45.3.10 Si uero et tu hoc uis, manifestum est quoniam una uoluntas. Etenim et alibi ait: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, ita et filius quos uult uiuificat. Que autem est uoluntas patris? ut non perdam ex eis ullum.
45.3.10 Quod si tu hoc uis, constat unam esse uoluntatem. Etenim alioB: hoc in loco: Sicut pater, inquit, suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat. Quae est uoluntas patris? Ne perdam ex eo quenquam,
45.3.10 Quod si tu hoc vis, constat vnam esse voluntatem. Etenim alio in loco, Sicut pater, inquit, suscitat mortuos et viuificat: sic et filius quos vult viuificat. Quae est voluntas patris? ne perdam ex eo quenquam:
45.3.10 Quod si tu hoc vis, palam est unam esse voluntatem: nam alibi quoque dicit: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat; sic et Filius quos vult vivificat: quae est ergo voluntas Patris? annon ut ne pereat ex eis quisquam?