46.1.8 Et murmurantes dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Vnde manifestum est quoniam mirabilem et inopinabilem eius nondum sciuerant generationem. Propterea denique eum adhuc filium Ioseph dicunt esse et non increpantur.
46.1.8 Murmurabant ergo et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Ex quo perspicuum est, quod non dum admirabilem eius norant generationem. Iccirco adhuc Ioseph eum filium dicunt.
46.1.8 Murmurabant ergo et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Ex quo perspicuum est, quod nondum admirabilem eius norant generationem, idcirco adhuc Ioseph eum filium dicunt.
46.1.8 Et murmurantes dicebant, Nonne hic est filius Joseph? Unde palam est ipsos mirabilem ejus generationem nondum novisse. Idcirco adhuc eum Josephi filium dicunt.