Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XLVI (Paris fol.81va-83rb; Harley fol.106vb-108vb)

46.1.1 Murmurabant igitur Iudei de eo quoniam dixit: Ego sum panis uiuus qui de celo descendi. Et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph cuius nos uidimus patrem? Qualiter igitur dicit de celo descendisse?

46.1.2 Quorum deus uenter est et gloria in erubescencia eorum Paulus de Iudeis loquens dicebat, et hoc manifestum quidem est et a superioribus. Manifestum autem est et a quibus accedentes Christo dicebant.

46.1.3 Nam quando quidem panem dedit eis et uentrem impleuit, prophetam dicebant esse et regem facere uolebant.

46.1.4 Quando autem docebat eos de spirituali cibo de uita eterna, quando abigebat eos de sensibilibus et de resurrectione disputabat et excelsiorem faciebat eorum mentem, quando maxime admirari oportebat, tunc murmurant et resiliunt.

46.1.5 Et equidem si hic est o propheta sicut dixistis: Hic est de quo dicit Moyses, Prophetam suscitabit uobis dominus deus de fratribus uestris, ut me eum audietis. Oportebat igitur eum audire dicentem quoniam de celo descendi.

46.1.6 Sed non audiebant, sed murmurabant. Adhuc enim uenerabantur propterea quia recens erat panum signum.

46.1.7 Et propterea quidem manifeste non contradicebant. In murmurando uero ostendebant quoniam anxiebantur, quoniam non dedit eis mensam quam uolebant.

46.1.8 Et murmurantes dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Vnde manifestum est quoniam mirabilem et inopinabilem eius nondum sciuerant generationem. Propterea denique eum adhuc filium Ioseph dicunt esse et non increpantur.

46.1.9 Neque dicit eis: Non sum filius Ioseph. Non quoniam filius Ioseph erat, sed quoniam non poterant mirabilem illum audire partum.

46.1.10 Si uero eum qui secundum carnem non poterant manifeste audire, multomagis superiorem ineffabilem. Si quod humile non reuelauit, multomagis illa nequaquam intellexissent.

46.1.11 Et nimirum hoc eos uehementer scandalizabat ex uili esse patre et contingente, sed tamen non reuelauit, ut non aliud scandalum destruens aliud faciat.

46.1.12 Quid igitur ipse murmurantibus eis dicebat? Nullus potest uenire ad me nisi pater meus traxerit illum.

46.1.13 Hiis insiliunt Manichei dicentes quoniam nichil in nobis positum est, et equidem hoc ostendit dominos esse mentis.

46.1.14 Si enim quis non uenit ad eum, ait quid opus est reprehensione? Hoc autem non quod in nobis destruit, sed ostendit nos auxilio egentes.

46.1.15 Ostendit autem hic non eum qui inuitus uenit, sed eum qui multa poterit compugnatione. Deinde ostendit et modum secundum quem trahit.

46.1.16 Vt enim ne rursus sensibile quid circa deum suspicemur, induxit: Non quoniam deum quis uidit nisi qui a deo est hic uidit patrem.

46.1.17 Qualiter ait trahit? Hoc propheta desuper dixit presonans quoniam erunt omnes docibiles dei.

46.1.18 Vides fidei dignitatem, quoniam non ab hominibus neque per homines, sed per ipsum deum hoc debent discere?

46.1.19 Propter hoc utique et sermonem faciens dignum fide ad prophetas eos misit. Si igitur erunt omnes docibiles dei, quare quidam non credunt?

46.1.20 Quoniam quod dictum est de pluribus dictum est. Sed et sine hoc illud indicat hoc propheticum. Quoniam omnes ait qui uolunt.

46.1.21 Magister enim presidet omnibus, paratus existens sua tribuere ad omnes effundens doctrinam suam: Et ego resuscitabo eum in ultimo die.

46.1.22 Non parua hic filii dignitas. Si demum pater adducit et hic resuscitat, non diuidens ad patrem opera.

46.1.23 Qualiter enim? Sed ostendens parilitatem uirtutis. Sicut igitur illic dicens: et qui misit me pater testatur de me.

46.1.24 Deinde ut non uocem circumscrutentur, circummisit eos scripturis. Ita et hic ut non idem suspicenter, mittit eos prophetis continue hos superius et inferius uertens, ostendens seipsum non contrarium esse patri.

46.1.25 Quid autem qui ante hoc? ait. Nonne docibiles erant dei? Quid igitur precipuum? Quoniam tunc quidem per homines discebant que dei. Nunc autem per unicum filium dei et per spiritum sanctum.

46.1.26 Deinde ait: Non quoniam patrem quis uidit nisi qui est ex deo. Non secundum cause rationem ait hic, sed secundum modum substancie.

46.1.27 Qui si hoc non diceret: Omnes a deo sumus, ubi igitur precipuum filii et separatum? Cuius autem gratia id apertius non posuit? propter illorum imbecillitatem.

46.1.28 Si enim dicente de celo descendi ita scandalizati sunt, quid non utique passi essent si hoc adiecisset?

46.1.29 Panem uero uite seipsum uocat quoniam uitam nostram continent, et hanc et futuram. Et ait: Quicumque manducauerit de pane hoc, uiuet in eternum.

46.1.30 Panem autem aut dogmata hec salutaria et fidem que in ipsum aut corpus suum. Vtraque enim erudiunt animam.

46.1.31 Et nimirum alibi ait: Si quis meum sermonem audierit, non gustabit mortem in eternum; et scandalizati sunt. Hic autem nichil tale passi sunt. Propterea quia adhuc uerebantur eum qui ab hiis qui facti sunt panibus.

46.2.1 Vide autem unde facit eam que ad manna differentiam a fine alterutrius cibi. Ostendens enim quoniam non extraneam quamdam ille tribuebat utilitatem induxit: Patres nostri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt.

46.2.2 Deinde construit id quod maxime suadebat eis quoniam multo patribus suis maioribus ipsi digni effecti sunt, et mirabilibus illis uiris qui circa Moysen.

46.2.3 Quia enim dixit quoniam mortui sunt qui manna manducauerunt, induxit: Qui manducat ex pane hoc uiuet in eternum.

46.2.4 Sed in deserto non simpliciter posuit, sed enigmatice insinuans quoniam neque extensum est in multum tempus, neque simul cum eis uenit in terram repromisisonis; hic autem panis non talis est.

46.2.5 Sed panis quem ego dabo caro mea est pro mundi uita. Competenter autem hic quereret: Quis quod horum tempus erat uerborum dispensantium quidem nichil neque inferentium utilitatem, sed et hiis que fabricata sunt nocencium?

46.2.6 Ex hoc, enim ait, multi discipulorum eius abierunt retrorsum, dicentes: Durus est sermo hic. Quis potest eum audire?

46.2.7 Licebat enim hoc solum tradere discipulis, sicut Matheus dicit quoniam seorsum loquebatur eis.

46.2.8 Quid igitur utique dicemus? Que utilitas uerborum? Multa et utilitas et necessitas.

46.2.9 Quia enim iniacebant cibum petentes corporalem et eius cibi qui sub progenitoribus tributus est reminiscentes et magnum manna dicentes.

46.2.10 Ostendens quoniam omnia illa typus erant et umbra. Verborum autem ueritas hec que presens est, meminit cibi spiritualis.

46.2.11 Sed oportebat ait dicere quoniam patres uestri in deserto manducauerunt manna. Ego uero panem tribui uobis.

46.2.12 Sed multum medium erat. Videbant enim hoc et minus esse illo, in eo quod ille quidem desuper ferebatur, hic uero inferius generabatur miraculum panum.

46.2.13 Quia igitur querebant eum qui de celo feretur cibum; propterea continue dicebat: De celo descendi.

46.2.14 Si uero scrutabitur, quis utique umquam et eum qui de misteriis immisit sermonem? Dicemus ad eum quoniam et horum ualde sermonum tempus erat.

46.2.15 Immanifestatio enim eorum que dicuntur, semper auditorem erigit et attentiorem operatur. Non igitur scandalizari oportebat, sed interrogare congruum erat et inquirere. Nunc autem secesserunt.

46.2.16 Si enim prophetam eum esse extimabant, oportebat credere hiis que dicebantur.

46.2.17 Tu uero uide qualiter paulatim eos ducit ad seipsum.

46.2.18 Hic enim seipsum ait dare non patrem sed et panis, ait, quem ego dabo, caro mea est quam ego dabo pro mundi uita.

46.2.19 [abest]

46.2.20 Sed extranea quedam erat doctrina ait et alterata. Et nimirum Iohannes superius hoc enigmatice insinuauit agnum eum uocans.

46.2.21 Sed neque ita eum nouerant ait: Scio et ego. Sed neque et discipuli sciuerant.

46.2.22 Si enim de resurrection nondum nouerant quid, propterea et ignorabant quid est, hoc id est: Soluite templum hoc, et in tribus diebus erigam id. Multomagis de hiis que dicta sunt. Hec enim illis immanifestiora erant.

46.2.23 Nam quoniam prophete quidem suscitati sunt nouerant, et si non ita manifeste dixerunt scripture. Quoniam autem carnem manducauit quis numquam, quis dixit illorum.

46.2.24 Sed tamen suasi sunt et sequebantur et confitebantur uerba uite eterne eum habere.

46.2.25 Hoc enim discipuli conditio non circumscrutari ea que magistri sunt, sed audire et suaderi et congruum tempus expectare solutionis.

46.2.26 Quid igitur ait? Quoniam in contrarium accidit et abierunt retrorsum, hoc ab illorum ignorancia.

46.2.27 Cum enim questio huius, id est qualiter, intrauerit simul intrat et infidelitas.

46.2.28 Ita et Nichodemus turbabatur, dicens: Qualiter potest homo intrare in uentrem materis sue?

46.2.29 Ita et hii turbabantur, dicentes: Qualiter potest dare nobis manducare carnem suam hic?

46.2.30 Si enim hoc, id est qualiter, petis, propter quid et in panibus non hoc dixisti? Qualiter quinque panes in tot extendit?

46.2.31 Quoniam saturationis solum erant tunc non miraculi uisionis,

46.2.32 sed experiencia tunc, ait, erudiuit. Quo circa et ex illa hec oportebat facile fieri susceptibilia.

46.2.33 Propterea enim preassumens mirificauit inopinabile illud ut per illud allecti, non ultra decredamus hiis que post hec dicuntur.

Morale xlvi. De sancta communione et utilitate uel nocumento quod fit dignis uel indignis communicantibus.

46.2.34 Igitur nichil fructificarunt tunc ex hiis que dicta sunt, nos autem beneficio per ipsa opera potiti sumus.

46.2.35 Ideoque neccesarium discere miraculum ministeriorum, quid est et propter quid datum est et que utilitas rei.

46.2.36 Vnum corpus sumus et membra de carne eius et ossibus eius. Qui autem edocti sunt, assequantur ea que dicantur.

46.3.1 Vt igitur non solum secundum amorem hoc fiamus, sed secundum ipsam rem, in illam remisceamur carnem.

46.3.2 Per hoc fit cibum quem largitus est. Volens nobis ostendere amorem quem habet circa nos, propterea remiscuit seipsum nobis et recommassauit carnem suam in nos ut unum quid fiamus sicut corpus capiti copulatum.

46.3.3 Eorum enim qui ualde diligunt est hoc signum. Hoc denique Iob enigmatice insinuans dicebat de famulis quibus erat cum superhabundancia diligibilis.

46.3.4 Cui amorem ostendentes dicebant: Quis utique daret nobis carnibus eius impleri?

46.3.5 Ideo utique et Christus ipsum hoc fecit in amorem nos inducens maiorem, et suam dilectionem ostendens circa nos. Non uidere solum seipsum tribuens hiis qui concupiscunt.

46.3.6 Tunc sed et tangere et manducare et infigere dentes carni et complicari et omnem implere amorem.

46.3.7 Vt leones igitur ignem spirantes, ita a mensa secediturus illa, terribiles dyabolo fientes et caput nostrum intelligentes et amorem quem circa nos ostendit.

46.3.8 Igitur qui quidem genuerunt, multociens aliis nutrire dant edita. Ego autem non ita ait, sed carnibus nutrio meis, meipsum uobis oppono omnes uos nobiles esse uolens, et benignam uobis de futuris pretendens spem.

46.3.9 Qui enim uobis hic dedi meipsum, multomagis in futuro frater uester uolui fieri.

46.3.10 Communicaui carni et sanguini. Propter uero rursus eam uobis carnem et sanguinem per que cognatus factus sum do.

46.3.11 Hic sanguinis ymaginem regalem nobis floridam operatur, hec pulchritudo inconstructibilis, hec marcessere anime nobilitatem, non dimittens eam irrigans continue et nutriens.

46.3.12 Nam qui quidem a cibariis nobis fit sanguis, non confestim hoc fit, sed aliud quid. Hic autem non ita, sed confestim animam irrigat et magnam quamdam uirtutem inspirat.

46.3.13 Hic sanguis misticus abigit quidem demones et alonge esse facit, uocat autem angelos ad nos et angelorum dominatorem.

46.3.14 Vbicumque enim uiderint sanguinem dominicum, fugiunt quidem demones concurrunt autem angeli. Hic sanguis effusus, omnem orbem terrarum lauit.

46.3.15 Multa de sanguine hoc beatus Paulus in epistola ad Hebreos philosophatus est. Hic sanguis et sancta sanctorum purgabat.

46.3.16 Si uero typus eius tantum habebat robur et in templo Hebreorum et in media Egypto superliminaribus inunctus, multomagis ueritas hic sanguis.

46.3.17 Aureum altare sanctificauit. Sine hoc non audebat princeps sacerdotum inaccesibilia intrare.

46.3.18 Hic sanguis sacerdotes intronizabat, hic expurgabat peccata in typis. Si uero in typis tantam habebat fortitudinem, et si umbram, ita mors horrebat ueritatem ipsam. Dic michi qualiter non utique timuit.

46.3.19 Hic salus animarum nostrarum hic lauatur anima. Hic igitur pulchra fit.

46.3.20 Hic igitur hic igne clariorem operatur intellectum nostrum. Hic auro lucidiorem animam facit.

46.4.1 Hic effusus est sanguis et celum uadibile facit. Horribilia uere misteria ecclesie, horribile uero altare. Ascendebat de paradiso fons flumina sensibilia emittens. A mensa hac ascendit fons flumina emittens spiritualia.

46.4.2 Secus hunc fontem plantati sunt non salices infructuosi, sed arbores ad ipsum ascendentes celum, fructum habentes maturum semper et immarcessibilem.

46.4.3 Si quis estum patitur, ad hunc ueniat fontem et refrigeret estum. Etenim ariditates soluit, et incendencia omnia mitigat. Non que a sole solum sed que a telis ignitis.

46.4.4 Etenim principium desuper habet et radicem illinc, unde et irrigatur. Multa huius utilia fontis que emittit paraclitus et mediator fit. Non sarculum habens et uiam faciens, sed dispositionem que in nobis aperiens.

46.4.5 Hic fons emittens ueritatis radios. Huic et superiores uirtutes assistunt ad pulchritudinem inspicientes morum, quia et manifestius nobis propositorum considerant uirtutem et micationes inaccessibiles.

46.4.6 Quemadmodum enim auro liquefacto siue quis manum immiserit, siue linguam auream eam confestim fecit, ita utique et hic animam operantur ea que preiacent.

46.4.7 Nam feruet quidem igne uehementius hoc flumen sed non ardet, sed infundit solum quecumque susceperit. Hic sanguis desuper prefigurabitur semper in alteribus iniustorum occisionibus.

46.4.8 Hic honor orbis terrarum, hoc comparauit ecclesiam Christus, hoc ornauit eam uniuersam.

46.4.9 Sicut enim homo seruos emens aurum dat, et ornare eos rursus uolens auro hoc facit, ita et Christus et comparauit nos sanguine et ornauit nos sanguine.

46.4.10 Qui hoc participant sanguine digne cum angelis et archangelis et superioribus uirtutibus stant. Hanc induti Christi regalem stolam arma habentes que spiritualia.

46.4.11 Sed nichil adhuc dixi: Ipsi enim induti sunt regem. Sed sicut est magnus et mirabilis, ita siquidem cum puritate accesseris, in salutem accessisti.

46.4.12 Si uero cum perniciosa consciencia in supplicium et cruciationem. Qui enim manducat et bibit indigne sanguinem et corpus domini, iudicium sibi manducat et bibit.

46.4.13 Si enim qui sordidant purpuram regalem torquentur similiter ut qui rescindunt, nichil incongruum et eos qui immunda mente suscipiunt corpus Christi idem sustinere supplicium cum hiis qui rescindunt per clauos.

46.4.14 Vide denique qualiter terribile ostendit Paulus supplicium dicens irritam faciens quis legem Moysi sine propiciatione in duobus uel in tribus testibus moritur.

46.4.15 Quantum estimatis deteriori dignus efficietur supplicio, qui filium dei conculcat, et sanguinem testamenti communem facit, uel putat in quo sanctificatus est?

46.4.16 Attendamus igitur nobisipsis dilecti talibus pocientes bonis;

46.4.17 et cum uoluerimus turpe quid dicere, uel simul raptos nosipsos uiderimus ab ira, uel ab alia aliqua tali passione, cogitemus quibus digni facti sumus, quanto spiritu potiti sumus, et fit castigatio nobis irrationabilium passionum.

46.4.18 Hec cogitatio. Vsquequo enim presentibus affigemur, usquequo non curam habebimus nostre salutis?

46.4.19 Excogitemus que nos dignatus est Christus. Gratias agamus, glorificemus non per fidem solum, sed et per opera ipsa ut futuris fruamur bonis,

46.4.20 gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu et nunc et semper et in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY