Omelia XLVI (xlv)

46.1.1 Murmurabant ergo1603: ego Iudaei de illo quia dixisset: Ego sum panis viuus qui de coelo descendi, et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph? et cetera.

46.1.2 Quorum deus venter est, et gloria in ignominia eorum, inquit Paulus de Iudaeis: quod ex praedictis constat, et ex sermone quem ad Christum accedentes habuerunt.

46.1.3 Nam cum pane saturati sunt, prophetam appellabant, et regem facere cogitabant:

46.1.4 cum vero spiritalem cibum, et vitam aeternam edocti, et a rebus sensibilibus abducti, resurrectionem et altiora acceperunt: cumque maxime admirari eos oportuerat, tunc murmurabant et resiliebant.

46.1.5 Atqui si hic est propheta, vt dicebatis: Hic est, de quo, inquit Moses: Prophetam vobis suscitabit dominus deus de fratribus vestris tanquam me, ipsum audite: oportuit ipsum audire dicentem, De coelo descendi:

46.1.6 non tamen audiebant, sed murmurabant: adhuc enim eum verebantur propter nouum panis signum,

46.1.7 ideo non manifeste contradixerunt, sed murmurando indignationem prae se tulerunt, quod cibum non accepissent, quem cupiebant.

46.1.8 Murmurabant ergo et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Ex quo perspicuum est, quod nondum admirabilem eius norant generationem, idcirco adhuc Ioseph eum filium dicunt.

46.1.9 Nec increpantur, neque negat se filium Ioseph esse, non qua1603: quia filius ipsius esset, sed quia nondum illi tantam rem audire poterant, neque secundum carnem quidem.

46.1.10 Quod si non hanc, longe minus supernam1603: superbiam illam et ineffabilem generationem. Si rem humiliorem non aperuit, multo minus illam.

46.1.11 Atqui hoc eos maxime perturbabat, quod vili patre, et fabro natus esset. Attamen Christus rem ipsam subticuit, ne alio sublato, aliud scandalum excitasset:

46.1.12 sed quid murmurantibus illis Christus? Nemo potest venire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.

46.1.13 Hic insurgunt Manichaei nihil nos ex nobisipsis posse, huius particulae testimonio contendentes. Sed plane nos posse quae volumus per hoc ostenditur:

46.1.14 inquiunt enim, Si quis venit ad eum, quid opus est vt trahatur? Verum hoc nostrum non tollit arbitrium, sed diuino egere auxilio ostendit:

46.1.15 et non inuitum, sed omni conatu contendentem venire. Inde quo pacto trahat,

46.1.16 ne quid sensibile de eo suspicarentur, his verbis prosequitur. Non quia patrem vidit quisquam, nisi is qui est a deo, hic vidit patrem.

46.1.17 Quo modo trahat, inquit, hoc propheta praedixerat, quod erunt omnes docibiles dei.

46.1.18 Vides fidei dignitatem, quod non ab hominibus, neque per hominem, sed per ipsum deum ea imbuendi sunt?

46.1.19 Idcirco vt fidem verbis suis comparet, eos ad prophetas relegat. Nam si erunt omnes docibiles dei, quare aliqui non credunt?

46.1.20 Quoniam hoc de pluribus dictum est. Et praeterea illud propheticum omnes volentes significat.

46.1.21 Magister enim omnibus proponitur paratus ad docendum et communicandum doctrinam suam. Et ego resuscitabo eum, in nouissimo die.

46.1.22 Non parua hoc in loco filii dignitas. Siquidem pater trahit, et hic resuscitat. Neque diuidit patris et filii opera.

46.1.23 Quonam enim pacto? sed potestatis aequalitatem ostendit: vt in illo loco: Et qui misit me pater, testimonium perhibet de me.

46.1.24 Quod ne rogando insisterent, ad scripturas relegauit: ita hoc in loco, ne quid suspicarentur, ad prophetas eos relegat: prophetarum subinde adducens testimonia ostendit se patri non esse contrarium.

46.1.25 Quid autem qui antehac fuerunt? nunquid docibiles erant dei? Quid hoc in loco eximium est? Quod tunc per homines res diuinas discebant, nunc per vnigenitum et spiritum sanctum:

46.1.26 deinde inquit, Non quia patrem vidit quisquam, nisi is qui a deo est. Non secundum causae rationem hic loquitur, sed secundum modum substantiae.

46.1.27 Nam si id diceret, Omnes a deo sumus: vbi praestantia et differentia filii? Sed quare non apertius dixit? Propter illorum imbecillitatem.

46.1.28 Etenim si dicendo1603: docendo, de coelo descendi, tantum scandalizati sunt: quidnam fecissent si id addidisset?

46.1.29 Panem autem vitae seipsum appellat, quoniam vitam nostram et hanc et futuram corroborat. Et inquit: Si quis manducauerit ex hoc pane, viuet in aeternum.

46.1.30 Panem vero siue doctrinam hoc in loco et salutem et fidem in se, siue corpus suum dicit. Vtrunque enim animam fortiorem reddit.

46.1.31 Atqui alibi dixit: Si quis sermonem meum audierit, mortem non gustabit, et perturbati sunt: hic non itidem, quia iam ob panis miraculum eum reuerebantur.

46.2.1 Animaduerte autem quam faciat huius panis et mannae differentiam, ab vtriusque scilicet fine. Quod enim manna nihil magnum praeberet, addidit: Patres vestri manducauerunt manna in deserto, et mortui sunt.

46.2.2 Inde subdit maximam persuasionem, quod longe pluris, maioribus illis patribus Mose, et claris illorum temporum viris ipsi habiti sint.

46.2.3 Cum enim dixisset mortuos qui manna comedissent, prosecutus est: Hic est panis de coelo descendens, vt si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis viuus, qui de coelo descendi, qui manducat ex hoc pane, viuet in aeternum.

46.2.4 Illa praeterea particula, In deserto: manna non diu durasse, neque in terram promissionis venisse significat. Hic autem panis non est eiusmodi.

46.2.5 Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita. Merito hoc in loco dubitare quispiam posset, cur haec nunc Christus loqueretur, cum nihil proficeret, nihil aedificaret, imo esset aedificatis nocumento?

46.2.6 Ex hoc enim, inquit, multi ex discipulis suis retro abierunt: et, Durus est hic sermo, quis potest eum audire?

46.2.7 Erant igitur haec solis discipulis communicanda, vt Matthaeus priuatim cum ipsis loqui testatur.

46.2.8 Quid ad hoc dicemus? Quae nam horum verborum vtilitas? Magna quidem et necessaria.

46.2.9 Cum enim in petendo cibo instarent: et patribus suis datum memorarent, et manna tanquam magnum quiddam laudarent,

46.2.10 omnia illa figuram et vmbram fuisse, rerum autem veritatem praesentem ostendit: Ideo spiritalis cibi meminit.

46.2.11 Sed erat, inquit, dicendum: Patres vestri manducauerunt manna in deserto, ego autem vobis panem praebui.

46.2.12 Sed magna sane differentia: minus enim hoc quam illud visum esset. Mannae miraculum extulisset, suum de panibus depressisset.

46.2.13 Cum ergo de coelo cibum quaererent, ideo frequenter de coelo se descendisse testatur.

46.2.14 Quod si quis percontaretur, cur mysteriorum sermonem adduxerit? Respondebimus quod horum nunc maxime tempus erat.

46.2.15 Obscurius enim dictum semper auditorem erigit, et attentiorem reddit. Non ergo perturbari debebant, sed interrogare et quaerere, Sed abierunt.

46.2.16 Quod si prophetam eum arbitrabantur, credere eius verbis oportebat. Itaque stulticia sua, non sermonis Christi obscuritate perturbabantur:

46.2.17 tu autem considera, quo modo eos ad se paulatim trahit.

46.2.18 Nam se, non patrem dare dicit: et, panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.

46.2.19 [abest]

46.2.20 Sed aliena quaedam doctrina erat, inquies, et diuersa. Atqui Ioannes superius hoc significarat, agnum ipsum appellans,

46.2.21 sed non intellexerunt. Non me latet, non tamen discipuli diffidebant.

46.2.22 Nam si de resurrectione nondum quicquam norant, et propterea ignorabant quid sibi vellet, Soluite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud: multo magis quae hic dicuntur, quae obscuriora sunt.

46.2.23 Quod enim prophetae suscitassent, norant, quanuis non tam manifeste locutae sint scripturae: quod autem carnem quis comederit, nunquam quisquam illorum dixerat.

46.2.24 Veruntamen persuasi sunt, et sequebantur, et habere eum verba vitae confitebantur.

46.2.25 Hoc discipuli est, quae magister asserit, non curiosius inuestigare, sed audire et credere, et idoneum solutionis tempus expectare.

46.2.26 Quid igitur, aiunt, contrarium accidit, et abierunt retro? hoc propter eorum stulticiam.

46.2.27 Quando enim subit quaestio quo modo aliquid fiat, simul subit et incredulitas.

46.2.28 Ita et Nicodemus perturbatus est inquiens: Quo modo potest homo in ventrem matris suae iterato introire?

46.2.29 Itidem et hi nunc perturbantur dicentes: Quo modo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?

46.2.30 Nam si hoc inquiris, cur non idem in quinque panum miraculo dixisti, quo modo eos in tantum auxit?

46.2.31 Quia tunc tantum saturari curabant, non considerare miraculum:

46.2.32 sed res ipsa tunc docuit, inquies. Ergo ex eo et haec credere oportuit ei facilia factu esse.

46.2.33 Propterea id prius fecit miraculum, vt per illud non essent amplius increduli, his quae postmodum diceret.

46.2.34 Illi quidem tunc temporis nihil ex his dictis, nos ipsius beneficii vtilitatem cepimus.

46.2.35 Quare necessario discendum quam admiranda mysteria, et cur data sint, et quae nam eorum vtilitas.

46.2.36 Vnum corpus sumus, et membra ex carne, et ossibus eius. Quare initiati eius praeceptis parere debent.

46.3.1 Vt autem non solum per dilectionem, sed re ipsa in illam carnem conuertamur:

46.3.2 per cibum id efficitur, quem nobis largitus est. Cum enim suum in nos amorem indicare vellet, per corpus suum se nobis commiscuit, et in vnum nobiscum redegit, vt corpus cum capite vniretur.

46.3.3 Hoc enim amantium maxime est. Hoc Iob significabat de seruis, a quibus maxime amabatur,

46.3.4 qui suum amorem prae se ferentes dicebant: Quis daret nobis vt eius carnibus impleremur?

46.3.5 Quod Christus fecit, vt maiori nos charitate adstringeret, et vt suum in nos ostenderet desiderium, non se tantum videri permittens desiderantibus,

46.3.6 sed et tangi, et manducari, et dentes carni suae infigi, et desiderio sui omnes impleri.

46.3.7 Ab illa igitur mensa tanquam leones ignem spirantes, surgamus diabolo formidolosi, et caput nostrum intelligamus, et quam in nos prae se tulit charitatem.

46.3.8 Parentes saepenumero liberos suos aliis alendos dederunt, ego autem mea carne alo, me vobis exhibeo, omnibus faueo, omnibus optimam de futuris spem praebeo.

46.3.9 Qui in hac vita ita se nobis exhibet, multo magis in futura.

46.3.10 Vester ego frater esse volui, et communicaui carnem propter vos et sanguinem: et per quae vobis coniunctus sum, ea rursus vobis exhibui.

46.3.11 Hic sanguis facit, vt imago in nobis regia floreat: hic sanguis pulchritudinem atque nobilitatem animae, quam semper irrigat et nutrit, languescere non sinit.

46.3.12 Sanguis enim a cibo non fit repente, sed prius aliud quiddam: hic quamprimum irrigat animam, eamque vi quadam magna imbuit.

46.3.13 Hic mysticus sanguis daemones procul pellit, angelos et angelorum dominum ad nos allicit.

46.3.14 Daemones enim cum dominicum sanguinem in nobis vident, in fugam vertuntur, angeli autem concurrunt. Hic sanguis effusus, vniuersum abluit orbem terrarum,

46.3.15 de quo multa Paulus ad Hebraeos prosequutus est. Hic sanguis abdita et sancta sanctorum purgabat.

46.3.16 Quod si eius figura tantam habuit vim in templo Hebraeorum, in medio1603: media Aegypto liminibus aspersus, longe magis veritas.

46.3.17 Hic sanguis aureum altare sanctificauit. Sine hoc princeps sacerdotum in penetralia ingredi non audebat.

46.3.18 Hic sanguis sacerdotes faciebat, hic sanguis in figura peccata purgabat, in qua si tantam habuit vim, si vmbram ita mors horruit, quantopere quaeso ipsam formidabit veritatem?

46.3.19 Hic nostrarum animarum salus est, hoc lauatur anima, hoc ornatur, hoc incenditur,

46.3.20 hic igne clariorem nostram mentem reddit, et auro splendidiorem. Huius sanguinis effusio coelum peruium fecit.

46.4.1 Admiranda sane ecclesiae mysteria, admirabile sacrarium. Ex paradiso fons scaturiit, a quo sensibiles fluuii emanarent. A mensa hac prodiit fons, qui fluuios spiritales diffundit:

46.4.2 iuxta hunc fontem non steriles salices germinant, sed arbores coelum ipsum attingentes, quae fructus tempestiuos et solidos semper producunt:

46.4.3 si quis aestuat, ad hunc fontem se conferat, et recreabitur. Mundat squalorem et sordes, aestus mitigat, non solares, sed quos ignitae sagittae imprimunt.

46.4.4 Etenim ortum suum superne habet, inde radicem vnde et irrigatur. Multi huius fontis riui, quos paracletus diffundit, et filius arbiter est, neque bidente, aut ligone viam facit: sed animos nostros aperit.

46.4.5 Hic fons lucis est, fons diffundens radios veritatis, huic supernae adstiterunt virtutes fluctuum eius pulchritudinem inspicientes. Nam manifestius quam nos illae propositorum virtutem et fulgorem inaccessibilem intuentur.

46.4.6 Quemadmodum enim si quis liquefacto auro manum, vel linguam iniiciat, quamprimum deauratur: ita haec nobis proposita animam auream reddunt.

46.4.7 Resurgit enim vehementius igne fluuius, neque incendit, sed abluit tantum quicquid comprehenderit1603: comprehendit. Hic sanguis praefiguratus est semper in altaribus, in iustorum caedibus: hic orbis terrarum decus est,

46.4.8 hic est quo Christus emit, quo vniuersam ornauit ecclesiam.

46.4.9 Vt enim homo seruos auro emit, et ornat: ita nos1603: eos sanguine suo Christus.

46.4.10 Qui huius sanguinis sunt participes, cum angelis et archangelis, et supernis virtutibus commorantur: ipsam regiam Christi stolam induti, spiritalibus armis muniti.

46.4.11 Sed nihil dixi, imo ipsum induti sunt regem. Sed sicut magnum est, et admirabile: ita si pure accesseris, ad salutem accessisti:

46.4.12 sin praua conscientia, ad poenam et supplicium. Qui enim manducat et bibit indigne sanguinem domini, iudicium sibi manducat, et bibit.

46.4.13 Nam si qui regiam purpuram coinquinant, haud secus, quam qui scindunt1603: scidunt, puniuntur: quid mirum si qui immunda conscientia Christi corpus accipiunt, idem supplicium subeant, quod qui eum clauis cruci affixerunt?

46.4.14 Vide quam formidandam poenam his minetur Paulus: Irritam quis faciens legem Mosi, sine vlla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:

46.4.15 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauerit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est?

46.4.16 Consideremus igitur rem nostram dilectissimi, cum tantis fruamur bonis,

46.4.17 et cum turpe aliquod animum subit, cum ira, vel re, vel verbis rapimur: quid mereamur, quem spiritum acceperimus nobiscum reputemus, et irrationabiles nostros cohibeamus affectus.

46.4.18 Haec cogitatio nostra sit, Quousque rebus praesentibus incumbemus? Quousque non excitabimur? Quousque nullam saluti nostrae curam adhibebimus?

46.4.19 Intelligamus quot in nos beneficia contulit Christus. Gratias habeamus, glorificemus, non fide tantum, sed et operibus, vt futura bona consequamur,

46.4.20 gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY