Commentarius
[Homilia XLVI]
46.1.1 Murmurabant ergo Judaei de illo, quod dixisset, Ego sum panis, qui de caelo descendit, et dicebant, Nonne hic est Jesus filius Joseph, cujus nos cognoscimus patrem et matrem? Quomodo ergo dicit se e caelo descendisse?
46.1.2 Quorum Deus venter est, et gloria in ignominia eorum, inquit de quibusdam Paulus Philippensibus scribens. Quod autem hi Judaei essent, palam est a praecedentibus, palam item est ab iis quae Christum adeuntes dicebant.
46.1.3 Nam cum panem ipsis dedit, ipsorumque ventres implevit, prophetam vocabant, et regem constituere volebant;
46.1.4 cum autem spiritualem cibum et vitam aeternam docuit, cum illos a sensilibus abduxit, cum de resurrectione loquutus est, ipsorumque mentem erexit; cum oportuisset illum maxime mirari, tunc murmurant et resiliunt.
46.1.5 Atqui si hic erat propheta, ut prius dixerant: Hic est enim de quo dixit Moyses, Prophetam vobis suscitabit Dominus Deus de fratribus vestris, tamquam me: ipsum audite; oportuit ipsum audire dicentem, de caelo descendi.
46.1.6 Verum non audiebant, sed murmurabant. Adhuc enim ipsum reverebantur ob recens panum miraculum.
46.1.7 Ideo non manifeste contradicebant; murmurando tamen indignationem prae se ferebant, quia non qualem volebant ipsis mensam parabat.
46.1.8 Et murmurantes dicebant, Nonne hic est filius Joseph? Unde palam est ipsos mirabilem ejus generationem nondum novisse. Idcirco adhuc eum Josephi filium dicunt.
46.1.9 Neque tamen corripit eos, neque dicit, Non sum filius Josephi. Non quod Josephi filius esset, sed quod nondum possent admirabilem illum partum audire.
46.1.10 Quod si partum illum secundum carnem nondum poterant audire, multo minus ineffabilem illum et supernum. Si quod humilius erat non revelavit, multo minus illa dixerit.
46.1.11 Atqui hoc ipsos offendebat quod esset ex vili patre natus: attamen non revelavit, ne aliud tollens offendiculum, aliud inferret.
46.1.12 Sed quid illis murmurantibus respondet? Nemo potest venire ad me, nisi Pater qui misit me, traxerit eum.
46.1.13 Hic insurgunt Manichaei dicentes, nihil nos ex nobis ipsis posse, quod1862: quia id maxime probat, voluntatem nostram in nostra esse potestate.
46.1.14 Sed si quis venit ad illum, inquit, quid opus habet ut trahatur? Verum hoc nostrum non tollit arbitrium, sed potius declarat nos auxilio opus habere.
46.1.15 Hic autem non agitur de quovis homine accedente, sed de illo qui multo fruitur auxilio. Deinde modum ostendit quo trahit.
46.1.16 Ne enim sensibile quidpiam de Deo suspicarentur, subjunxit: Non quia Deum vidit quisquam, nisi qui est a Deo: hic vidit Patrem.
46.1.17 Quomodo trahit? inquit ille. Hoc propheta jam olim declaravit his verbis, Erunt omnes docibiles Dei.
46.1.18 Vidistin’ fidei dignitatem, et quomodo non ab hominibus, nec per hominem, sed per Deum ipsum illud edocendi sint?
46.1.19 Ideoque ut sermoni suo faceret fidem, ad prophetas ipsos remisit. Et si dictum est, inquit, ipsos fore docibiles Dei, cur aliqui non credunt?
46.1.20 Quia illud de pluribus dictum est. Alioquin autem, non omnes prorsus, sed omnes qui voluerint, per prophetam significantur.
46.1.21 Magister enim omnibus proponitur, paratus ad sua tradenda, qui doctrinam suam omnibus effundit: Et ego resuscitabo eum in novissimo die.
46.1.22 Non parva hoc loco Filii dignitas. Siquidem Pater trahit et hic resuscitat, non dividens Patris et Filii opera:
46.1.23 quomodo enim posset? sed ostendens potestatis aequalitatem,1862: aequalitatem. Nam ut et1862: om. illo loco: Et qui misit me Pater, testimonium perhibet de me.
46.1.24 Deinde ne quidam de voce curiosius inquirerent, remisit illos ad Scripturas; ita et hic remittit eos ad prophetas, hos subinde adducens, ut ostendat se non esse Patri contrarium.
46.1.25 At, inquies, quid antehac fuerunt? annon docibiles Dei erant? quid hoc in loco eximium est? quod tunc per homines res divinas discerent; nunc autem per unigenitum Filium Dei et per Spiritum sanctum.
46.1.26 Deinde infert: Non quod Patrem viderit quisquam, nisi is qui a Deo est. Non secundum causae rationem hic loquitur, sed secundum modum substantiae.
46.1.27 Nam si id1862: secundum causae rationem diceret, Omnes a Deo sumus; in quo est praestantia et differentia Filii? et cur, inquies, non illud clarius expressit? Ob illorum infirmitatem.
46.1.28 Nam si cum dixit, De caelo descendi, ita scandalizati sunt; quid futurum erat, si illud addidisset?
46.1.29 Panem autem vitae seipsum vocat, quia vitam nobis parit et hanc et futuram: ideo adjicit: Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum.
46.1.30 Panem vero hic dicit doctrinam salutarem, fidem in se, sive corpus suum. Utrumque enim animam roborat.
46.1.31 Atqui alibi dixit, Si quis sermonem meum audierit, non gustabit mortem, et scandalizati sunt; hic vero non item; forte quia adhuc reverebantur eum ob subministratos panes.
46.2.1 Animadverte autem quam ponat inter hunc panem et manna differentiam, ex utriusque nempe fine. Quod enim ille cibus nihil novum intulerit, adjicit: Patres vestri manducaverunt manna in deserto, et mortui sunt.
46.2.2 Deinde id praecipue agit ut illis suadeat, se multo majoribus dignatos esse bonis quam patres ipsorum, de Moyse subobscure loquens et de viris illis mirabilibus.
46.2.3 Ideo cum dixisset eos qui manna comederant mortuos esse, intulit, Qui manducat ex hoc pane, vivet in aeternum.
46.2.4 Illud vero, in deserto, non sine causa posuit; sed indicans, illud non diu durasse, neque in terram promissionis venisse; hic autem panis non est hujusmodi.
46.2.5 Et panis quem ego dabo, caro mea est, quam ego dabo pro mundi vita. Merito quis dubitans hic quaesierit: Cur hoc tempore haec loquutus sit, quae nihil proficerent, nihil aedificarent, imo potius aedificatis nocerent?1862: nocerent.
46.2.6 Ex hoc, inquit, multi ex discipulis ejus retro abierunt dicentes, Durus est hic sermo, quis potest eum audire?
46.2.7 Erant enim haec solis discipulis communicanda, ut Matthaeus ait, Seorsim loquebatur eis.
46.2.8 Quid ad hoc dicemus? quaenam horum utilitas? Magna certe utilitas et necessitas.
46.2.9 Quia enim instabant cibum petentes, sed corporeum, et majoribus suis praebitam escam memorantes, manna magnum quidpiam esse dicebant;
46.2.10 ostendens illa omnia figuram et umbram esse; hunc vero cibum rei veritatem, escam memorat spiritualem.
46.2.11 At, inquies, dicendum erat, Patres vestri manducaverunt manna in deserto, ego vero panem dedi vobis.
46.2.12 Sed magnum erat discrimen; hoc videbatur minus esse, quod illud de caelo venisset, hoc autem panum miraculum in terra factum esset.
46.2.13 Quia ergo quaerebant cibum de caelo delatum, ideo saepe dicebat, De caelo descendi.
46.2.14 Si quis vero sciscitetur, cur de mysteriis loquutus sit; respondebimus, Tempus opportunum fuisse haec dicendi.
46.2.15 Nam verborum obscuritas auditorem semper excitat et attentiorem efficit. Non ergo offendi oportuit, sed potius interrogare. Nunc autem illi abeunt.
46.2.16 Nam si prophetam ipsum esse credebant, dictis credere oportuit. Itaque quod offensi sint, id ex eorum insipientia venit, non ex obscuritate sermonis.
46.2.17 Tu vero consideres velim quomodo discipulos suos paulatim alliciat; hi enim sunt qui dicunt, Verba vitae habes, quo ibimus?
46.2.18 Caeterum hic se datorem dicit, non Patrem: Panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi vita.
46.2.19 Verum non sic turbae, sed contra, Durus est hic sermo, inquiunt.
46.2.20 Ideoque recedunt. Atqui non nova erat, neque variabat doctrina: nam Joannes illud supra subindicaverat, cum agnum ipsum vocavit.
46.2.21 Sed, inquies, ipsi non intellexerant. Hoc et ego novi. Sed neque discipuli id sciebant.
46.2.22 Nam si resurrectionem nondum satis clare intelligebant, ideoque ignorabant quid illud esset, Solvite templum hoc, et in tribus diebus excitabo illud; multo minus supra dicta capiebant, quae obscuriora erant.
46.2.23 Quod enim prophetae surrexissent norant, licet id Scripturae non clare dicant: quod vero carnem quis manducaverit, nemo eorum dixerat.
46.2.24 Attamen obtemperabant et sequebantur, atque confitebantur ipsum verba vitae aeternae habere.
46.2.25 Illud enim discipuli est, Magistri verba non curiosius inquirere, sed audire et obsequi, ac tempus ad solutionem opportunum exspectare.
46.2.26 Cur ergo contrarium accidit, inquient, et retrorsum abierunt? Id ex illorum insipientia evenit.
46.2.27 Quando enim subit animum illa quaestio, quomodo, tunc una ingreditur incredulitas.
46.2.28 Sic et Nicodemus turbabatur dicens, Quomodo potest homo intrare in ventrem matris suae?
46.2.29 Sic et hi nunc turbantur dicentes: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
46.2.30 Nam si illud, quomodo, inquiris, cur de panibus non dicis, Quomodo quinque panes in tot alios multiplicavit?
46.2.31 nam tunc saturari curabant solummodo, nec considerabant miraculum.
46.2.32 Sed experientia, inquies, tunc docuit: Ergo experientia1862: Ergo ob illam experientiam haec facilius credi oportuit.
46.2.33 Ideo namque prius illud tam mirabile patravit, ut illo edocti, non ultra dictis fidem negarent.
46.2.34 Illi quidem tunc temporis nihil utilitatis ex dictis retulerunt, nos reipsa beneficio fruimur.
46.2.35 Quapropter discendum quid sit miraculum mysteriorum, cur data sint, quae illorum utilitas.
46.2.36 Unum corpus sumus, inquit, et membra ex carne et ossibus ejus. Initiati dictis obsequantur.
46.3.1 Ut ergo non solum per dilectionem, sed etiam reipsa, cum illa carne commisceamur;
46.3.2 id quod efficitur per cibum quem ille dedit, ut ostendat nobis quanto erga nos ferveat amore,1862: amore. Ideo se nobis commiscuit, et in unum corpus totum constituit, ut unum simus, quasi corpus junctum capiti:
46.3.3 nam ardentis amoris hoc est indicium. Hoc subindicans Job, de servis suis dicebat, a quibus sic amabatur, ut ejus carnibus admisceri peroptarent:
46.3.4 ut enim ardentem amorem ostenderent, dicebant: Quis det nobis de carnibus suis, ut saturemur?
46.3.5 Quod et Christus fecit, ad majorem nos amicitiam inducens, et suum nobis demonstrans amorem; neque se concupiscentibus videndum modo praebuit;
46.3.6 sed tangendum, comedendum, dentibus terendum, commiscendum, desideriumque implevit omne.
46.3.7 Ab illa ergo mensa recedamus tamquam leones ignem spirantes, diabolo terribiles, cogitantes quod sit caput nostrum, et quantam nobis dilectionem exhibuerit.
46.3.8 Parentes saepe liberos suos aliis1862: aliisque alendos tradunt; ego contra carnibus illos meis alo, meipsum appono: vos omnes nobiles esse volo, et bonam de futuris spem adfero.
46.3.9 Nam qui in hac vita se vobis tradidit, multo magis in futura favebit.
46.3.10 Frater esse vester volui, propter vos communem habui carnem et sanguinem: rursum vobis carnem et sanguinem trado, per quae congener vobis factus sum.
46.3.11 Hic sanguis in nobis regiam floridamque exhibet imaginem: pulcritudinem parit incredibilem, animae nobilitatem marcescere non sinit, dum frequenter irrigat et nutrit.
46.3.12 Sanguis enim non statim in nobis fit ex cibo, sed aliud quidpiam: hic vero sanguis confestim irrigat animam, et magnam vim indit.
46.3.13 Hic sanguis digne acceptus daemonas procul pellit, Angelos ad nos advocat, ipsumque Angelorum Dominum.
46.3.14 Daemones quippe fugiunt, ubi vident sanguinem Dominicum; accurrunt autem Angeli. Hic sanguis effusus totum orbem abluit.
46.3.15 Multa de hoc sanguine beatus Paulus in epistola ad Hebraeos philosophice tradidit. Hic sanguis adyta et sancta sanctorum purgavit.
46.3.16 Quod si ejus figura tantam vim habuit in Hebraeorum templo, in media Aegypto liminibus aspersus, multo majorem ipsa veritas habet.
46.3.17 Hic sanguis aram auream sacravit: sine hoc non audebat princeps sacerdotum in adyta ingredi.
46.3.18 Hic sanguis sacerdotes ordinabat, hic in figuris peccata abluebat: si in figuris tantam vim habuit; si umbram ita mors horruit, veritatem, quaeso, quantum formidabit?
46.3.19 Hic sanguis salus animarum nostrarum est: hoc abluitur anima, hoc ornatur, hoc incenditur:
46.3.20 hic igne splendidiorem mentem nostram reddit. Hic sanguis effusus caelum pervium fecit.
46.4.1 Tremenda vere mysteria Ecclesiae; horrendum vere altare. Ex paradiso fons scaturiit sensiles emittens fluvios: ex hac mensa fons scaturit fluvios emittens spirituales.
46.4.2 Ad hunc fontem eriguntur non salices infructuosae; sed arbores ad ipsum caelum pertingentes, quae fructus semper producunt tempestivos, qui nunquam marcescunt.
46.4.3 Si quis aestuat, hunc adeat fontem, et ardorem temperet. Nam aestum fugat, et adusta omnia refrigerat: non quae ex solis ardore aestuant, sed quae igneis sagittis exusta sunt.
46.4.4 Supernum enim habet principium et radicem, unde et irrigatur. Ex hoc fonte multi rivi manant, quos emittit Paracletus, Filiusque mediator est: non bidente viam parat, sed affectum nostrum aperit.
46.4.5 Hic fons lucis est, veritatis radios diffundens. Huic etiam adstant supernae virtutes, alveorum pulcritudinem intuentes: quia clarius propositae rei vim, et inaccessos radios perspiciunt.
46.4.6 Ut enim si quis in liquefactum aurum manum vel linguam injiciat, si tamen id fieri possit, statim inauratam reddit; id proposita mysteria longe melius animae praestant.
46.4.7 Fluvius enim igne ferventius ebullit; at non urit, sed abluit tantum. Hunc sanguinem olim praefigurabant in altaribus, in legitimis caedibus.
46.4.8 Hoc est orbis precium, hoc est quo Christus Ecclesiam emit, hoc illam totam ornavit.
46.4.9 Ut enim qui servos emit, aurum dat, et illos si ornare velit, auro ornat; ita et Christus nos sanguine suo et emit et ornavit.
46.4.10 Qui hujus sanguinis participes sunt, cum Angelis stant et Archangelis et supernis potestatibus, regia Christi stola induti et armis spiritualibus instructi.
46.4.11 Sed nihil magnum hactenus dixi: nam ipso sunt induti rege. Sed sicut res est magna et mirabilis; ita si cum puritate accesseris, ad salutem accessisti;
46.4.12 si cum mala conscientia, ad supplicium et ultionem: Qui enim manducat, inquit, et bibit indigne Domino, judicium sibi manducat et bibit.
46.4.13 Si itaque ii qui regiam purpuram inquinant, ac si discinderent, puniuntur; quid mirum si ii qui immundo animo hoc corpus accipiunt, idem subeant supplicium, quod ii qui illud corpus clavis transfixerunt?
46.4.14 Vide quam terribile Paulus exhibeat supplicium: Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus vel tribus testibus moritur:
46.4.15 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est?
46.4.16 Attendamus igitur nobis ipsis, dilecti, cum tantis fruamur bonis;
46.4.17 et cum turpe quidpiam loqui subit animum, vel quando ira, vel pravo quopiam affectu nos corripi cernimus, nobiscum reputemus quibus dignati simus beneficiis, quem Spiritum acceperimus.
46.4.18 Haec cogitatio nostros temperabit affectus. Quousque enim rebus praesentibus haerebimus? quousque non excitabimur? quousque nullam salutis nostrae curam habebimus?
46.4.19 Cogitemus quibusnam nos Deus dignatus sit, gratias agamus, gloriam referamus, non modo per fidem, sed etiam per opera, ut futura consequamur bona,
46.4.20 gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, quicum Patri gloria, una cum sancto Spiritu, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.