Homilia XLVI (xlv)
46.1.1 Murmurabant ergo Iudaei de illo, quia dixisset: Ego sum panis1530: panis uiuus, qui de caelo descendi, et dicebant: Nonne hic est Iesus filius Ioseph, cuius nos nouimus1530: et cetera et patrem et matrem?B: patrem et matrem; 1530: om.B: patrem et matrem; 1530: om. Quomodo ergo dicit hic,1530: om. quia de caelo descendi?1530: om.
46.1.2 Quorum deus uenter est1470/1486/1530: om. et gloria in ignominia eorum, inquit Paulus de Iudaeis. Quod et1470/1486/1530: om. ex praedictis constat, et ex sermone, quem ad Christum accedentes habuerunt.
46.1.3 Nam cum pane saturati sunt, prophetam appellabant, et regem facere cogitabant.
46.1.4 Cum uero spiritalem cibum et uitam aeternam edocti, et a sensu abducti resurrectionem et altiora acceperunt, cumque maxime eos admirari1470/1486/1530: admirari eos oportuerat, tunc murmurabant et resiliebant.
46.1.5 Atqui si hic est propheta, ut dicebatis: Hic est de quo inquit Moyses: Prophetam uobis suscitabit dominus deus deF: a fratribus uestris, tanquam me ipsum audite. Oportuit ipsum audire dicentem: De caelo descendi.
46.1.6 Non tamen audiebant, sed murmurabant. Adhuc enim eum uerebantur propter nouum panis signum.
46.1.7 Ideo non manifeste contradixerunt, sed murmurando indignationem prae se tulerunt, quod cibum non accepissent, quem cupiebant.
46.1.8 Murmurabant ergo et dicebant: Nonne hic est filius Ioseph? Ex quo perspicuum est, quod non dum admirabilem eius norant generationem. Iccirco adhuc Ioseph eum filium dicunt.
46.1.9 Neque negat Christus non1486/1530: om. quod esset, sed quod1486/1530: om. non dum illi tantam rem audire poterant, ne1486: neque secundum carnem quidem.
46.1.10 Quod si non hanc, longe minus supernam illam et ineffabilem generationem. Si rem humiliorem non aperuit, multominus illam.
46.1.11 Atqui hoc eos maxime perturbabat, quod uili patre et fabro natus esset. Non tamen Christus rem ipsam subticuit, ne alio sublato aliud scandalum excitasset.
46.1.12 Sed quid murmurantibus illis Christus?1470/1486: christus. Nemo potest uenire ad me, nisi pater qui misit me, traxerit eum.
46.1.13 Hic insurgunt Manichei, nihil nos ex nobis ipsis posse, huius particulae testimonio contendentes. Sed plane nos posse quae uolumus per hoc ostenditur.
46.1.14 Inquiunt enim si quis uenit ad eum, quid opus est, ut trahatur? Verum hoc nostrum non tollit arbitrium, sed diuino egere auxilio ostendit,
46.1.15 et non inuitum, sed omni conatu contendentem uenire. Inde quo pacto trahat,
46.1.16 ne quid sensibile de deo1470/1486/1530: eo suspicarentur, his uerbis prosequitur: Non quia patrem uidit quisquam, nisi is qui est a deo, hic uidit patrem.
46.1.17 Quomodo trahit1470/1486/1530: trahat, inquit. Hoc propheta praedixerat, quod erunt omnes docibiles dei.
46.1.18 Vides fidei dignitatem,1470/1486: dignitatem? quod non ab hominibus, neque per hominem, sed per ipsum deum ea imbuendi sunt.1530: sunt?
46.1.19 Iccirco ut fidem uerbis suis comparet, eos ad prophetas relegat. Nam si erunt omnes docibiles dei, quare aliqui non credunt?
46.1.20 Quoniam hoc de pluribus dictum est, et praetereaF: propterea illud propheticum omnes uolentes significat.
46.1.21 Magister enim omnibus proponitur paratus ad docendum et communicandum omnibus1470/1486/1530: om. doctrinam suam: Et ego resuscitabo eum in nouissimo die.
46.1.22 Non parua hoc in loco filii dignitas. Siquidem pater trahit, et hic resuscitat, neque diuidit patris et filii opera.
46.1.23 Quo nam enim pacto?B: pacto sed potestatis aequalitatem ostendit, ut in illo loco: Et qui misit me pater, testimonium perhibet de me.
46.1.24 Quod ne rogando insisterent, ad scripturas relegauit, ita hoc in loco ne quid suspicarentur ad prophetas, frequenter ostendens se non esse patri1470/1486/1530: patri non esse contrarium.
46.1.25 Quid autem, qui ante hac fuerunt,1470/1486/1530: fuerunt? nunquid docibiles erant dei? Quid hoc in loco eximium est? Quod tunc per homines res diuinas docebantur, nunc per unigenitum dei filium1486/1530: om. et spiritum sanctum.
46.1.26 Deinde inquit: Non quia patrem uidit quisquam, nisi is qui a deo est. Non secundum causae rationem hic loquitur, sed secundum modum substantiae.
46.1.27 Nam si diceret: Omnes a deo sumus, ubi praestantia et differentia filii? Sed quare non apertius dixit? Propter illorum inbecillitatem.
46.1.28 Etenim si dicendo: De caelo descendi, tantum scandalizati sunt, quid nam fecissent, si id addidisset?B: addidisset:
46.1.29 Panem autem uitae se ipsum appellat, quoniam uitam nostram et hanc et futuram corroborat. Et inquit: Si quis manducauerit ex hoc pane, uiuet in aeternum.
46.1.30 Panem uero siue doctrinam hoc in loco et salutem et fidem in se, siue corpus suum, dicit. Vtrunque enim animam fortiorem reddit.
46.1.31 Atqui alibi dixit: Si quis sermonem meum audierit, mortem non gustabit, et perturbati sunt, hic non itidem, quia iam ob panis miraculum eum reuerebantur.
46.2.1 Animaduerte autem quam faciat huius panis et mannae differentiam, ab utriusque scilicet fine. Quod enim manna nihil magnum praeberet, addidit: Patres uestri manducauerunt manna in deserto, et mortui sunt.
46.2.2 Inde subdit maximam persuasionem, quod longe pluris maioribus illis patribus Moyse, et claris illorum temporum uiris ipsi habiti sintF: sunt.
46.2.3 Cum enim dixisset mortuos, qui manna comedissent, prosecutus est: Hic est panis de caelo descendens, ut si quis ex ipso manducauerit, non moriatur. Ego sum panis uiuus, qui de caelo descendi. Qui manducat ex hoc pane, uiuet in aeternum.
46.2.4 Illa praeterea particula, in deserto, manna non diu durasse, neque in terram promissionis uenisse significat. Hic autem panis non est eiusmodi.
46.2.5 Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita. Merito hoc in loco dubitare quispiam posset, cur haec nunc Christus loqueretur, cum nihil proficeret, nihil aedificaret, immo esset aedificatis nocumento.1530: nocumento?
46.2.6 Ex hoc enim, inquit, multi ex discipulis suis retro abierunt, et durus est hic sermo, quis potest eum audire?
46.2.7 Erant igitur haec solis discipulis communicanda, ut Mathaeus cum ipsis priuatim1470/1486/1530: priuatim cum ipsis loqui testatur.1470: testator?; 1486: testatur?1470: testator?; 1486: testatur?
46.2.8 Quid ad hoc dicemus? Quae nam horum uerborum utilitas? Magna quidem et necessaria.
46.2.9 Cum enim in petendo cibo instarent, et patribus suis datum memorarent, et manna tanquam magnum quiddam laudarent,
46.2.10 omnia illa figuram et umbram fuisse, rerum autem ueritatem praesentem ostendit. Ideo spiritalis cibi meminit.
46.2.11 Sed erat, inquit, dicendum: Patres uestri manducauerunt manna in deserto. Ego autem panem uobis1470/1486/1530: uobis panem praebui.
46.2.12 Sed magna sane differentia. Minus enim hoc quam illud uisum esset. Mannae miraculum extulisset, suum de panibus depressisset.
46.2.13 Cum ergo de caelo cibum quaererent, ideo frequenter de caelo se descendisse testatur.
46.2.14 Quod si quis percontaretur, cur mysteriorum sermonem adduxerit, respondebimus quod horum nunc maxime tempus erat.
46.2.15 Obscurius enim dictum semper auditorem erigit, et attentiorem reddit. Non ergo perturbari debebant, sed interrogare et quaerere. Sed abierunt.
46.2.16 Quod si prophetam eum arbitrabantur, credere eius uerbis oportebat. Itaque stultitia sua non sermonis Christi obscuritate perturbabantur.
46.2.17 Tu autem considera quomodo eos ad se paulatim trahat1470/1486/1530: trahit.
46.2.18 Nam se non patrem dedisse dicit: Et panis quem ego dabo, caro mea est pro mundi uita.
46.2.19 [abest]
46.2.20 Sed aliena quaedam erat doctrina1470/1486/1530: doctrina erat, inquies, et diuersa. Atqui Ioannes superius hoc significauit, agnum ipsum appellans.
46.2.21 Sed non intellexerunt: Non me latet, non tamen discipuli diffidebant.
46.2.22 Nam si de resurrectione non dum quicquam norant, et propterea ignorabant, quid sibi uellet: Soluite templum hoc, et in tribus diebus suscitabo illud, multo magis quae hic dicuntur, quae obscuriora sunt.
46.2.23 Quod enim prophetae suscitassent, norant, quamuis non tam manifeste locutae sint scripturae. Quod autem carnem quis comederit, nunquam quisquam illorum dixerat.
46.2.24 Veruntamen persuasi sunt, et sequebantur, et habere eum uerba uitae aeternae1486/1530: om. confitebantur.
46.2.25 Hoc discipuli est, quae magister asserit non curiosiusF: seriosius; curiosius est inuestigare, sed audire et credere, et idoneum solutionis tempus expectare.
46.2.26 Quid igitur, aiunt, contrarium accidisse?B/F: accidisse. Abierunt retro, hoc propter eorum stultitiam.
46.2.27 Quando enim subit quaestio, quomodo aliquid fiat, simul subit incredulitas.
46.2.28 Ita et Nicodemus perturbatus est, inquiens: Quomodo potest1470/1530: potest homo; 1486: potet homo1470/1530: potest homo; 1486: potet homo in uentrem matris suae iterato introire?
46.2.29 Itidem et hi nunc: Quomodo potest hic nobis carnem suam dare ad manducandum?
46.2.30 Nam si hoc inquiris, cur non idem in quinque panum miraculo dixisti?1530: dixisti, Quomodo eos in tantum auxit?
46.2.31 Quia tunc tantum saturari curabant, non considerare miraculum.
46.2.32 Sed res ipsa tunc docuit, inquies. Ergo ex eo et haecB/F: hoc credere oportuit, ei facilia factu esse.
46.2.33 Propterea id prius fecit miraculum, ut per illud non essent amplius increduli is1530: his, quae postmodum diceret.
46.2.34 Illi quidem1470: quidam tunc temporis nihil ex is1530: his dictis, nos ipsius beneficii utilitatem coepimus.
46.2.35 Quare necessario dicendum1470/1530: discendum, quam admiranda mysteria et cur data sint, et quae nam eorum utilitas.
46.2.36 Vnum corpus sumus, et membra ex carne et ossibus eius. Quare initiati eius precoeptis parere debent.
46.3.1 Vt autem non solum per dilectionem, sed re ipsa in illam carnem conuertamur,
46.3.2 per cibum id efficitur, quem nobis largitus est. Cum enim suum in nos amorem indicare uellet, per corpus suum se nobis commiscuit, et in unum nobiscum redegit, ut corpus cum capite uniretur.
46.3.3 Hoc enim amantium maxime est. Hoc Iob significabat de seruis, quibus1530: a quibus maxime amabatur,
46.3.4 qui suum amorem prae se ferentes dicebant: Quis daret nobis, ut eius carnibus impleremur?B/1470/1486: impleremur.
46.3.5 Quod Christus fecit, ut maiori nos caritate astringeret, et ut suum in nos ostenderet desiderium, non se tantum uideri permittens desiderantibus,
46.3.6 sed et tangi et manducari, et dentes carni suae infigi, et desiderio sui omnes impleri.
46.3.7 Ab illa igitur mensa tanquam leones ignem spirantes surgamus, diabolo formidolosi, et caput nostrum intelligamus, et quam in nos prae se tulit caritatem.
46.3.8 Parentes saepe numero liberos suos aliis alendos dederunt. Ego autem mea carne alo. Me is1530: his exhibeo. Omnibus faueo, omnibus optimam de futuris spem praebeo.
46.3.9 Qui in hac uita ita se uobis1470/1486/1530: nobis exhibet, multomagis in futura.
46.3.10 Vester ego frater esse uolui.1530: uolui, et Communicaui carnem propter uos et sanguinem, et per quae uobis coniunctus sum, ea rursus uobis exhibui.
46.3.11 Hic sanguis facit, ut imago in nobis regia floreat, hic sanguis pulcritudinem atque nobilitatem animae, quam semper irrigat et nutrit, languescere non sinit.
46.3.12 Sanguis enim a cibo non fit repente, sed prius aliud quiddam, hic quam primum irrigat animam, eamque uiB: in quadam magna imbuit.
46.3.13 Hic mysticus sanguis daemonas1470/1486/1530: demones procul pellit, angelos et angelorum dominum ad nos allicit.
46.3.14 Daemones enim cum dominicum sanguinem in nobis uident, in fugam uertuntur, angeli autem procurrunt. Hic sanguis effusus uniuersum abluit orbem terrarum.
46.3.15 De quo multa Paulus ad Aebreos prosecutus est. Hic sanguis abditaB: adita et sancta sanctorum purgabat.
46.3.16 Quod si eius figura tantam habuit uim in templo Aebreorum, in media1530: medio Aegipto liminibus aspersus, longe magis ueritas.
46.3.17 Hic sanguis aureum altare sanctificauit1486/1530: significauit. Sine hoc princeps sacerdotum in penetralia ingredi non audebat.
46.3.18 Hic sanguis sacerdotes faciebat, hic1470/1486/1530: hic sanguis in figura peccata purgabat. In qua si tantam habuit uim, si umbram ita mors horruit, quantopere, quaeso, ipsam formidabit ueritatem?
46.3.19 Hic nostrarum animarum salus est, hoc lauatur anima, hoc ornatur, hoc incenditur.
46.3.20 HicB: hic et igne clariorem mentem nostram1470/1486/1530: nostram mentem reddit, et auro splendidiorem. Huius sanguinis effusio caelum peruium fecitF: facit.
46.4.1 Admiranda sane ecclesiae mysteria, admirabile sacrarium. Ex paradiso fons scaturiit, a quo sensibiles fluuii emanarent. A mensa hac prodiit fons, qui fluuios spiritales diffundit.
46.4.2 Iuxta hunc fontem non steriles salices germinant, sed quaercus caelum ipsum attingentes, quae fructus tempestiuos et solidos semper producunt.
46.4.3 Si quis aestuat, ad hunc fontem se conferat et recreabitur. Mundat squalorem et sordes, aestus mitigat non solares, sed quos ignitae sagittae imprimunt.
46.4.4 Etenim ortum suum supernae habet, inde radicem, unde irrigatur. Multi huius fontis riui, quos paraclitus diffundit, et filius arbiter est. Neque bidente aut ligone uiam facit, sed animos nostros aperit.
46.4.5 Hic fons lucis diffundens radios ueritatis, hic1530: huic supernae astiterunt uirtutes fluctuum eius pulcritudinem inspicientes. Nam manifestius quam nos illae propositorum uirtutem et fulgorem inaccessibilem intuentur.
46.4.6 Quemadmodum enim si1470: nisi quis liquefacto auro manum uel linguam iniiciat, quam primum deauratur, ita haec nobis proposita animam auream reddunt.
46.4.7 Resurgit enim uehementius igne fluuius, neque incendit, sed abluit tantum, quicquid comprehenderit. Hic sanguis praefiguratus est semper in altaribus in iustorum cedibus. Hic orbis terrarum decus est.
46.4.8 Hic est quo Christus emit, quo uniuersam ornauit ecclesiam.
46.4.9 Vt enim homo seruos auro emit et ornat, ita nos sanguine suo Christus.
46.4.10 Qui huius sanguinis sunt participes, cum angelis,1486/1530: angelis et archangelis, et supernis uirtutibus commorantur, ipsam regiam Christi stolam induti, spiritalibus armis muniti.
46.4.11 Sed nihil dixi, immo ipsum induti sunt regem. Sed sicut magnum est et admirabile, ita si pure accesseris, ad salutem accessisti,
46.4.12 sin praua conscientia ad poenam et supplicium. Qui enim manducat et bibit indigne sanguinem domini, iudicium sibi manducat et bibit.
46.4.13 Nam si qui regiam purpuram coinquinant, haud secus quam qui scindunt, puniuntur, quid mirum, si qui inmunda conscientia Christi corpus accipiunt, idem supplicium subeant, quod qui eum clauis cruci affixerunt?B: affixerunt.
46.4.14 Vide quam formidandam poenam is1530: his minetur Paulus: Irritam quis faciens legem Moysi, sine ulla miseratione duobus uel tribus testibus moritur,
46.4.15 quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui filium dei conculcauit1530: conculcauerit, et sanguinem testamenti pollutum duxerit, in quo sanctificatus est?
46.4.16 Consideremus igitur rem nostram, dilectissimi, cum tantis fruamur bonis,
46.4.17 et cum turpe aliquid1470/1486/1530: aliquod animum subit, cum ira uel re uel uerbis rapimur, quid mereamur, quem spiritum acceperimus nobiscum reputemus, et irrationabilesB/F: irrationales nostros cohibeamus affectus. *
46.4.18 Haec cogitatio nostra sit. Quousque rebus praesentibus incumbemus? Quousque non excitabimur? Quousque nullam saluti nostrae curam adhibebimus?
46.4.19 Intelligamus quot in nos beneficia contulit Christus. Gratias habeamus. Glorificemus non fide tantum, sed et operibus, ut futura bona consequamur.
46.4.20 Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1470: secula seculorum; 1486: secula Amen; 1530: saecula saeculorum amen1470: secula seculorum; 1486: secula Amen; 1530: saecula saeculorum amen.