PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

47.1.13 Aut hoc uult dicere quoniam uerus cibus is est qui animam saluat, aut credere eis de eis que dicta sunt, ut non extiment enigma esse et parabolam. Sed scit quoniam omnino oportet manducare corpus.
CLOSE
Griffolini

47.1.13 Aut quod is est uerus cibus, qui saluat animam, aut ut eos in praedictis confirmet, ne obscure locutum et1486/1530: om. in parabolis arbitrarentur. Sed omnino manducandum1470/1486/1530: om. ipsius corpus intelligerent.1470/1486/1530: om.
CLOSE
Griffolini-Montanus

47.1.13 Aut quod is est verus cibus, qui saluat animam, aut vt eos in praedictis confirmet, ne obscure locutum in parabolis arbitrarentur, sed scirent omnino necessarium esse vt corpus comederent.
CLOSE
Montfaucon

47.1.13 Aut vult significare, hunc esse verum cibum, qui animam servet; aut vult dictis suis fidem facere, ne putent id quod dictum fuit, aenigma vel parabolam esse; sed sciant oportere omnino corpus comedere.