Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XLVII (Paris fol.83rb-85vb; Harley fol.108vb-111va)
47.1.1 Dicit igitur eis Ihesus: Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis.
47.1.2 Qui manducat meam carnem et bibit meum sanguinem habet uitam eternam.
47.1.3 Cum de spiritualibus disputamus, nichil sit seculare in nostris animabus, nichil terrestre, sed omnia secedant, omnia abeant et expellantur talia, et fiamus diuinorum eloquiorum audiencie solius.
47.1.4 Si enim rege superueniente omnis abicitur tumultus, multomagis spiritu sancto nobis loquente, multa quidem requie, multo autem nobis opus est honore.
47.1.5 Etenim honore digna sunt que dicuntur hodie. Amen, enim ait, nisi quis manducauerit carnem et biberit meum sanguinem, non habet uitam eternam.
47.1.6 Etenim quia dicebant impossibile est hoc, ostendit quoniam non solum non impossibile, sed et ualde necessarium.
47.1.7 Qui manducat meam carnem habet uitam eternam, et ego resuscitabo eum in ultimo die.
47.1.8 Quia enim dixit quoniam qui manducat ex pane hoc uiuet in eternum.
47.1.9 Decens autem erat eos adicere hoc sicut prius dixerunt: Abraham mortuus est et prophete mortui sunt, et qualiter tu dicis: Non gustabit mortem?
47.1.10 Resurrectionem posuit soluens quod querebatur et ostendens quoniam non morietur in fine.
47.1.11 Continue autem uertit eum qui de misteriis est sermonem ostendens rei necessitatem et quoniam eam omnino fieri oportet.
47.1.12 Quid autem est hoc? Id est, uerus est cibus et uerus est potus.
47.1.13 Aut hoc uult dicere quoniam uerus cibus is est qui animam saluat, aut credere eis de eis que dicta sunt, ut non extiment enigma esse et parabolam. Sed scit quoniam omnino oportet manducare corpus.
47.1.14 Deinde ait: Qui manducat meam carnem in me manet. Hoc autem dixit quoniam in ipso remiscetur. Et uidetur quidem quod deinceps, interpactum esse aliquod nisi intellectum inuestigauimus.
47.1.15 Que enim consequencia post hanc quam dixit: Qui manducat meam carnem in me manet, dicere: Sicut misit me qui uiuit pater et ego uiuo propter patrem?
47.1.16 Habet autem multam armoniam quod dicitur. Quia enim superius et inferius dixit uitam eternam, et construens id induxit quoniam in me manet.
47.1.17 Si enim in me manet, uiuo autem ego; manifestum est quoniam ille uiuet. Deinde ait: Sicut misit me qui uiuit pater.
47.1.18 Hic autem est comparatiuum et assimulatum. Quod autem dicit, tale est: Viuo ego, ait, sicut pater.
47.1.19 Et ut non ingenitum extimes, adiecit hoc, id est, propter patrem. Non hoc ostendens quoniam actus alicuius necesse habet ad uiuendum.
47.1.20 Superius enim hoc destruens dixit: Sicut enim pater habet uitam in seipso, ita dedit et filio uitam habere in seipso.
47.1.21 Si uero indiget actu, inuenietur aut pater non dans ita in hoc erit sermo aut si dedit, nullo ipse indigebit alio simul coapplaudente. Quid igitur est propter patrem? Causam hic enigmatice insinuat.
47.1.22 Quod autem dicit tale est, sicut est uiuens pater et ego uiuo, et qui manducat me, et ille uiuet propter me. Vitam autem hic dicit non simpliciter, sed approbatam.
47.1.23 Quoniam enim non de ea que simpliciter est uita dicit, sed de gloriosa et ineffabili illa manifestum est illinc. Etenim omnes, et infideles et docti, uiuunt non manducantes de carne illa.
47.1.24 Vides quoniam non de hac ait uita sed de illa? Quod autem dicit tale est. Quoniam qui manducat eam non perit moriens neque punietur.
47.1.25 Sed neque de resurrectione communi ait. Etenim omnes suscitantur, sed de precipua et gloriosa et mercedem habente.
47.1.26 Patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt, et qui manducat ex hoc pane uiuet in eternum.
47.1.27 Continue idem circumuoluit ut id infigat eorum qui audiunt menti. Vltima enim quedam erat doctrina que de hiis et quod de resurrectione et quod de uita eterna credere facere.
47.1.28 Ideo et resurrectionem adiecit quoniam uitam eternam promittit, ostendens quoniam non nunc est hic, sed post resurrectionem.
47.1.29 Et unde hoc manifestum est ait? A scripturis. Vbique enim eos illuc mittit ab ipsis uidens hoc discere.
47.1.30 Dicens autem uitam dans mundo, in zelum eos inducit ut saltim dolentes in eo quod alii pociuntur dono, non maneant foris.
47.1.31 Continue autem reminiscitur manna et differenciam representans, et ad fidem inducens.
47.1.32 Si enim possibile est quadraginta annis sine messe et frumento et alia consequencia alimentorum continere illorum uitam, multomagis nunc ceu in maioribus ueniens poterit hoc.
47.1.33 Si enim illa typi quidem erant, et sine sudoribus et laboribus colligebant quod ferebatur celitus, multomagis nunc hoc erit ubi multa differencia et nunquam mori et uita potiri uera.
47.1.34 Inde uero ubique meminit quia hoc desiderabile hominibus ut nichil delectabile ita ut hoc non mori.
47.1.35 Quia et in ueteri testamento hoc erat promissio longitudo uite et multi dies. Sed nunc non adhuc longitudo simpliciter, sed et uitam finem non habens.
47.1.36 Simul autem et ostendere uult quoniam id quod ex peccato factum est supplicium, reuocat nunc sentenciam soluens illam que mortificabat, et eam que uitam fert eternam inducens econtrario prioribus.
47.1.37 Hec dixit in synagoga docens in Capharnaum, ubi plurime facte sunt uirtutes, quare oportebat eum audiri maxime.
47.2.1 Cuius autem gratia in synagoga docebat et in templo? Simul quidem multitudinem eorum uenari uolens quoniam non contrarius est patri.
47.2.2 Multi autem ex discipulis audientes dicebant: Durus est hic sermo. Quid est durus? asper, laboriosus, anxietatem habens.
47.2.3 Et nimirum nichil tale dixit: Neque enim de republica loquebatur, sed de dogmatibus superius et inferius reuoluens fidem que in seipsum.
47.2.4 Quid igitur est durus est hic sermo? quoniam uitam promittebat et resurrectionem? quoniam de celo dicebat descendisse? sed quoniam saluari impossibile eum qui non manducat eius carnem?
47.2.5 Hec igitur dic michi dura? Et quis utique hoc diceret? Quid ergo est durus? Difficile susceptibilis, superexcedens eorum imbecillitatem, multum habens timorem.
47.2.6 Extimabant enim eum maiora propria dignitate et supra seipsum loqui; et dixerunt: Quis potest eum audire? Pro seipsis respondentes quia debebant resilire.
47.2.7 Vt igitur cognouit Ihesus quoniam murmurabant in seipsis. Etenim et hoc sue deitatis ineffabilia ferre in medium.
47.2.8 Dixit: Hoc uos scandalizat? Si uideritis igitur filium hominis ascendentem ubi erat prius, quid dicetis? Hoc et in Nathanaele fecit, dicens: Quoniam dixi tibi quoniam uidi te sub ficu credis? Maiora hiis uidebis.
47.2.9 Et in Nichodemo quoniam nullus ascendit in celum nisi filius hominis qui est in celo. Quid igitur questiones questionibus copulat?
47.2.10 Non absit, sed a magnitudine dogmatum et multitudine eos inducere uult. Nam qui quidem dixit simpliciter quoniam de celo descendi et nichil plus adiecit, magis utique scandalizasset.
47.2.11 Quia autem dixit quoniam corpus meum uita est mundi; et qui dixit: Sicut misit me qui uiuit pater, et ego uiuo propter patrem; et qui dixit quoniam de celo descendi; questionem soluit.
47.2.12 Nam qui quidem unum quid magnum de seipso loquitur, saltim et insuspicabilis fieret ut fingens. Quod autem tot dicit deinceps, omnem utique tollit suspicionem.
47.2.13 Omnia autem facit et dicit ut eos abducat ab extimando uel eius patrem Ioseph. Non igitur scandalum intemptare uolens, hoc dicit, sed soluere magis.
47.2.14 Nam quidem a Ioseph eum extimantes non utique susciperent ea que dicebantur. Qui uero persuasi erant quoniam de celo descendit et illic ascendet, facilius utique attenderent hiis que dicebantur.
47.2.15 Post hec autem et aliam solutionem inducit, dicens: Spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quicquam. Quod autem dicit tale est: Spiritualiter oportet ea que de me audire. Qui enim carnaliter audit, nil profecit neque lucro potitus est.
47.2.16 Carnale uero erat hoc id est dubitare. Qualiter de celo descendit et hoc id est extimare quoniam filius est Ioseph. Et qualiter potest nobis dare carnem suam manducare?
47.2.17 Hec omnia carnalia erant que oportebat mistice et spiritualiter intelligere. Et unde poterant intelligere illi quid est hoc id est carnem comedere?
47.2.18 Quocirca decens oportebat expectare tempus et interrogare et non abrenunciare. Verba que ego locutus sum uobis, spiritus sunt et uita sunt.
47.2.19 Quid autem est spiritus sunt? Spiritualia sunt, nichil habencia carnale, neque consequenciam naturalem, sed eruta sunt ab omni tali necessitate que in terra et a legibus que hic posite sunt; alium quidem habent intellectum exalteratum.
47.2.20 Sicut hic spiritum dixit, pro hoc id est quia spiritualia, ita carnem dicens non carnalia dixit, sed hoc carnaliter audire et eos enigmatice insinuans quoniam semper carnalia desiderabant, cum oporteret spiritualia concupiscere.
47.2.21 Si enim ea carnaliter quis exceperit, in nullo ei prosunt. Quid igitur? Non est caro caro? Et ualde utique. Qualiter igitur ait: Caro non prodest quicquam?
47.2.22 Non de sua ipsius carne dicit? Absit. Sed de hiis qui carnaliter excipiebant que dicebantur. Quid autem est carnaliter intelligere? hoc id est simpliciter in ea que proposita sunt uidere, et non plus quid ymaginari, et hoc autem est carnaliter.
47.2.23 Oportet autem non ita iudicare hiis que uidentur, sed omnia misteria hiis que intus oculis inspicere; hoc enim est spiritualiter.
47.2.24 Qui non manducat meam carnem et non bibit meum sanguinem, non habet uitam in seipso. Qualiter igitur nichil prodest caro sine qua uiuere non est?
47.2.25 Vides quoniam caro non prodest quicquam, non de carne eius dictum est, sed de carnali audientia. Sed sunt ex uobis quidam qui non credunt.
47.2.26 Rursus assuetam sermonibus dignitatem imposuit et futura predicens et ostendens quoniam non illorum gloriam concupsicens hec dicebat, sed eos procurans.
47.2.27 Dicens autem quidam discipulos excepit. In initio enim dixit: Vidistis me et non credidistis michi.
47.2.28 Hic autem dixit: Sunt quidam ex uobis qui non credunt. Sciuerat enim a principio qui sunt qui non credunt et quis est qui tradat eum.
47.2.29 Propterea dixit: Nullus potest uenire ad me nisi fuerit ei datum desuper a patre meo. Voluntarium hic dispensationis arbitrium euangelista nobis enigmatice insinuat et innocens.
47.2.30 Sed et hoc id est a principio, non simpliciter hic positum est, sed ut discas eius cognitionem, et quoniam ante uerba hec, et non postquam murmurauerunt et non postquam scandalizati sunt proditorem sciuerat, sed et ante hoc quod erat deitatis.
47.2.31 Deinde ait: Nisi fuerit ei datum desuper a patre meo, suadens eis patrem eius extimare deum sed non Ioseph, et ostendens quoniam non contingens hoc id est credere in eum.
47.2.32 Acsi diceret: non turbant me, neque tumultum neque stuporem inferunt qui non credunt. Noui hoc desuper antequam factum esset, noui quibus dedit pater.
47.3.1 Cum autem audieris quoniam dedit non destinationem simpliciter extima, sed illud crede quoniam qui tribuit seipsum dignum ut accipiat ille suscepit. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt, ad quem? retrorsum et non ultra cum eo ambulabant.
47.3.2 Bene euangelista non dixit recesserunt sed abierunt ad retrorsum, hoc est ab ea que secundum uirtutem est auditione, et quam habebant olim fidem perdiderunt, abscidentes seipsos.
47.3.3 Sed non duodecim hoc passi sunt. Quid igitur ait ad eos? An et uos uultis abire? Ostendens rursus quoniam non indiget ministratione eorum et curatione, et quoniam neque propter hoc eos circumducebat eos superostendens.
47.3.4 Qualiter enim qui et hiis hoc dicebant? Propter quid enim eos non laudauit? Propter quid non admiratus est? Simul quidem decentem magistro dignitatem seruans, simul autem ostendens quoniam per hunc magis oportebat trahi modum.
47.3.5 Nam siquidem laudasset, extimantes ei gratiam dare, saltem passi essent quid humanum. Ostendere uero non indigentem eum assecutione eorum detinuit magis.
47.3.6 Et uide qualiter id prudenter dixit. Non dixit enim abite. Hoc enim expellentis esset, sed interrogauit: An uultis abire?
47.3.7 Quoniam omnem erat auferentis uim idem et necessitatem et uolentis uerecundia aliqua coartari, sed cum sciendo gratiam ei. Et neque alios accusauit manifeste, sed quiescibiliter tangens, ostendit qualiter oportet philosophari in talibus.
47.3.8 Nos autem contrarium patimur decenter, quia a propria habiti gloria omnia agimus, ideoque minorari extimamus nostra per recessionem curantium.
47.3.9 Hic autem neque blanditus est neque offendit, sed interrogauit. Non igitur contempnentis erat sed nolentis ui et necessitate detineri, id est ita manere, par est cum hoc id est abire.
47.3.10 Quid igitur Petrus? Ad quem abibimus? Verba uite eterne habes, et nos credidimus et cognouimus quoniam tu es filius dei qui uiuit.
47.3.11 Vides quoniam non uerba erant que scandalizabant, sed negligencia et desidia et indeuocio eorum qui audiebant?
47.3.12 Etenim etsi non dixisset, scandalizati essent utique et non quieuissent cibo attendentes corporali semper et terre affixi.
47.3.13 Sed aliter et hii cum illis audiebant et contraria illis enunciauerunt, dicentes: Ad quem abibimus?
47.3.14 Multe uerbum hoc amicicie ostensiuum est quoniam omnibus est ei Christus honorabilior et patribus et matribus et omnibus desistentibus eos. Non est de reliquo aliquo refugere.
47.3.15 Deinde ut non uideatur, hoc id est ad quem ibimus. Propterea dictum esse solum ut non existentibus qui susciperent eos. Vide quid induxit: Verba uite eterne habes.
47.3.16 Illi quidem carnaliter et cum cogitationibus humanis audiebant. Hii uero spiritualiter et fidei omnia concedentes.
47.3.17 Ideo et dicebat: Spiritus sunt uerba que locutus sum. Ne supponas rerum consequencie et eorum que sunt necessitati, uerborum meorum doctrinam.
47.3.18 Non talia que spiritualia non sustinent seruire legibus que sunt in terra. Hoc et Paulus ait: Ne dicas in corde tuo quis ascendet in celum? Hoc est Christum subducere.
47.3.19 Aut quis descendet in abyssum? Hoc est Christum a mortuis reducere. Verba uite eterne habes. Iam resurrectionem hii susceperant et eam que illic est requiem uniuersam.
47.3.20 Vide factum amatorem, amicicie seruatorem pro omni respondet collegio. Non enim dixit cognoui, sed cognouimus.
47.3.21 Et intuere qualiter in ipsa uenit uerba magistri, non eadem Iudeis loquens.
47.3.22 Nam hii quidem dicebant: Hic est filius Ioseph; hic uero: Tu es Christus filius dei uiuentis, et quoniam uerba uite eterne habes.
47.3.23 Audiens magistrum dicentem quoniam resuscitabo eum et habebit uitam eternam. Ostendit enim quoniam omnia detinet que dicta sunt ipsorum recolens uerborum.
47.3.24 Quid igitur Christus? Non laudauit Petrum neque admiratus est, et nimirum alibi hoc faciens. Sed quid ait? Nonne ego uos duodecim elegi et unus ex uobis dyabolus est?
47.3.25 Quia enim dixit: Et nos credimus; abstrahit de collegio Iudam. Nam illic quidem nichil de discipulis eius dixit, sed Christo dicente: Vos autem quem me dicitis? ait: Tu es Christus filius dei uiuentis.
47.3.26 Hic autem quia dixit: Et nos credimus. Decenter non dimittit Iudam in illorum collegio. Hoc autem faciebat alonge et desuper proditoris maliciam feriens, sciens quidem quod nichil proficit, quod autem suiipsius agens.
47.4.1 Et considera sapienciam. Neque eum manifestum fecit neque latere permisit illud quidem ut non inuerecundum faciat et litigiosior fiat. Hoc autem ut non extimans latere sine timore operetur audaciam.
47.4.2 Ideo et procedens manifestiores inducit redargutiones. Nam prius eum quidem cum aliis numerauit, dicens: Sunt quidam ex uobis qui non credunt. Quoniam enim et proditorem numerauit. Audi quid ait euangelista.
47.4.3 Sciuerat enim a principio qui sunt qui credent, et quis est qui tradet eum. Quia uero minorabat uehementiorem inducit redargutionem: Vnus ex uobis dyabolus est.
47.4.4 Et communem omnibus timorem constituit, illum coobumbrare uolens. Dignum autem hic querere: quid uero nunc nichil dicunt discipuli, postea uero formidarunt et operiantur ad se inuicem apporiantes interrogantes: Nunquid ego sum, domine?
47.4.5 Et Iohanni Petrus innuit discere proditorem et querere a magistro quis est. Que igitur est causa?
47.4.6 Nondum Petrus audierat: Vade retro mei, Sathana. Et propter hoc neque timorem habuit. Quia uero increpatus est et a multa affectione dicens non approbatus est, sed et Sathana audiuit, audiens quoniam unus ex uobis tradet me, decenter de reliquo formidauit.
47.4.7 Et nunc non dicit: Vnus ex uobis tradet me; sed: Vnus ex uobis dyabolus est. Ideoque neque sciuerant quod dicebatur, sed maliciam extimabant uituperare solum.
47.4.8 Quid autem est quod ait: Nonne ego uos duodecim elegi et unus ex uobis dyabolus est? A blandicia eruens suam doctrinam hoc dicebat.
47.4.9 Quia enim omnibus eum derelinquentibus ipsi permanserunt soli, et per Petrum confitebantur esse Christum ut non extiment quoniam propter hoc debebat eis blandiri, abducit a blandiciis.
47.4.10 Quod autem dicit tale est: Nichil me mouet ad hoc ut malos non redarguam. Ne extimetis quoniam quia permansistis blandiri uobis eligam, aut quia secuti estis non redarguam perniciosos.
47.4.11 Quod enim multo isto maius est ad mouendum magistrum, neque hoc me mouet. Nam qui quidem remanet, sue amicicie tribuit argumentum. Qui autem electus est a magistro, circumaccendit opinionem inspiencie abiectus apud insipientes.
47.4.12 Sed tamen neque hoc me abducit a redargutionibus. Huius denique accusant Christum gentiles frigidi et insipientes.
47.4.13 Non enim necessitate et ui facere bonos assueuit deus. Neque electio eius uiolenta eorum que futura sunt hec est, sed conuersiua.
47.4.14 Vt ergo discas quoniam non uim infert uocatio, multos contigit eorum qui uocati sunt ait perire. Vnde manifestum est quoniam et in mente positum est nostra, et hoc id est saluari et perire.
Morale xlvii. De diuitibus et auaris et de Iuda.
47.5.1 Hec igitur audientes erudiamur uigilare semper et insompnes esse.
47.5.2 Si enim qui in sanctum illud collegium existebat, qui tanto potitus est dono quod signa fecit.
47.5.3 Etenim ipse erat cum aliis qui missi fuerant mortuos erigere et leprosos mundare.
47.5.4 Quia male captus erat egritudine, uersuta scilicet auaricia, et dominatorem suum prodidit, nichil ei profuerunt neque beneficia neque dona, neque hoc id est cum ipso esse; non curatio, non pedes lauare, non mensa participare, non loculos detinere.
47.5.5 Sed et uiaticula ei hec supplicii facta sunt. Timeamus et nos ne quando Iudam imitemur per auariciam.
47.5.6 Non tradis Christum sed cum despicias inopem rabientem fame aut frigore corruptum eamdem et ipse attrahis cruciationem.
47.5.7 Et cum indigne participamus misteriis similiter perimus cum occidentibus, cum angariamus inferiores, cum rapiamus maximum euellimus supplicium et ualde decenter.
47.5.8 Vsquequo enim amor nos detinet hic presentium rerum que superflue et inutiles? Diuicie enim in hiis que superflua sunt in quibus nulla utilitas fit.
47.5.9 Vsquequo affigemur hiis que mania? Vsquequo non respicimus ad celum, non uigilamus, non suscipimus sacietatem terrenorum et defluentium horum?
47.5.10 Non erudimur per experienciam horum uilitatem? Excogitemus eos qui ante nos ditatos. Nonne sompnium omnia illa? Nonne umbra et flos? Nonne enarratio et fabula?
47.5.11 Ille diues fuit et ubi nunc ille diuicie? Perierunt et corrupte sunt, et ea que propter eas peccata manent, et quod propter peccata supplicium.
47.5.12 Esset interminatum, neque regnum preiaceret quod eiusdem tribus et eiusdem generis inuerecundia haberi oporteret. Quod similiter nobis passibile monere deberet.
47.5.13 Nunc autem canes quidem nutrimus, multi autem et onagros et ursos et diuersas feras. Hominem autem contempnimus fame tabefactum et honorabilius nobis quod alienum cognato.
47.5.14 Et inhonorabilius nobis quod est proprium eo quod non est neque competit. Sed fabricare preclaras domos et multos habere famulos, et inauratum tectum recumbentes uidere bonum est, immo superfluum hoc est et insipiens.
47.5.15 Sunt enim fabrice clariores multo et honestiores hiis, in hiis letari oculos necessariam. Qui enim prohibebit nullus.
47.5.16 Vis bellissimum tectum uidere? Vespera assumente uide stellatum celum. Sed non est meum tectum ait. Et nimirum hoc magis tuum quam illud.
47.5.17 Etenim propter te factum est et commune tibi cum fratribus est. Hoc autem non tuum sed eorum qui post tuam mortem hereditant.
47.5.18 Et id quidem maxime prodesse poterit propter pulchritudinem ad conditorem mittens.
47.5.19 Hoc autem maxime nocebit accusator tui maximum in die iudicii factum, quando ipse quidem auro circumamictus sis, Christus autem neque necessario indumento.
47.5.20 Ne utique tantam insipienciam sustineamus, neque persequamur que fugiunt, neque fugiamus que manent, neque protradamus nostram salutem, sed adhereamus future saluti.
47.5.21 Qui senuistis quidem ceu scientes manifeste quoniam paruum nobis relinquitur uite tempus, et iuuentes ceu plane suasi quoniam non multum relinquitur. Sicut enim fur in nocte, ita illa dies uenit.
47.5.22 Hec igitur scientes et mulieres uiros deprecemur, et uiri mulieres admoneamus, et iuniores et uirgines doceamus, et omnes nos adinuicem erudiamus presentia quidem despicere futura concupiscere,
47.5.23 ut et frui eis possimus, gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu nunc et semper et in secula seculorum, amen.