47.3.9 Hic autem neque blanditus est neque offendit, sed interrogauit. Non igitur contempnentis erat sed nolentis ui et necessitate detineri, id est ita manere, par est cum hoc id est abire.
47.3.9 Iesus uero neque adulatus est, neque expulit, sed interrogauit, non ut eos contemneret, sed ne ui teneri uiderentur. Nam si inuiti mansissent, haud secus ac si abissent, fuisset.
47.3.9 Iesus vero neque adulatus est, neque expulit, sed interrogauit, non vt eos contemneret, sed ne vi teneri viderentur: nam si inuiti mansissent, haud secus ac si abissent fuisset.
47.3.9 Sic porro, nec adulatus est, nec repulit, sed interrogavit. Non ergo spernentis hoc erat, sed nolentis eos vi et necessitate detinere; nam ita manere, idem fuisset atque abire.