Homilia XLVII (xlvi)

47.1.1 Dixit ergo eis Iesus: Amen, amen dico uobis. Nisi manducaueritis carnem filii hominis et biberitis eius sanguinem, non habebitis uitam in uobis.

47.1.3 Cum de rebus spiritalibus disputamus, nihil saeculare sit in animis nostris, nihil terrenum, sed omnia huiusmodi abeant, omnia relegentur. Diuinos duntaxat sermones audiamus.

47.1.4 Nam si adueniente rege omnis sedatur tumultus, multo magis spiritu nos alloquente, multo nobis silentio, multa admiratione opus est.

47.1.5 Admiratione nanque digna sunt, quae hodie exponuntur. Amen, inquit, amen dico uobis. Nisi manducaueritis carnem meamB: om. et biberitis sanguinem meum, non habebitis uitam in uobis.

47.1.6 Etenim cum id fieri posse negarent, non solum non impossibile, sed et necessarium asserit.

47.1.7 Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, habet uitam aeternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die.

47.1.8 Nam cum dixisset: Si quis manducauerit ex hoc pane, non morietur in aeternum,

47.1.9 et credibile esset eos dicturos quemadmodum superius: Abraam mortuus est et prophetae mortui sunt, et quomodo tu dicis non gustabit mortem?

47.1.10 Resurrectionem ponit, per quamB: quem soluit quaestionem, quod non morietur in fine.

47.1.11 Frequenter autem in mysteriis uersatur, et omnino id fieri oportere demonstrat.

47.1.12 Quid autem significat1470/1486/1530: signat: Caro mea uere est cibus, et sanguis meus uere est potus?

47.1.13 Aut quod is est uerus cibus, qui saluat animam, aut ut eos in praedictis confirmet, ne obscure locutum et1486/1530: om. in parabolis arbitrarentur. Sed omnino manducandum1470/1486/1530: om. ipsius corpus intelligerent.1470/1486/1530: om.

47.1.14 Inde inquit: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum in me manet. Quod dicit, ut cum ipso se admisceri ostendat. Quod autem sequitur, non bene superioribus iungi uidetur.

47.1.15 Quaeramus igitur quae nam haec sit consequentia. Cum dixisset: Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet, non absurde1486: ab surge prosequitur: Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo propter patrem.

47.1.16 Nam cum saepe repetisset uitam aeternam, ad id confirmandum addidit: In me manet.

47.1.17 Si in meB: me perspicuum manet, et ego uiuo1486: sviuo, et qui me sumit uicturum perspicuumB: om. est. Inde inquit: Sicut misit me uiuens pater, et ego uiuo propter patrem.

47.1.18 Hec comparatio est et similitudo, hoc est: Viuo ego etB: ut pater,

47.1.19 et ne ingenitum arbitrareris1470: arbitraris, addidit: Propter patrem, non quod operationis alicuius necessitatem ad uitam habeat.

47.1.20 Superius enim eam amouit suspitionem: Sicut pater habet uitam1486: om. in semetipso, sic dedit et filio uitam habere in semetipso.

47.1.21 Quod si operatione indigeret, inuenietur aut pater non ita dedisse, et falsa esset oratio, aut si ita dedit, nullo alio indigebat auxilio. Quid ergo significat1470/1486/1530: signat propter patrem? causam tantum.

47.1.22 Sicut uiuit pater, ita et ego: Et qui manducat me, et ille uiuit propter me. Vitam autem in hoc locoB: hoc in loco non qualemcunque, sed probatam dicit,

47.1.23 quod inde constat, quod et infideles omnes et non initiati, et qui eius carnem non manducant, uiuunt tamen.

47.1.24 Quare minime dubium est, quin illam intelligat1470/1486/1530: intelligit. Dicit ergo: Qui manducat carnem meam, in morte non peribit, neque damnabitur.

47.1.25 Sed neque1486: om.; 1530: non1486: om.; 1530: non de communi dicit resurrectione. Siquidem omnes resurgent, sed de clara illa et gloriosa, quae praemium meretur.

47.1.26 Patres uestri manducauerunt manna in deserto et mortui sunt. Qui manducat hunc panem uiuet in aeternum.

47.1.27 Frequenter idem repetit, ut auditorum animis imprimatur. Vltima enim haec erat1486: erit doctrina, ut resurrectionis et aeternae uitae fidem confirmaret.

47.1.28 Quo circa post uitae aeternae promissionem resurrectionem proponit, postquam illam futuram ostendit.

47.1.29 Et unde hoc constat? a scripturis ad quas eosF: om. semper relegat, ut inde erudiantur.

47.1.30 Cum autem dare uitam mundo dicit, in emulationem eos adducit, ut si aliorum bono mouentur, nolint1470: noluit ipsi excludi.

47.1.31 Frequenter autem mannae meminit, et differentiam conferendo ad fidem allicit.

47.1.32 Nam si possibile fuit, ut quadraginta annos sine messibus et frumento, et aliis ad uictum necessariis uiuerent, longe magis nunc cum ad maiora uenerint.

47.1.33 Nam si in illis figuris sine labore expositum colligebant, nunc profecto magis. Vbi nulla mors et uerae uitae fruitio.

47.1.34 Vite autem ubique meminit. Nam eius trahimur cupiditate, et nihil suauius quam non mori.

47.1.35 Etenim in ueteri testamento longa uita et multi dies promittebantur, nunc uero non simpliciter uitae longitudo, sed uita sine fine promittitur.

47.1.36 Simul et ostendere uult, quod ex peccato supplicium nuncF: non reuocat, et sententiam illam mortis soluendo et uitae sempiternae inducendo contra superiorum temporum institutionem.

47.1.37 Haec1470/1486/1530: Hocdixit1486/1530: dicit in synagoga docens in Capernaum, ubi multa miracula fecerat. Quare maxime audiendus erat.

47.2.1 Qua nam autem gratia in synagoga docuit et in templo? cum ut multitudinem traheret, tum ne patri contrarium se esse ostenderet.

47.2.2 Multi ergo ex discipulis eius audientes dixerunt: Durus est sermo hic, hoc est, asper, difficilis intellectu.

47.2.3 Atqui nihil tale dicebat. Neque enim de uita sed de doctrina differebat, ut in sui fidem traheret.

47.2.4 Quid ergo durus est sermo?1470/1486: sermo. Num quod uitam adnunciat et resurrectionem? Quod ex caelo se dixerit descendisse?1530: descendisse, An quod saluum1470/1486/1530: saluus fieri nemo posset, qui eius carnem non manducaret?

47.2.5 Num haec dura sunt? et quis dixerit? Quid ergo est durus? difficilis intellectu, et quem capere eorum non posset imbecillitas, plenus formidinis.

47.2.6 Putabant enim eum supra uires suas loqui, et dicebant: Quis potest eum audire? pro se respondentes1486: respondetes, cum essent discessuri.

47.2.7 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurabant de hoc discipuli eius. Hoc enim eius erat diuinitatis argumentum, quod cordis secreta reuelaret,

47.2.8 dixit eis: Hoc uos scandalizat? Si ergo uideritis filium hominis ascendentem, ubi erat prius. Idem et ad1530: om. Nathanael: Quia dixi tibi, inquit, uidi te sub ficu, credis.1530: credis? Maius his uidebis.

47.2.9 Et ad Nicodemum: Nemo ascendit in caelum nisi filius hominis, qui in caelis est. Quid igitur dubitationes dubitationibus adnectis?

47.2.10 Minime. Absit hoc, sed doctrinae magnitudine et copia eos allicere conatur. Si enim simpliciter dixisset de caelo descendi, neque aliud addidissetF: addidixisset, magis perturbasset auditores.

47.2.11 Cum autem addidit, suum corpus mundi uitam esse, et: Sicut misit me uiuens pater, et: Ego uiuo propter patrem, omnem soluit dubitationem.

47.2.12 Nam qui magnum aliquid1470/1486/1530: aliquod de se praedicat, et si1486/1530: om. fingendi suspitio subeat, tollitur tamen, si plura ad eius confirmationem colligantur.

47.2.13 Omnia autem et facit et dicit, ne Ioseph filius existimetur, non ut scandalum augeat, sed ut tollat.

47.2.14 Nam si Ioseph filium putassent, nullam eius uerbis fidem adhibuissent. Si de caelo descendisse, et illuc ascensurum, audissent attentius.

47.2.15 Inde aliam adducit solutionem: Spiritus, inquit, est qui uiuificat, caro non prodest quicquam, hoc est, secundum spiritum uerba mea audienda sunt. Qui secundum carnem audit, nihil lucratur, nihil utilitatis accipit.

47.2.16 Carnale est dubitare quomodo de caelo descendit, et Ioseph filium arbitrari, et quomodo possit nobis carnem suam dare ad manducandum.

47.2.17 Haec, inquam, omnia carnalia, quae mystice et spiritaliter intelligenda sunt. Et quomodo potuerunt intelligere, quid esset carnem manducare?1470: manducare.

47.2.18 Expectare igitur eos oportuit, non discedere, interrogare, non desperare. Verba quae ego locutus sum uobis, spiritus et uita sunt.

47.2.19 Spiritus, hoc est, spiritalia, nihil carnale, nullam naturalem consequentiam habentia, sed omni hac terrena necessitate, et huius uitae legibus libera. Est et alius sensus.

47.2.20 Sicut in hoc loco spiritum1470/1486/1530: spiritus pro spiritalibus posuit, ita cum carnem dicit, non pro carnalibus, sed pro carnaliter audire, eos significans, qui semper carnalia desiderabant, cum spiritalia desiderari oporteat.

47.2.22 Non de ipsa carne dicit: Absit, sed de iisB/1486/1530: his qui carnaliter1486: carnalem accipiunt, quae dicuntur. Quid autem est carnaliter intelligere? Simpliciter ut res dicuntur, neque aliud quippiam excogitare.

47.2.23 Non enim ita iudicanda sunt, quae uidentur, sed mysteria omnia interioribus oculis consideranda, hoc est, spiritaliter.

47.2.24 Qui non manducat carnem meam et bibit meum sanguinem, non habet uitam in semetipso. Quomodo nihil prodest caro, sine qua nemo potest uiuere?

47.2.25 Vide quod ea particula: Caro non prodest quicquam, non de ipsa carne, sed de carnali auditione dictum est?1470/1486/1530: est. Sed sunt quidam ex uobis qui non credunt.

47.2.26 Iterum pro sua, ut solet, dignitate loquitur, et futura praedicit, ostendit1470/1486/1530: ostenditque non illorum gloriae desiderio haec dicere, sed quod eorum curam haberet.

47.2.27 Dicendo autem, quidam, discipulos subtraxit. Superius enim dixerat: Et uidistis me, et non credidistis mihi.

47.2.28 Sed sunt quidam ex uobis, qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

47.2.29 Et dicebat: Propterea dixi uobis: Nemo potest uenire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Spontaneam dispensationem hoc in loco Euangelista, et eius patientiam significat.

47.2.30 Et illa particula, ab initio, non simpliciter hic ponitur, sed ut eius prescientiamF: scientiam intelligas, et quod ante haec uerba, non post eorum murmurationem et scandalum proditorem norat, quod diuinitatis erat.

47.2.31 Inde inquit: Nisi fuerit ei datum a patre meo, suadens eis ut suum patrem deum, non Ioseph, arbitrarentur, et1470/1486/1530: et in se ostendens nihil sua interesse, si non crederent,

47.2.32 quasi dicat: Non mouent me neque perturbant, qui mihi non credunt. Noui ea omnia antequam fierent, noui quibus dedit pater.

47.3.1 Cum autem audieris dedisse patrem, noli simpliciter priuilegium arbitrari. Sed illi crede, quod qui se accipiendi dignum exhibet, ipse accipit. Ex hoc multi discipulorum eius1470/1486/1530: om. abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant.

47.3.2 Recte Euangelista non dixit: Discesserunt, sed: Abierunt retro, hoc est, non proficiebant in uirtute, et quam iam habebantF: habeant, fidem perdiderunt, cum se scinderent,

47.3.3 sed non duodecim. Quid ergo dixit1470/1486/1530: dicit ad eos:1470/1486/1530: eos? Nunquid et uos uultis abire? ut iterum se eorum ministerio non egere ostendat, neque eos laudauit.

47.3.4 Quamobrem? Cum ut magistri dignitatem seruaret, tum quod ita contineri magis oportebat.

47.3.5 Nam si laudasset, arbitrati se ei rem gratam facere, aliquo saltem humano effectu1470/1486/1530: affectu moti essent. Cum uero se eorum ministerioB: mysterio egere minime ostenderet, magis eos continuit.

47.3.6 Et animaduerte quam prudenter locutus est. Non dixit: Abite, ne expellere uideretur, sed rogauit: Num uellent abire,

47.3.7 ut et uim omnem et necessitatem auferret, et ne pudore quodam nutarent, sed etiam gratiam haberent. Neque aperte eos accusauit, sed modeste tetigit, ut quid faciendum esset, intelligerentB: intelligeret.

47.3.8 Nobis autem contrarium accidit nec inmerito, quoniam propriae gloriae causa omnia facimus. Ideo familiarium abitu1530: ambitu nos et nostra minui arbitramur.

47.3.9 Iesus uero neque adulatus est, neque expulit, sed interrogauit, non ut eos contemneret, sed ne ui teneri uiderentur. Nam si inuiti mansissent, haud secus ac si abissent, fuisset.

47.3.10 Quid ad hoc Petrus? Domine, ad quem ibimus?B/F: ibimus. Verba uitae aeternae habes, et nos credidimus1530: credimus et cognouimus, quia tu es Christus filius dei uiui.

47.3.11 Vides non uerba sed desidia1470/1486/1530: om. temeritatem et perfidiam auditorum scandalam peperisse?

47.3.12 Nisi enim ita dixisset, non destitissent cibum corporeum efflagitare,

47.3.13 et cum duodecim una cum illis eadem uerba audissent, contrarie tamen affecti sunt, dicentes: Ad quem ibimus?

47.3.14 Quanti amoris uerbum? quo et patribus et matribus et omnibus rebus Christus praeciosior ostenditur, quodque qui ab eo discedunt, non habent amplius, quo confugiant.B: confugiunt.; 1470: confugiant?B: confugiunt.; 1470: confugiant?

47.3.15 Sed ne propterea ad quem ibimus, dixisse uideretur, quod non haberent, qui se acciperent, subdidit: Verba uitae aeternae habes.

47.3.16 Quare1530: quae illi carnaliter et secundum humanam rationem, hi secundum spiritum et fidem intellexerunt.

47.3.17 Iccirco dicebat: Verba, quae locutus sum uobis, spiritus sunt. Doctrinam meam rerum consequentiae et necessitati subiacere, ne arbitremini.

47.3.18 Spiritalia terrenis legibus seruire non patiuntur. Quod et Paulus inquit: Ne dicas in corde tuo, quis ascendit in caelum,1470/1486/1530: celum? hoc est, Christum deducere,

47.3.19 uel quis descendetB/F: ascendet in abyssum,1470/1486/1530: abyssum? hoc est, Christum ex mortuis reuocare. Verba uitae aeternae habes. Iam resurrectionem acceperant, in qua quiescebant.

47.3.20 Et uide, quaeso, fratrum amatorem et studiosum, pro omnibus respondet: Non dixit: Cognoui, sed: Cognouimus.

47.3.21 Et considera eum de magistro non ut Iudaeos locutum.

47.3.22 Siquidem illi dicebant: Hic est filius Ioseph, hic autem: Tu es Christus filius dei uiui, et: Verba uitae aeternae habes,

47.3.23 quia audierat magistrum dicentem: Resuscitabo eum, et habebit uitam aeternam, ex quo praefert attentionem, qua eius uerba acceperit, cum ea meminerit.

47.3.24 Quid Christus? Neque laudauit Petrum, neque admiratus est, quamuis id alio in loco fecisset, sed: Nonne ego uos, inquit1470/1486/1530: inquit uos, duodecim elegi, et unus ex uobis diabolus est?

47.3.25 Cum enim dixisset Petrus: Et nos credidimus, eximit e numero Iudam. Alibi enim nihil de discipulis dixit, sed cum Christus diceret: Vos autem quem me dicitis? respondit: Tu es Christus filius dei uiui.

47.3.26 Hic autem dicente eo et nos credimus1470/1486/1530: credidimus, merito ex ipsorum numero Iudam exemit, hoc autem dixit, ut longe proditoris malitiam propulsaret, et cum nihil ei proficereB: proficeri uideret, ei tamen consulebat.

47.4.1 Et intuere Christi sapientiam. Neque eum manifestauit, neque latere uoluit. Illud ne impudentius contenderet, hoc ne latere arbitratus licentius auderet.

47.4.2 Quare in sequentibus apertius reprehendit1486/1530: respondebit. Prius ergo eum aliis adnumerauit, cum diceret: Sunt quidam1470/1486: quidem ex uobis, qui non credunt, quod his uerbis confirmat Euangelista.

47.4.3 Sciebat enim ab initio Iesus, qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Cum autem in malitia perseueraret1486: persueraret, uehementius eum arguit: Vnus, inquit, ex uobis diabolus est,

47.4.4 quem tamen ut tegeret, omnibus metum incussit. Hoc autem in loco non inmerito dubitandum, cur nihil dicant discipuli, alias autem timent et dubitant, et inuicem se aspiciunt rogantes: Nunquid ego sum, domine?B/1470/1486: domine.

47.4.5 Et Ioanni Petrus innuit, ut magistrum percontaretur, quis esset proditor. Quae nam causa est?

47.4.6 Non dum audierat Petrus: Vade retro, Satana. Ideo non timuit, postquam autem increpitus est, et inde audisset: Vnus ex uobis me tradet, merito formidauit.

47.4.7 Neque hoc in loco dicit: Vnus tradet me, sed: Vnus est diabolus. Quare non intelligebant, quid diceret, sed tantum1470/1486/1530: tamen malitiam suam reprehendi arbitrabantur.

47.4.8 Quid autem significat: Nonne ego uos duodecim elegi?1470/1486/1530: elegi: et unus ex uobis diabolus est? ut omni assentationis suspitione careret.

47.4.9 Nam cum omnes eum praeter duodecim reliquissent, et Petrus eum confessus esset, nequis assentationem suspicaretur, ita locutus est,

47.4.10 quasi dicat: Nihil mihi persuadet, ne malos arguam. Nolite putare me laudum uestrarum gratia uobis adulaturum, uel ut me sequamini1470/1486: sequimini, malos non reprehensurum.

47.4.11 Quod enim multo magisB: maius est ad persuadendum, id mihi non persuadet. Qui enim in amore perstiterit, ipse sibi praebebit argumentum. Electus a magistro gloriam, reprobus stultitiae apud stultos opinionem accipiet.

47.4.12 Veruntamen neque hoc me a reprehensionibus abducit. Hoc nunc reprehendunt in Christo gentiles frigide et stulte.

47.4.13 Non enim ui et necessitate quadam deus bonos facere consueuit, neque electio eius uiolenta est, sed suasoria.

47.4.14 Vt enim intelligas, inquit, non cogi uocationem, multos uocatos perire continget. Quamobrem constat in nostro esse arbitrio, an saluemur, an perdamur.

47.5.1 His igitur admonitionibus et sobrii esse et uigilare contendamus.

47.5.2 Nam si is, qui in sanctum illum chorum connumeratus erat, qui tantum donum consecutus, qui signa fecerat1470: facerat; 1486: faceret1470: facerat; 1486: faceret.

47.5.3 Etenim ipse Iudas cum aliis ad suscitandos mortuos et mundandam lepram mittebatur,

47.5.4 ex quo grauissimo auaritiae morbo captus est, nihil ei neque beneficia, neque dona, neque Christi consuetudo, non obsequium, non lotio pedum, non mensae participatio, non loculorum custodia profuit,

47.5.5 sed omnia haec aditus ei ad supplicium fuerunt, timeamus et nos, ne quando per auaritiam Iudam imitemur.

47.5.6 Non qui tradit Christum, sed qui pauperem fame confectum, uel frigore contemnit, eiusdem reus erit supplicii.

47.5.7 Et cum indigne mysteria participamus, eodem modo quo Christi interfectores puniemur. Quando rapimus, quando opprimimus inferiores, maximum nobis supplicium asciscimus, et merito sane.

47.5.8 Quousque enim terrenorum amor nos detinet?1470/1486/1530: detinet: quae superflua sunt et uana.1470/1486/1530: uana? Diuitiae enim superfluae sunt et inutiles.

47.5.9 Quousque huius mundi ineptiis inhiabimus? Quousque ita grauati erimus, ne caelum suspiciamus? Quousque non sapiemus,B: sapiemus? neque terrenarum rerum atque fluxarum sacietatem capiemur,1470/1486: capiemus?; 1530: capiemus,1470/1486: capiemus?; 1530: capiemus,

47.5.10 neque experientia earumF: rerum uilitatem intelligemus? Consideremus qui ante nos diuites fuerunt. Nonne omnia somnium? nonne umbra et flos?1470/1486: flos. nonne uerba et fabulae?

47.5.11 Ille locuples, ubi nunc diuitiae? perierunt. Peccata autem, quae in iisB: hiis; 1530: hisB: hiis; 1530: his comparandis patratus est, remanent, et propter peccata supplicium.

47.5.12 Immo si non esset supplicium, non proponereturB: preponeretur et regnum. Quod idem generis1470/1486/1530: genus et naturam communicat, reuereri opportuit.

47.5.13 Nunc autem canes quidem educamus, multi et onagros et ursos et aliaB: aliarum ferarum genera, hominem autem fame confectum negligimus, et pluris alienum facimus quam cognatum, et indigniorem domesticum, quam incognitum ducimus.

47.5.14 Sed splendidasF: spendidas domos aedificare, et familiarium caterua stipariB: om., et aurea laquearia iacentes spectare, quam pulcherrimum est, immo superfluum et inutilae.

47.5.15 Sunt enim1486: om. splendidiores aedes et longe hisB: is; 1470/1486: iisB: is; 1470/1486: iis clariores. In iisB: hiis; 1530: hisB: hiis; 1530: his oblectare et oculos pasce. nemo prohibebit.

47.5.16 Vis tectum quam pulcherrimum intueri?B/F: intueri. Vespere adueniente caelum suspicias. Sed non est meum, inquies. Verum magis tuum quam illud.

47.5.17 Siquidem propter te factum est, et communis1470/1486/1530: commune cum fratribus est. Hoc autem tectum non est tuum, sed post mortem tuam heredes occupabunt.

47.5.18 Et caelum quidem multum tibiF: om. utilitatis afferre poterit, cum per eius pulchritudinem ad opificis contemplationem ascenderis.

47.5.19 Illud autem tectum plurimum oberit, et te maxime in die iudicii accusabit, cum ipsum auro undique fulgeat, Christus ne necessarium1470/1486/1530: minimum quidem habeat uestimentum.

47.5.20 Ne igitur tantae stultitiae arguamur, neque fugientia prosequamur, neque nostram prodamus salutem, sed futura speremus,

47.5.21 siue senes, utpote qui plane nos breui uicturos intelligamus, siue iuuenes, tanquam plane persuasi, quod non multum nobis temporis relinquitur1470/1486/1530: relinquatur. Vt enim fur in nocte, ita dies ille aduenit1530: adueniet.

47.5.22 Et mulieres uiros, uiri mulieres hortemur1530: hortentur, castigemus et iuuenes, et uirgines admoneamus. Ita alter alterum erudiamus, ut contemptis praesentibus futura desideremus,

47.5.23 eaque consequi possimus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1486: secula. Amen; 1530: secula seculorum, Amen1486: secula. Amen; 1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY