PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

47.4.2 Ideo et procedens manifestiores inducit redargutiones. Nam prius eum quidem cum aliis numerauit, dicens: Sunt quidam ex uobis qui non credunt. Quoniam enim et proditorem numerauit. Audi quid ait euangelista.
CLOSE
Griffolini

47.4.2 Quare in sequentibus apertius reprehendit1486/1530: respondebit. Prius ergo eum aliis adnumerauit, cum diceret: Sunt quidam1470/1486: quidem ex uobis, qui non credunt, quod his uerbis confirmat Euangelista.
CLOSE
Griffolini-Montanus

47.4.2 quare in sequentibus apertius reprehendet1603: reprehendit. Prius ergo eum aliis annumerauit, cum diceret: Sunt quidam ex vobis qui non credunt: quod his verbis confirmat euangelista,
CLOSE
Montfaucon

47.4.2 Idcirco in sequentibus apertius illum coarguit. Prius certe illum cum aliis connumeravit, cum dixit, Sunt quidam ex vobis qui non credunt, id quod declarat Evangelista.