Omelia XLVII (xlvi)

47.1.1 Dixit ergo eis Iesus: Amen amen dico vobis, nisi manducaueritis carnem filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis,

47.1.2 et cetera.

47.1.3 Cum de rebus spiritalibus disputamus, nihil seculare sit in animis nostris, nihil terrenum: sed omnia huiusmodi abeant, omnia relegentur. Diuinos duntaxat1603: duntaxit sermones audiamus.

47.1.4 Nam si adueniente rege omnis sedatur tumultus, multo magis spiritu nos alloquente, multo nobis silentio, multa admiratione opus est.

47.1.5 Admiratione nanque digna sunt, quae hodie exponuntur. Amen, inquit, amen dico vobis, nisi manducaueritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam in vobis.

47.1.6 Etenim cum id fieri posse negarent, non solum non impossibile, sed et necessarium asserit.

47.1.7 Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in nouissimo die.

47.1.8 Nam cum dixisset: Si quis manducauerit ex hoc pane, non morietur in aeternum:

47.1.9 et credibile esset eos dicturos quemadmodum superius: Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt: et quo modo tu dicis, non gustabit mortem?

47.1.10 Resurrectionem ponit, per quam soluit quaestionem, quod non morietur in fine.

47.1.11 Frequenter autem in mysteriis versatur, et omnino id fieri oportere demonstrat.

47.1.12 Quid autem signat, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus?

47.1.13 Aut quod is est verus cibus, qui saluat animam, aut vt eos in praedictis confirmet, ne obscure locutum in parabolis arbitrarentur, sed scirent omnino necessarium esse vt corpus comederent.

47.1.14 Deinde inquit: Qui manducat carnem meam, et bibit sanguinem meum, in me manet: quod dicit, vt cum ipso se admisceri ostendat. Quod autem sequitur, non bene superioribus iungi videtur.

47.1.15 Quaeramus igitur quae nam haec sit consequentia. Cum dixisset, Qui manducat carnem meam et bibit sanguinem meum, in me manet: non absurde prosequitur, Sicut misit me viuens pater, et ego viuo propter patrem.

47.1.16 Nam cum saepe repetisset vitam aeternam, ad id confirmandum addit, In me manet.

47.1.17 Si enim in me manet, et ego viuo: qui me sumit, et victurum perspicuum est. Inde inquit, Sicut misit me viuens pater, et ego viuo propter patrem.

47.1.18 Haec comparatio est et similitudo, hoc est, viuo ego sicut et pater.

47.1.19 Et ne ingenitum arbitrareris, addidit, Propter patrem: non quod operationis alicuius necessitatem ad vitam habeat,

47.1.20 superius enim eam amouit suspicionem. Sicut pater habet vitam in semetipso, sic dedit et filio vitam habere in semetipso.

47.1.21 Quod si operatione indigeret, inuenietur aut pater non ita dedisse, et falsa esset oratio: aut si ita dedit, nullo alio indigebat auxilio. Quid ergo signat, propter patrem? causam tantum.

47.1.22 Quod autem dicit, tale est: Sicut viuit pater, ita et ego. Et qui manducat me, et ille viuit propter me. Vitam autem in hoc loco non qualemcunque, sed probatam dicit:

47.1.23 quod inde constat, quod et infideles omnes, et non initiati, et qui eius carnem non manducant, viuunt tamen.

47.1.24 Quare minime dubium est, quin illam intelligit. Dicit ergo, qui manducat carnem meam, in morte non peribit, neque damnabitur.

47.1.25 Sed neque de communi dicit resurrectione (siquidem omnes resurgent) sed de clara illa et gloriosa, quae praemium meretur.

47.1.26 Patres vestri manducauerunt manna in deserto, et mortui sunt: qui manducat hunc panem, viuet in aeternum.

47.1.27 Frequenter idem repetit, vt auditorum animis imprimatur. Vltima enim haec erat doctrina, vt resurrectionis et aeternae vitae fidem confirmaret.

47.1.28 Quocirca post vitae aeternae promissionem, resurrectionem proponit, post quam illam futuram ostendit.

47.1.29 Et vnde hoc constat? A scripturis ad quas eos semper relegat, vt inde erudiantur.

47.1.30 Cum autem dare vitam mundo dicit, in aemulationem eos adducit, vt si aliorum bono mouentur, nolint ipsi excludi.

47.1.31 Frequenter autem mannae meminit, et differentiam conferendo, ad fidem allicit.

47.1.32 Nam si possibile fuit, vt quadraginta annos sine messibus et frumento, et aliis ad victum necessariis viuerent: longe magis nunc cum ad maiora venerint.

47.1.33 Nam si in illis figuris sine labore expositum colligebant: nunc profecto magis, vbi nulla mors, et verae vitae fruitio.

47.1.34 Vitae autem vbique meminit, nam eius trahimur cupiditate, et nihil suauius quam non mori.

47.1.35 Etenim in veteri testamento longa vita et multi dies promittebantur: nunc vero non simpliciter vitae longitudo, sed vita sine fine promittitur.

47.1.36 Simul et ostendere vult, quod supplicium ex peccato inductum nunc reuocat, sententiam illam mortis soluendo, et vitae sempiternae inducendo, contra superiorum temporum institutionem.

47.1.37 Haec dixit in synagoga docens in Capernaum. Vbi multa miracula fecerat, quare maxime audiendus erat,

47.2.1 Qua nam autem gratia in synagoga docuit et in templo? Cum vt multitudinem traheret, tum vt patri se non esse contrarium ostenderet.

47.2.2 Multi ergo ex discipulis eius audientes, dixerunt: Durus est sermo hic: hoc est, asper, difficilis intellectu.

47.2.3 Atqui nihil tale dicebat. Neque enim de vita, sed de doctrina differebat, vt in sui fidem traheret.

47.2.4 Quid ergo, durus est hic sermo? Num quod vitam annunciat et resurrectionem? Quod ex coelo se dixerit descendisse, an quod saluus fieri nemo posset, qui eius carnem non manducaret?

47.2.5 Num haec dura sunt? Et quis dixerit? Quid ergo est, durus? Difficilis intellectu, et quem capere eorum non posset imbecillitas, plenus formidinis.

47.2.6 Putabant enim eum supra vires suas loqui: et dicebant: Quis potest eum audire? pro se respondentes, cum essent discessuri.

47.2.7 Sciens autem Iesus apud semetipsum quia murmurabant de hoc discipuli eius: Hoc enim eius erat diuinitatis argumentum, quod cordis secreta reuelaret,

47.2.8 dixit eis: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis filium hominis ascendentem, vbi erat prius.1603: prius? Idem et ad Nathanaelem, Quia dixi tibi, inquit, vidi1603: vide te sub ficu, credis? maiora1603: maura his videbis.

47.2.9 Et ad Nicodemum: Nemo ascendit in coelum, nisi filius hominis, qui in coelis est. Quid igitur dubitationes dubitationibus annectit?

47.2.10 Minime, absit hoc, sed doctrinae magnitudine et copia eos allicere conatur. Si enim simpliciter dixisset, de coelo descendi, neque aliud addidisset, magis perturbasset auditores:

47.2.11 cum autem addidit suum corpus mundi vitam esse: et, Sicut misit me viuens pater, et ego viuo propter patrem: omnem soluit dubitationem.

47.2.12 Nam qui magnum aliquod vnum de se praedicat, et fingendi suspicio subeat: tollitur tamen si plura ad eius confirmationem colligantur.

47.2.13 Omnia autem et facit et dicit, ne Ioseph filius existimetur, non vt scandalum augeat, sed vt tollat.

47.2.14 Nam si Ioseph filium putassent, nullam eius verbis fidem adhibuissent: si vero de coelo descendisse, et illuc1603: illud ascensurum, audissent attentius.

47.2.15 Inde aliam adducit solutionem: Spiritus, inquit, est qui viuificat, caro non prodest quicquam. hoc est, secundum spiritum verba mea audienda sunt. Qui secundum carnem audit, nihil lucratur, nihil vtilitatis accipit.

47.2.16 Carnale est dubitare quo modo de coelo descendit, et Ioseph filium arbitrari, et quo modo possit nobis carnem suam dare ad manducandum.

47.2.17 Haec inquam omnia carnalia, quae mystice et spiritaliter intelligenda sunt. Et quo modo potuerunt intelligere quid esset carnem manducare?

47.2.18 Expectare igitur temporis opportunitatem eos oportuit, non discedere: interrogare, non desperare. Verba quae ego locutus sum vobis, spiritus et vita sunt.

47.2.19 Spiritus, hoc est spiritalia, nihil carnale, nullam naturalem consequentiam habentia, sed omni hac terrena necessitate, et huius vitae legibus libera. Est et alius sensus:

47.2.20 Sicut in hoc loco spiritus pro spiritalibus posuit, ita cum carnem dicit, non pro carnalibus, sed pro carnaliter audire: eos significans, qui semper carnalia desiderabant, cum spiritalia desiderari oporteat.

47.2.21 Nam si carnaliter ea quis acciperet, nihil sane lucraretur. Quid igitur? an caro non est caro? maxime certe. Quo modo igitur ait, Caro non prodest quicquam?

47.2.22 Non de sua carne dicit, Absit: sed de his qui carnaliter accipiunt quae dicuntur. Quid autem est carnaliter intelligere? Simpliciter vt res dicuntur, neque aliud quippiam excogitare.

47.2.23 Non enim ita iudicanda sunt quae videntur, sed mysteria omnia interioribus oculis consideranda, hoc est spiritaliter.

47.2.24 Qui non manducat carnem meam, et bibit meum sanguinem, non habet vitam in semetipso. Quo modo igitur nihil prodest caro, sine qua nemo potest viuere?

47.2.25 Vides quod ea particula, Caro non prodest quicquam: non de ipsa carne, sed de carnali auditione dictum est. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.

47.2.26 Iterum pro sua (vt solet) dignitate loquitur, et futura praedicit, ostenditque non illorum gloriae desiderio haec dicere, sed quod eorum curam haberet.

47.2.27 Dicendo autem, Quidam, discipulos subtraxit. Superius enim dixerat, Et vidistis me et non credidistis mihi, hic vero.

47.2.28 Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio Iesus qui essent non credentes, et quis traditurus esset eum.

47.2.29 Et dicebat: Propterea dixi vobis, nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum a patre meo. Spontaneam dispensationem hoc in loco euangelista, et eius patientiam significat.

47.2.30 Et illa particula, Ab initio, non simpliciter hic ponitur, sed vt eius praescientiam intelligas, et quod ante haec verba, non post eorum murmurationem et scandalum, proditorem norat: quod diuinitatis erat.

47.2.31 Inde inquit, Nisi fuerit ei datum a patre meo: suadens eis vt suum patrem deum, non Ioseph arbitrarentur: et in se ostendens nihil sua interesse, si non crederent:

47.2.32 quasi dicat non mouent me, neque perturbant, qui mihi non credunt, noui ea omnia antequam fierent, noui quibus dedit pater.

47.3.1 Cum autem audieris dedisse patrem, noli simpliciter priuilegium arbitrari, sed illud crede, quod qui se accipiendi dignum exhibet, ipse accipit. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant.

47.3.2 Recte euangelista non dixit, discesserunt: sed, abierunt retro: hoc est, non proficiebant in virtute, et quam iam habebant fidem perdiderunt, cum se scinderent,

47.3.3 sed non duodecim. Quid ergo dicit ad eos? Nunquid et vos vultis abire? vt iterum se eorum ministerio non egere ostendat. Neque eos laudauit.

47.3.4 Quam ob rem? Cum vt magistri dignitatem seruaret, tum quod ita contineri magis oportebat:

47.3.5 nam si laudasset, arbitrati se ei rem gratam facere aliquo saltem humano affectu moti essent: cum vero se eorum ministerio egere minime ostenderet, magis eos continuit.

47.3.6 Et animaduerte quam prudenter locutus est. Non dixit, abite1603: ab te, ne expellere videretur: sed rogauit, num vellent abire:

47.3.7 vt et vim omnem et necessitatem auferret, et ne pudore quodam nutarent, sed etiam gratiam haberent. Neque aperte eos accusauit, sed modeste tetigit, vt quid faciendum esset, intelligerent.

47.3.8 Nobis autem contrarium accidit, nec immerito: quoniam propriae gloriae causa omnia facimus, ideo familiarium abitu nos et nostra minui arbitramur.

47.3.9 Iesus vero neque adulatus est, neque expulit, sed interrogauit, non vt eos contemneret, sed ne vi teneri viderentur: nam si inuiti mansissent, haud secus ac si abissent fuisset.

47.3.10 Quid ad hoc Petrus? Domine ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Et nos credimus1603: credidimus et cognouimus, quia tu es Christus filius dei viui.

47.3.11 Vides non verba, sed temeritatem et perfidiam auditorum, scandalum peperisse?

47.3.12 Nisi enim ita dixisset, non destitissent cibum corporeum efflagitare:

47.3.13 et cum duodecim vna cum illis eadem verba audissent, contrarie tamen affecti sunt, dicentes: Ad quem ibimus?

47.3.14 Quanti amoris verbum? quo et patribus et matribus, et omnibus rebus Christus preciosior ostenditur: quod que qui ab eo discedunt, non habent amplius quo confugiant.

47.3.15 Sed ne propterea, ad quem ibimus: dixisse videretur, quod non haberent, qui se acciperent: subdidit, Verba vitae aeternae habes:

47.3.16 quae illi carnaliter, et secundum humanam rationem, hi secundum spiritum et fidem intellexerunt,

47.3.17 idcirco dicebat: Verba quae locutus sum vobis, spiritus sunt. Doctrinam meam rerum consequentiae, et necessitati subiacere ne arbitremini.

47.3.18 Spiritalia terrenis legibus seruire non patiuntur, quod et Paulus inquit. Ne dicas in corde tuo, quis ascendit in coelum? hoc est Christum deducere.

47.3.19 Vel quis descendet1603: descendit in abyssum? hoc est Christum ex mortuis reuocare. Verba vitae aeternae habes. Iam resurrectionem acceperant, in qua quiescebant.

47.3.20 Et vide, quaeso, fratrum amatorem et studiosum, pro omnibus respondet. Non dixit, cognoui, sed cognouimus.

47.3.21 Et considera eum de magistro, non vt Iudaeos locutum:

47.3.22 siquidem illi dicebant, Hic est filius Ioseph: hic autem, Tu es Christus filius dei viui: et, Verba vitae aeternae habes,

47.3.23 quia audierat magistrum dicentem, resuscitabo eum, et habebit vitam aeternam. Ex quo praefert attentionem, qua eius verba acceperit, cum ea meminerit.

47.3.24 Quid Christus? Neque laudauit Petrum, neque admiratus est, quanuis id alio in loco fecisset: sed, Nonne ego, inquit, vos duodecim elegi, et vnus ex vobis diabolus est?

47.3.25 Cum enim dixisset Petrus, et nos credidimus, eximit e numero Iudam. Alibi enim nihil de discipulis dixit, sed cum Christus diceret: vos autem quem me dicitis? respondit, Tu es Christus filius dei viui:

47.3.26 hic autem dicente eo, Et nos credidimus: merito ex ipsorum numero Iudam exemit: hoc autem dixit, vt longe proditoris maliciam propulsaret, et cum nihil ei proficere videret, ei tamen consulebat.

47.4.1 Et intuere Christi sapientiam. Neque eum manifestauit, neque latere voluit. Illud, ne impudentius contenderet: hoc, ne latere arbitratus, licentius auderet:

47.4.2 quare in sequentibus apertius reprehendet1603: reprehendit. Prius ergo eum aliis annumerauit, cum diceret: Sunt quidam ex vobis qui non credunt: quod his verbis confirmat euangelista,

47.4.3 Sciebat enim ab initio Iesus qui essent credentes, et quis traditurus esset eum. Cum autem in malicia perseueraret, vehementius eum arguit, Vnus, inquit, ex vobis diabolus est,

47.4.4 quem tamen vt tegeret, omnibus metum incussit. Hoc autem in loco non immerito dubitandum, cur nihil dicant discipuli, alias autem timent et dubitant, et inuicem se aspiciunt rogantes, Nunquid ego sum domine?

47.4.5 Et Ioanni petrus innuit, vt magistrum percontaretur quis esset proditor. Quae nam causa est?

47.4.6 Nondum audierat Petrus, Vade post me satana, ideo non timuit: postquam autem increpatus est, et inde audisset, Vnus ex vobis me tradet: merito formidauit.

47.4.7 Neque hoc in loco dicit, vnus tradet me: sed, vnus est diabolus: quare non intelligebant quid diceret, sed tantum maliciam suam reprehendi arbitrabantur.

47.4.8 Quid autem significat, Nonne ego vos duodecim elegi, et vnus ex vobis diabolus est? Vt omni assentationis suspicione careret.

47.4.9 Nam cum omnes eum praeter duodecim reliquissent, et Petrus eum confessus esset: ne quis assentationem suspicaretur, ita locutus est:

47.4.10 quasi dicat, nihil mihi persuadet ne malos arguam. Nolite putare me laudum vestrarum gratia vobis adulaturum, vel vt me sequamini malos non reprehensurum.

47.4.11 Quod enim multo magis est ad persuadendum, id mihi non persuadet. Qui enim in amore perstiterit, ipse sui amoris praebebit argumentum. Electus vero a magistro gloriam, reprobus stulticiae apud stultos opinionem accipiet.

47.4.12 Veruntamen neque hoc me a reprehensionibus abducit. Hoc nunc reprehendunt in Christo Gentiles frigide et stulte.

47.4.13 Non enim vi et necessitate quadam deus bonos facere consueuit, neque electio eius violenta est, sed suasoria.

47.4.14 Vt enim intelligas, inquit, non cogere vocationem, multos vocatos perire continget. Quamobrem constat, in nostro esse arbitrio, an saluemur, an perdamur.

47.5.1 His igitur admonitionibus et sobrii esse, et vigilare contendamus.

47.5.2 Nam si is qui in sanctum illum chorum connumeratus erat, qui tantum donum consecutus, qui signa fecerat

47.5.3 (etenim ipse Iudas cum aliis ad suscitandos mortuos, et mundandam lepram mittebatur)

47.5.4 ex quo grauissimo auariciae morbo captus est, nihil ei neque beneficia, neque dona, neque Christi consuetudo, non obsequium, non lotio pedum, non mensae participatio, non loculorum custodia profuit,

47.5.5 sed omnia haec aditus ei ad supplicium fuerunt. Timeamus et nos, nequando per auariciam Iudam imitemur.

47.5.6 Non prodis Christum? sed qui pauperem fame confectum vel frigore contemnit, eiusdem reus erit supplicii:

47.5.7 et cum indigne mysteria participamus, eodem modo quo Christi interfectores puniemur. Quando rapimus quando opprimimus inferiores, maximum nobis supplicium adsciscimus: et merito sane.

47.5.8 Quousque enim terrenorum amor nos detinet, quae superflua sunt et vana? Diuitiae enim superfluae sunt et inutiles.

47.5.9 Quousque huius mundi ineptiis1603: ineptii inhiabimus? Quousque ita grauati erimus, ne coelum suspiciamus? Quousque non sapiemus, neque terrenarum rerum, atque fluxarum satietatem capiemus,

47.5.10 neque experientia earum vilitatem intelligemus? Consideremus qui ante nos diuites fuerunt: nonne omnia somnium? nonne vmbra et flos? nonne verba et fabulae?

47.5.11 Ille locuples, vbi nunc diuitiae? perierunt: peccata autem quae in his comparandis patrauit, remanent, et propter peccata supplicium.

47.5.12 Imo si non esset supplicium, non proponeretur et regnum, quod idem genus et naturam communicat, reuereri oportuit.

47.5.13 Nunc autem canes quidem educamus, multi et onagros, et vrsos, et alia ferarum genera, hominem autem fame confectum negligimus: et pluris alienum facimus, quam cognatum: et indigniorem domesticum, quam incognitum ducimus.

47.5.14 Sed splendidas domos aedificare, et familiarium caterua stipari, et aurea laquearia iacentes spectare, quam pulcherrimum est, imo superfluum et inutile.

47.5.15 Sunt splendidiores aedes, et longe his clariores: in his oblectare, et oculos pasce, nemo prohibebit.

47.5.16 Vis tectum quam pulcherrimum intueri? Vespere adueniente coelum stellis rutilans suspicias. Sed non est meum, inquies. Imo magis tuum quam illud.

47.5.17 Siquidem propter te factum est, et commune cum fratribus est: hoc autem tectum non est tuum, sed post mortem tuam haeredes occupabunt.

47.5.18 Et coelum quidem multum tibi vtilitatis afferre poterit, cum per eius pulchritudinem ad opificis contemplationem ascenderis:

47.5.19 illud autem tectum plurimum oberit, et te maxime in die iudicii accusabit, cum ipsum auro vndique fulgeat, Christus ne minimum quidem habeat vestimentum.

47.5.20 Ne igitur tantae stulticiae arguamur, neque fugientia prosequamur, neque permanentia fugiamus, neque nostram prodamus salutem: sed futura speremus,

47.5.21 siue senes, vtpote qui plane nos breui victuros intelligamus: siue iuuenes, tanquam plane persuasi, quod non multum nobis temporis relinquatur: Vt enim fur in nocte, ita dies ille adueniet.

47.5.22 Et mulieres viros, viri mulieres hortentur: castigemus et iuuenes, et virgines admoneamus: Ita alter alterum erudiamus, vt contemptis praesentibus futura desideremus,

47.5.23 eaque consequi possimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY