47.1.21 Si uero indiget actu, inuenietur aut pater non dans ita in hoc erit sermo aut si dedit, nullo ipse indigebit alio simul coapplaudente. Quid igitur est propter patrem? Causam hic enigmatice insinuat.
47.1.21 Quod si operatione indigeret, inuenietur aut pater non ita dedisse, et falsa esset oratio, aut si ita dedit, nullo alio indigebat auxilio. Quid ergo significat1470/1486/1530: signat propter patrem? causam tantum.
47.1.21 Quod si operatione indigeret, inuenietur aut pater non ita dedisse, et falsa esset oratio: aut si ita dedit, nullo alio indigebat auxilio. Quid ergo signat, propter patrem? causam tantum.
47.1.21 Quod si egeat operatione, sequetur aut Patrem non dedisse, et id falsum esse; vel si dederit, nullo postea opitulante opus habiturum esse. Quid sibi vult propter Patrem? causam solum indicat.