Commentarius
[Homilia XLVII]
47.1.1 Dixit ergo eis Jesus: Amen amen dico vobis, Nisi manducaveritis carnem Filii hominis et biberitis ejus sanguinem, non habebitis vitam aeternam in vobis.
47.1.2 Qui autem manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam in semetipso.
47.1.3 Cum de rebus spiritualibus disserimus, nihil saeculare sit in animis nostris, nihil terrenum, sed his omnibus abdicatis ac depulsis, divinis sermonibus toti haereamus.
47.1.4 Nam si rege in urbem veniente, tumultus omnis depellitur; multo magis Spiritu nos alloquente, cum multa quiete, cum multo terrore audire nos par est.
47.1.5 Horrore namque digna hodie lecta sunt. Audi enim, Amen dico vobis, inquit, nisi quis manducaverit carnem meam et biberit sanguinem meum, non habebit vitam in semetipso.
47.1.6 Quia prius dixerant id impossibile esse, ostendit id non modo non impossibile, sed etiam valde necessarium esse.
47.1.7 Quamobrem subdit, Qui manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habet vitam aeternam, et ego resuscitabo eum in novissimo die.
47.1.8 Quia enim dixerat, Si quis manducaverit ex hoc pane, non morietur in aeternum.
47.1.9 Verisimileque erat hinc illos offensos fore, ut prius cum dicerent, Abraham mortuus est, et prophetae mortui sunt, et quomodo tu dicis, non gustabit mortem?
47.1.10 Resurrectionem ponit solvens quaestionem, et ostendens non moriturum esse usque in finem.
47.1.11 Frequenter autem in mysteriis versatur, ut ostendat quam necessaria res sit, et quod omnino fieri oporteat.
47.1.12 Nam, Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus. Quid sibi vult illud?
47.1.13 Aut vult significare, hunc esse verum cibum, qui animam servet; aut vult dictis suis fidem facere, ne putent id quod dictum fuit, aenigma vel parabolam esse; sed sciant oportere omnino corpus comedere.
47.1.14 Deinde ait, Qui manducat meam carnem, in me manet, ut significet quod se cum ipso admisceat. Quod autem sequitur non cohaerere videtur, nisi attendamus.
47.1.15 Quae, inquit, est consequentia, postquam dixerat, Qui manducat meam carnem, in me manet, subjungere, Sicut misit me vivens Pater, ita et ego vivo propter Patrem?
47.1.16 Imo haec magnam habent consonantiam. Nam cum vitam aeternam saepe dixisset, ad id confirmandum addit, in me manet.
47.1.17 Si enim in me manet, et ego vivo, palam est et illum esse victurum. Deinde ait: Sicut misit me vivens Pater.
47.1.18 Haec est comparatio et similitudo, ac si diceret, Vivo ego sicut et Pater.
47.1.19 Et ne ingenitum putares, statim addidit, propter Patrem, non quod operatione quadam ad vivendum opus habeat.
47.1.20 Superius enim hanc amovens suspicionem dicebat: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio vitam habere in semetipso.
47.1.21 Quod si egeat operatione, sequetur aut Patrem non dedisse, et id falsum esse; vel si dederit, nullo postea opitulante opus habiturum esse. Quid sibi vult propter Patrem? causam solum indicat.
47.1.22 Hoc porro vult significare: Sicut vivit Pater, et ego vivo: Et qui manducat me, et ille vivet propter me. Vitam hic dicit non qualemcumque, sed conspicuam.
47.1.23 Quod autem id non de simplici vita dicat, sed de gloriosa et ineffabili illa, hinc palam est, quod omnes infideles et non initiati vivant, licet de ejus carne non manducent.
47.1.24 Viden’ quod non de hac vita sermo sit, sed de illa? Quod autem dicit hujusmodi est. Qui manducat meam carnem, moriendo non peribit, neque punietur.
47.1.25 Imo non de communi resurrectione loquitur; omnes quippe resurgent; sed de eximia et gloriosa resurrectione, quam merces sequetur.
47.1.26 Hic est panis qui de caelo descendit. Non sicut manducaverunt patres vestri manna, et mortui sunt. Qui manducat hunc panem, vivet in aeternum.
47.1.27 Frequenter id repetit, ut in mentem auditorum infigat. Ultima enim haec erat doctrina, ut de his,1862: et de resurrectione, et de vita aeterna fides confirmaretur.
47.1.28 Ideoque resurrectionem addit; tum quia dixit, vitam aeternam, tum ut ostendat illam vitam non nunc esse, sed post resurrectionem.
47.1.29 Et undenam, inquies, hoc probatur? Ex Scripturis. Nam ubique illos eo mittit, ut inde discant.
47.1.30 Cum vero dixit, Qui dat vitam mundo, in aemulationem deducit; ut alios dono tanto frui videntes, non extra maneant.
47.1.31 Frequenter autem manna commemorat, tum ut differentiam indicet, tum ut illos ad fidem inducat.
47.1.32 Nam si potuit Deus sine messe, sine frumento, et reliquo apparatu illos per quadraginta annos alere; multo magis nunc, postquam ad majora patranda venit, id poterit.
47.1.33 Alioquin si illa figurae erant, et sine sudore laboreque colligebant escam; multo magis nunc hoc erit, ubi tanta differentia, ubi nulla vere mors, ubi vita vera fruimur.
47.1.34 E re autem vitae saepe meminit, quia illud apud homines in optatis est; nihilque suavius, quam non mori.
47.1.35 Nam in veteri Testamento diuturnitas vitae promittebatur; sed nunc non diuturnitas modo, sed vita sine fine promittitur.
47.1.36 Simul etiam vult ostendere, se supplicium a peccato inductum nunc revocare, sententiam illam mortis solvendo, dum vitam non qualemcumque, sed aeternam, contra quam prius statutum fuerat, induceret.
47.1.37 Haec dixit in Synagoga docens in Capernaum; ubi multa mirabilia patrarat, quare maxime audiendus erat.
47.2.1 Cur porro in synagoga docebat, et in templo? Tum ut multitudinem traheret; tum ut ostenderet se non contrarium esse Patri.
47.2.2 Multi autem ex discipulis audientes dicebant, Durus est hic sermo. Quid sibi vult hoc, durus est? id est, asper, laboriosus.
47.2.3 Atqui nihil tale dicebat: neque enim de vitae instituto loquebatur, sed de doctrina, identidem de fide in Christum habenda loquens.
47.2.4 Cur ergo durus est sermo? An quod vitam promittat et resurrectionem? an quod dicat se ex caelo descendisse? an quod nemo salvus esse possit, nisi carnem ejus manducet?
47.2.5 Haeccine, quaeso, dura sunt? Quis hoc dixerit? Quid sibi vult ergo illud durus? Captu difficilis, infirmitatem illorum superans, terrore plenus.
47.2.6 Putabant enim ipsum ea loqui quae ejus dignitatem et gradum superarent. Ideo dicebant, quis potest eum audire? idque forte ad sui excusationem, quod essent discessuri.
47.2.7 Sciens autem Jesus apud semetipsum, quia murmurabant de hoc discipuli ejus. Hoc enim divinitatis illius erat, secreta in medium proferre.
47.2.8 Deinde dicit: Hoc vos scandalizat? Si ergo videritis Filium hominis ascendentem ubi erat prius. Idem Nathanaeli dixit: Quia dixi tibi, Vidi te sub ficu, credis? majora his videbis.
47.2.9 Et Nicodemo, Nemo ascendit in caelum, nisi Filius hominis qui est in caelo. Quid igitur? difficultates difficultatibus addit?
47.2.10 Minime, absit; sed doctrinae magnitudine et copia ipsos allicere conatur. Nam qui dixerat, de caelo descendi, si nihil ulterius addidisset, majus offendiculum obtulisset.
47.2.11 Cum vero dicit, Corpus meum vita est mundisicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patremde caelo descendi, et, sicut misit me vivens Pater, et ego vivo propter Patrem; et, de caelo descendi, ille difficultatem solvit.
47.2.12 Qui enim aliquid magnum de se loquitur, suspectus erit mendacii; qui vero talia deinde subdit, omnem tollit suspicionem.
47.2.13 Nihil vero non agit ac dicit, ne putent eum esse Josephi filium. Non ergo haec dixit ut scandalum augeret, sed ut tolleret.
47.2.14 Quisquis enim eum filium Josephi putasset, dicta non accepisset. Qui vero persuasus esset ipsum de caelo descendisse, et eo ascensurum esse, facilius libentiusque dictis attendisset.
47.2.15 Sub haec aliam adducit1862: adduxit solutionem: Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro non prodest quidquam; hoc est, quae de me dicuntur, spiritualiter sunt accipienda. Nam qui carnaliter audit, nihil lucratur, nihil proficit.
47.2.16 Carnale erat dubitare quomodo de caelo descendisset, putareque ipsum esse filium Josephi; necnon illud, Quomodo potest nobis carnem suam dare ad manducandum?
47.2.17 Haec omnia carnalia, quae oportebat mystice et spiritualiter intelligere. Et quomodo poterant, inquies, intelligere quid esset carnem comedere?
47.2.18 Oportebat certe opportunum tempus exspectare et interrogare, nec desistere. Verba quae ego loquutus sum vobis, spiritus et vita sunt;
47.2.19 id est, divina et spiritualia sunt, nihil habent carnale, nec naturalem consequentiam: sed omni hujusmodi necessitate, et hujus vitae legibus libera sunt: aliumque et diversum sensum habent.
47.2.20 Sicut ergo hoc loco spiritum pro spiritualibus dixit; sic cum carnem dicit, non carnalia intelligit, sed carnaliter eos audire subindicat, qui semper carnalia cupiebant, cum oportuisset spiritualia appetere.
47.2.21 Si quis enim hoc carnaliter accipiat, nihil lucratur. Quid ergo? an caro ejus non est caro? Est certe. Quomodo ergo dixit, Caro non prodest quidquam?
47.2.22 Non de carne sua intelligit, absit; sed de iis qui dicta carnaliter acciperent. Quid est autem carnaliter intelligere? proposita simpliciter intelligere, neque ultra quidpiam excogitare: hoc est carnaliter videre.
47.2.23 Non oportet autem de iis quae videntur ita judicium ferre, sed omnia mysteria interioribus oculis perspicere, id est, spiritualiter.
47.2.24 An is qui non manducat carnem ejus, nec bibit ejus sanguinem, non habet vitam in semetipso?1862: semetipso: Quomodo ergo caro non prodest quidquam, sine qua non possumus vivere?
47.2.25 Non de carne ipsius hoc dictum esse vides; sed de carnali audiendi modo. Sed sunt quidam ex vobis qui non credunt.
47.2.26 Rursum pro more suo dignitatem verbis adjicit, futuraque praedicit et ostendit, se non ut gloriam apud illos captaret; sed quod eorum saluti prospiceret hoc dicere.
47.2.27 Cum dicit autem, quidam, discipulos subduxit. Initio namque dixerat, Et vidistis me, et non credidistis mihi.
47.2.28 Hic vero, Sunt quidam ex vobis qui non credunt. Sciebat enim ab initio quinam essent qui non crederent, et quis traditurus esset eum.
47.2.29 Et dicebat, Ideo dixi vobis, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit ei datum desuper a Patre meo. Spontaneam ejus oeconomiam hic Evangelista subindicat, ejusque patientiam.
47.2.30 Illudque, ab initio, non sine causa hic ponitur; sed ut ejus praescientiam intelligas, atque ipsum ante haec verba, neque postquam illi offensi murmuraverant, proditorem novisse; id quod divinitatis erat.
47.2.31 Deinde adjicit, Nisi fuerit ei datum desuper a Patre meo, suadens eis ut Patrem suum putarent Deum, non Josephum, et ostendens rem non esse vulgarem in eum credere;
47.2.32 ac si diceret, Non turbant, non obstupefaciunt me qui non credunt. Hoc jam olim novi antequam fieret: novi quibusnam Pater dederit.
47.3.1 Cum illud audis, dedit, ne putes esse sortem quamdam; sed crede eum qui se dignum praebuerit, id accipere. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant.
47.3.2 Recte Evangelista non dixit, Recesserunt, sed, abierunt retro, ostendens a virtutis profectu excisos, et eam quam olim habuerant fidem perdidisse, cum sese abscinderent.
47.3.3 Verum Duodecim illi non item. Quapropter dixit illis, Numquid et vos vultis abire? ostendens se illorum ministerio et cultu non egere, neque ideo illos circumducere.
47.3.4 Quomodo enim illis opus habere potuit qui haec dixit.1862: dixit? Cur eos non laudavit,1862: laudavit? cur non praedicavit? Primo ut magistri dignitatem servaret, atque ut ostenderet, sic illos trahi oportuisse.
47.3.5 Nam si laudasset, putantes se gratiam illi praestitisse, aliquid humanum passi fuissent. Cum autem ostendit se illorum non egere comitatu, magis eos continuit.
47.3.6 Et animadverte quam prudenter loquatur. Non dixit, Abite: id enim repellentis fuisset. Sed interrogat, Num et vos vultis abire?
47.3.7 Quod omnem auferebat vim et necessitatem, ne pudore detinerentur, sed et gratiam haberent. Cum autem illos non palam accusavit, sed modeste tetigit, ostendit quomodo oporteat in similibus philosophari.
47.3.8 Nos autem jure contraria patimur, quia omnia gloriae causa facimus, ideoque ex famulorum recessu nostra minui putamus.
47.3.9 Sic porro, nec adulatus est, nec repulit, sed interrogavit. Non ergo spernentis hoc erat, sed nolentis eos vi et necessitate detinere; nam ita manere, idem fuisset atque abire.
47.3.10 Quid ergo Petrus:1862: Petrus? Ad quem ibimus? verba vitae aeternae habes. Et nos credidimus et cognovimus, quia tu es Christus Filius Dei vivi.
47.3.11 Viden’ non verba offensionem peperisse, sed socordiam, desidiam, et improbitatem auditorum?
47.3.12 Nam etiamsi hoc non dixisset, nihilominus offensi fuissent, nec destitissent, cibum semper corporeum curantes, ac terrae affixi.
47.3.13 Alioquin autem hi una cum illis audierunt, sed contrario affecti modo dixerunt, Ad quem ibimus?
47.3.14 Verbum magni affectus indicium; significat enim Magistrum sibi omnibus esse cariorem, patribus, matribus, facultatibus, eosque qui ab ipso discedunt, non habere quo se recipiant.
47.3.15 Deinde ne videretur illud, ad quem ibimus, ideo dixisse, quod non essent qui ipsos reciperent, statim adjicit, Verba vitae aeternae habes.
47.3.16 Alii enim carnaliter et humana mente audiebant; hi vero spiritualiter, et fidei totum committentes.
47.3.17 Ideo Christus dicebat, Verba quae loquutus sum vobis, spiritus sunt; id est, Ne suspiceris doctrinam meam, rerum consequentiae ac necessitati subjacere.
47.3.18 Non hujusmodi sunt spiritualia, nec terrenis legibus subdi patiuntur. Id Paulus quoque declarat his verbis: Ne dicas in corde tuo, Quis ascendet in caelum? hoc est, Christum deducere;
47.3.19 aut quis descendet in abyssum? hoc est, Christum ex mortuis revocare. Verba vitae aeternae habes. Jam hi resurrectionem acceperant, et totam illam sortem.
47.3.20 Vide, quaeso, fratrum amantem, quomodo totius coetus causam agat. Non dixit enim, Cognovi; sed cognovimus.
47.3.21 Imo potius animadverte quomodo ad ipsa Magistri verba accedat, non eadem quae Judaei loquens.
47.3.22 Illi enim dicebant, Hic est filius Joseph; hic autem, Tu es Christus Filius Dei vivi; et, Verba vitae aeternae habes.
47.3.23 Forte quia saepe ipsum dicentem audierat: Qui credit in me, habet vitam aeternam. Demonstrat enim se dicta omnia retinere, cum ipsa verba usurpat.
47.3.24 Quid ergo Christus? Non laudavit, nec celebravit Petrum, quod tamen alibi fecit. Sed quid dicit? Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est?
47.3.25 Quia enim ille dixerat, et nos credidimus, excipit ex numero Judam. Alibi enim nihil de discipulis dixit: sed cum Christus dixisset, Vos autem quem me esse dicitis? respondit, Tu es Christus Filius Dei viventis.
47.3.26 Hic vero quia dixerat, Et nos credidimus, merito Judam eximit ex illo choro; id vero facit jam diu ante proditoris perfidiam propulsans. Gnarus se nihil proficere, quod in se erat fecit.
47.4.1 Et intuere sapientiam: non illum manifestum reddidit, neque latere omnino permisit; tum ne impudentior pervicaciorque fieret; tum ne se latere putans, audacius illud facinus adiret.
47.4.2 Idcirco in sequentibus apertius illum coarguit. Prius certe illum cum aliis connumeravit, cum dixit, Sunt quidam ex vobis qui non credunt, id quod declarat Evangelista.
47.4.3 Sciebat enim ab initio qui essent non credentes, et quis traditurus esset ipsum. Quia vero ille persistebat, acrius arguit, Unus ex vobis diabolus est.
47.4.4 Communemque omnibus metum incutit, ut illum obtegeret. Hic jure quaeratur: cur nihil discipuli nunc dicunt, sub haec autem dubitant, timent, se mutuo respiciunt rogantes, Numquid ego sum, Domine?
47.4.5 Et Joanni Petrus innuit, ut Magistrum percontetur quis sit proditor. Qua ergo de causa?
47.4.6 Nondum audierat Petrus, Vade post me, satana; ideo non timebat: postquam autem increpatus est, et multo cum affectu loquutus, non laudatus est, sed et satanas audivit; hac percepta voce, unus ex vobis tradet me, jure timuit.
47.4.7 Alioquin, non dicit nunc, Unus ex vobis tradet me; sed, unus ex vobis est diabolus. Quare non intelligebant quid diceretur, sed malitiam tantum reprehendi putabant.
47.4.8 Cur autem dixit, Nonne ego vos duodecim elegi, et unus ex vobis diabolus est? Doctrinam suam omni adulatione vacuam indicans.
47.4.9 Cum enim abscendentibus omnibus, ipsi soli manerent, et Petri ore Christum confiterentur; ne putarent se ideo ipsis adulaturum esse, hanc amovet suspicionem;
47.4.10 ac si diceret: Nihil me cohibet quominus malos arguam: ne putetis me vobis, quia manetis, adulaturum esse; aut quia me sequimini, improbos non reprehensurum.
47.4.11 Nam quod magis posset Magistrum flectere, id non me flectit. Qui manet, amoris sui dat indicium. Qui electus est a Magistro, ab insipientibus, ac si insaniat, repelletur.
47.4.12 Attamen neque hoc me a reprehendendo abducit. Hac de re etiam nunc Gentiles Christum accusant, sed frigide et stulte.
47.4.13 Non enim necessitate aut vi Deus bonos facere solet, neque electio ejus est violenta, sed a suasione perficitur.
47.4.14 Ut autem discas vocationem non vim inferre, perpende quot vocati perierint. Unde palam est in nostro sitam esse arbitrio vel salutem vel perniciem nostram.
47.5.1 Haec itaque audientes, instituamur ad cavendum vigilandumque semper.
47.5.2 Nam si ille in sancto illo choro censebatur, qui tantum consequutus erat donum, qui signa fecerat;
47.5.3 etenim cum aliis missus fuerat ad mortuos suscitandos leprososque mundandos;
47.5.4 quia gravissimo avaritiae morbo captus est, dominum suum prodidit, nihilque illi profuere beneficia, dona, non consuetudo, non lotio pedum, non mensae societas, non loculorum custodia;
47.5.5 imo haec illi aditus ad supplicium fuere; timeamus et nos nequando1862: ne quando Judam per avaritiam imitemur.
47.5.6 Christum non prodis:1862: prodis? sed quando pauperem fame tabescentem, aut frigore enectum contemnis, eidem obnoxius es damnationi.
47.5.7 Et cum indigne mysteria participamus, eamdem in perniciem imus, quam qui Christum occiderunt. Cum rapimus, cum egenos opprimimus, maximam nobis ultionem attrahimus; ac jure merito.
47.5.8 Usquequo enim rerum praesentium amor, inutilium et supervacuarum nos occupabit? Divitiae namque inter superflua et inutilia numerantur.
47.5.9 Usquequo inanibus rebus affixi erimus? usquequo non respiciemus caelos? non vigilabimus, non in fastidium fluxarum terrenarumque rerum veniemus?
47.5.10 Annon experimento illarum vilitatem ediscimus? Cogitemus divites illos qui ante nos fuerunt. Annon haec omnia somnium sunt? annon umbra et flos? annon unda praeterfluens? annon verba et fabulae?
47.5.11 Ille dives fuit: sed quo abierunt divitiae? Perierunt, corruptae sunt. Sed peccata per divitias parta manent, et propter peccata supplicium.
47.5.12 Imo vero etsi nec supplicium esset, nec regnum, contribules, congeneres et consortes revereri oporteret.
47.5.13 At nunc canes alimus; multi etiam onagros, ursos variasque feras; hominem autem fame confectum negligimus, ac pluris facimus alienum genus, quam nostrum.
47.5.14 Annon pulcra res est, aies, splendidas aedes construere, multos servos habere, aurea laquearia jacentes conspicere? Res est supervacanea et inutilis.
47.5.15 Sunt alia aedificia his multo splendidiora et honestiora. His oculos oblectare operae precium fuerit: ac nemo est qui impediat.
47.5.16 Vis tectum pulcherrimum intueri? appetente vespera vide caelum stellis ornatum. Sed non est tectum meum, inquies. Imo magis tuum, quam illud aliud.
47.5.17 Propter te namque factum est, et commune tibi est cum fratribus tuis. Hoc autem aliud non tuum est, sed heredum post mortem tuam.
47.5.18 Illud maxime tibi esse utile poterit, cum ex pulcritudine sua te ad creatorem advocet;
47.5.19 hoc autem aliud maxime nocebit, teque graviter in die judicii accusabit, quando ipsum quidem auro undique fulgebit, Christus vero ne veste quidem necessaria contectus erit.
47.5.20 Ne itaque in tantam insaniam incidamus. Ne insequamur fugientia, ne fugiamus manentia, ne prodamus salutem nostram, sed futurae spei haereamus:
47.5.21 senes, quod sciamus parvum nobis vitae cursum superesse; juvenes, quod persuasi sint non multum sibi superesse temporis. Ut enim fur in nocte, ita dies ille adveniet.
47.5.22 Haec itaque cum sciamus, et uxores viros hortentur, et viri uxores moneant, juniores ac virgines doceamus, nosque omnes mutuo instituamus ad praesentia contemnenda, et futura concupiscenda,
47.5.23 ut illa consequi possimus, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria, unaque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.