PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

47.3.1 Cum autem audieris quoniam dedit non destinationem simpliciter extima, sed illud crede quoniam qui tribuit seipsum dignum ut accipiat ille suscepit. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt, ad quem? retrorsum et non ultra cum eo ambulabant.
CLOSE
Griffolini

47.3.1 Cum autem audieris dedisse patrem, noli simpliciter priuilegium arbitrari. Sed illi crede, quod qui se accipiendi dignum exhibet, ipse accipit. Ex hoc multi discipulorum eius1470/1486/1530: om. abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant.
CLOSE
Griffolini-Montanus

47.3.1 Cum autem audieris dedisse patrem, noli simpliciter priuilegium arbitrari, sed illud crede, quod qui se accipiendi dignum exhibet, ipse accipit. Ex hoc multi discipulorum eius abierunt retro, et iam non cum illo ambulabant.
CLOSE
Montfaucon

47.3.1 Cum illud audis, dedit, ne putes esse sortem quamdam; sed crede eum qui se dignum praebuerit, id accipere. Ex hoc multi discipulorum ejus abierunt retro, et jam non cum illo ambulabant.