PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

47.2.15 Post hec autem et aliam solutionem inducit, dicens: Spiritus est qui uiuificat, caro autem non prodest quicquam. Quod autem dicit tale est: Spiritualiter oportet ea que de me audire. Qui enim carnaliter audit, nil profecit neque lucro potitus est.
CLOSE
Griffolini

47.2.15 Inde aliam adducit solutionem: Spiritus, inquit, est qui uiuificat, caro non prodest quicquam, hoc est, secundum spiritum uerba mea audienda sunt. Qui secundum carnem audit, nihil lucratur, nihil utilitatis accipit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

47.2.15 Inde aliam adducit solutionem: Spiritus, inquit, est qui viuificat, caro non prodest quicquam. hoc est, secundum spiritum verba mea audienda sunt. Qui secundum carnem audit, nihil lucratur, nihil vtilitatis accipit.
CLOSE
Montfaucon

47.2.15 Sub haec aliam adducit1862: adduxit solutionem: Spiritus est, inquit, qui vivificat, caro non prodest quidquam; hoc est, quae de me dicuntur, spiritualiter sunt accipienda. Nam qui carnaliter audit, nihil lucratur, nihil proficit.