PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

47.2.20 Sicut hic spiritum dixit, pro hoc id est quia spiritualia, ita carnem dicens non carnalia dixit, sed hoc carnaliter audire et eos enigmatice insinuans quoniam semper carnalia desiderabant, cum oporteret spiritualia concupiscere.
CLOSE
Griffolini

47.2.20 Sicut in hoc loco spiritum1470/1486/1530: spiritus pro spiritalibus posuit, ita cum carnem dicit, non pro carnalibus, sed pro carnaliter audire, eos significans, qui semper carnalia desiderabant, cum spiritalia desiderari oporteat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

47.2.20 Sicut in hoc loco spiritus pro spiritalibus posuit, ita cum carnem dicit, non pro carnalibus, sed pro carnaliter audire: eos significans, qui semper carnalia desiderabant, cum spiritalia desiderari oporteat.
CLOSE
Montfaucon

47.2.20 Sicut ergo hoc loco spiritum pro spiritualibus dixit; sic cum carnem dicit, non carnalia intelligit, sed carnaliter eos audire subindicat, qui semper carnalia cupiebant, cum oportuisset spiritualia appetere.