PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

48.1.10 Nam cum quidem dicat quoniam potestatem non habet ut de homine loquitur et humana faciente. Cum autem dicat in mediis eis stabat et non detinebant eum, deitatis uirtutem nobis ostendit.
CLOSE
Griffolini

48.1.10 Cum enim non habere se1470/1486/1530: eum potestatem dicit, tanquam de homine, qui humane operaretur, dicit, cum autem in medio eorum stetisse, neque comprehensum narrat, diuinitatis nobis potentia indicatur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

48.1.10 Cum enim non habere eum potestatem dicit, tanquam de homine qui humane operaretur dicit: cum autem in medio eorum stetisse, neque comprehensum narrat, diuinitatis nobis potentia indicatur.
CLOSE
Montfaucon

48.1.10 Cum enim dixit, potestatem non habebat, quasi de homine loquitur multa humano more agente; cum vero dicit ipsum in medio eorum stetisse, nec apprehensum fuisse, divinitatis utique potestatem indicat.