Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia XLVIII (Paris fol.85vb-87ra; Harley fol.111va-113rb)

48.1.1 Et ambulabat Ihesus post hec in Galileam. Non enim habebat potestatem si uellet in Iudeam ambulare quoniam querebant eum Iudei interficere.

48.1.2 Erat prope pascha dies festus Iudeorum. Nichil inuidia deterius et liuore, ita mors in mundum uenit.

48.1.3 Quia enim uidit dyabolus hominem honoratum non ferens prosperitatem eius, omnia agit ut eum interimeret, et ubique radicis huius hunc uidebit quis utique fructum effectum.

48.1.4 Ita et Abel occisus est, ita uero et Dauid futurus rex, ita et alii multi iustorum. Hinc et Iudei Christi occisores facti sunt.

48.1.5 Et hoc ostendens euangelista dicebat: Post hec ambulabat Ihesus in Galileam. Non enim habebat potestatem si uellet in Iudeam ambulare quoniam querebant eum Iudei interficere.

48.1.6 Quid dicis, o beate Iohannes? Non habebat potestatem qui omnia potest quecumque uoluit? Qui dicit: Quem queritis, et proiecit eos ad ea que retrorsum; qui adest et non uidetur hic non habebat potestatem?

48.1.7 Qualiter autem et postea ex medio templo media sollempnitate synodo existente et occisoribus existentibus loquebatur hec que magis eos irritabant?

48.1.8 Hoc denique admirabantur, dicentes: Nonne hic est quem querunt interficere? Et ecce palam loquitur et nichil ei faciunt.

48.1.9 Que igitur sunt hec? Enigmata? Absit. Sed illud est dicere quoniam que deitatis ostendebat et que humanitatis.

48.1.10 Nam cum quidem dicat quoniam potestatem non habet ut de homine loquitur et humana faciente. Cum autem dicat in mediis eis stabat et non detinebant eum, deitatis uirtutem nobis ostendit.

48.1.11 Etenim fugiebat ut homo et apparebat ut deus, utraque uere ens. Hoc enim et in mediis existentem hiis qui insidiabantur non detineri indecertabile eius deitatis et in expugnabile ostendebat; et hoc id est subtrahi dispensationem certificabat et credi faciebat.

48.1.12 Vt non quid Paulus Samosatheus habebat dicere, neque Marcion et per que illorum egrotant. Vtrorumque enim obstruit ora. Post hec erat dies festus Iudeorum, Scenophegia.

48.1.13 Hoc id est post hec, nichil aliud ostendit, quam quoniam multum in medio tempus intercidens superexiliit. Et hoc manifestum est illinc quoniam in montem sedebat ait: Erat dies festus Pasche.

48.1.14 Hic autem Scenophegie meminit, et in hiis quinque mensibus nullum aliud nobis enarrauit neque docuit nos quam quod secundum panes signum et eam que ad eos qui comederant facta est contionem.

48.1.15 Quoniam autem non deficiebat signa faciens et disputans, non in die, non in uespera, multociens autem et nocte. Discipuli denique ita instabant, omnes ait euangeliste.

48.1.16 Quod utique umquam igitur dereliquerunt illud quoniam non licebat omnia enumerare. Aliter autem et hoc dicere studuerunt, pro quibus aut querela aut contradictio quedam a Iudeis subsequebatur.

48.1.17 Nam illis quidem multa similia erant. Etenim quoniam egrotantes curabat et mortuos suscitabat, et quoniam in admiratione factus est multociens audiuimus.

48.1.18 Vbi uero extraneum quid habet dicere aut nocumentum aliquod extimant aduersus eum nasci enarrare hec ponunt. Quale utique et quod nunc est quoniam fratres eius decredebant ei. Non enim contingentem habet detractionem hec res.

48.1.19 Et dignum mirari morem eorum ueritatis amicum. Qualiter non uerecundantur dicentes hec que uidentur magistro ferre uerecundiam. Sed hec maxime aliorum studuerunt enunciare.

48.1.20 Et nunc denique multa transcurrens et signa et miracula et contiones in hoc confestim insiluit. Dixerunt, enim ait, ad eum fratres eius: Transi hinc in Iudeam ut et discipuli tui considerent opera que facis.

48.1.21 Nullus enim in occulto quid facit, et querit ipse in propalationem esse. Neque enim fratres eius credebant in eum.

48.1.22 Et quod uerbum incredulitatis locuti sunt rogantes eum mirificare. Igitur multe quidem incredulitatis erant uerba audatia eorum et intemporanea propalatio.

48.1.23 Extimabant enim a cognatione oportere eos cum propalatione loqui, et uidetur quidem uicium quasi amicorum esse. Multe uero amaritudinis erant que dicebantur. Hic enim eum et fortitudinis et amoris glorie uituperant.

48.1.24 Nam hoc quidem id est dicere nullus quid in occulto facit, fortitudinem incusantium erat simul et suspicantium que fiebant ut non uere facta. Hoc autem id est querere in manifesto esse, glorie amorem.

48.2.1 Tu autem michi intuere Christi uirtutem. Ab hiis enim qui hec dicebant uerba, primus Iherosolimorum episcopus factus est beatus Iacobus, de quo et Paulus ait: Alium uero apostolorum non uidi nisi Iacobum fratrem domini.

48.2.2 Dicitur autem et Iudas mirabilis quidem factus esse. Et nimirum hii in Chana aderant uino fiente, sed nichil eis profuit interim.

48.2.3 Vnde ergo eis est tanta infidelitas? ab optione et inuidia. Quod cognatum enim assueuit qualiter inuidia esset apud proximos.

48.2.4 Quos autem hic dicunt discipulos? Turbam que sequebatur non duodecim apostolos. Quid igitur Christus? Vide qualiter mansuete respondet.

48.2.5 Non enim dixit: Vos autem qui estis hec consiliantes et docentes? Sed quid? Tempus meum nondum adest. Hinc michi uidetur et aliud quid enigmatice insinuari.

48.2.6 Fortassis enim eum et prodere uolebant et tradere Iudeis. Et ad hoc ait: Tempus meum nondum adest; id est, crucis et mortis.

48.2.7 Quid ante tempus properatis interficere? Tempus uestrum semper est paratum. Vos etsi semper sitis cum Iudeis non interficient uos eadem zelantes cum eis. Me autem confestim uolent interficere.

48.2.8 Quare uobis quidem semper et tempus coexistendi cum eis est non periclitantibus. Michi tunc tempus erit cum crucis institerit, cum oportuerit mori. Quoniam hoc dicit per ea que sunt deinceps ostendit.

48.2.9 Non potest mundus odire uos. Qualiter enim eos qui eadem uolunt et pro eisdem currunt? Me uero odit quoniam redarguo eum, quam perniciosa sunt eius opera; hoc est, et tangere eius opera et cum mansuetudine reprehendere.

48.2.10 Ab hiis erudimur retinere iram et non indigna pati, etsi uiles existant qui consiliantur. Si enim eos qui non credebantur consiliantes sustinuit humiliter et consiliantes que non oportebat.

48.2.11 Neque cum optione bona qua uos fruemini uenia terra et cinis et ad eos qui conciliantur graues existentes? Etsi parum uiliores qui hec fuerint indignum uobisipsis extimantes hoc.

48.2.12 Intuere denique qualiter cum omni humilitate expellit accusationem eorum.

48.2.13 In tantum enim, ait, absum inquirere eam que ab hominibus est gloriam, quoniam non derelinquo redarguens eos, et hoc sciens odium ex hoc natum et mortem constructam.

48.2.14 Et ubi regarguit? Ait. Quando enim cessauit hoc faciens? Nonne dicebat? Non extimatis quoniam ego accusabo uos ad patrem? Est qui accusat uos Moyses. Et ego cognoui uos quoniam amorem dei non habetis.

48.2.15 Et qualiter potestis credere gloriam ab hominibus accipientes, et gloriam que a solo deo non querentes?

48.2.16 Per hoc et aliud ostendit quoniam hoc faciebat odium redargutio que in propatulo, non autem sabbati solutio.

48.2.17 Quod autem utique unquam eos mittit ad diem festum, dicens: Ascendite ad diem festum, ego non ascendo modo.

48.2.18 Ostendens quoniam hec dixit non indigens eis, neque blandiri uolens, sed concedens Iudaica facere. Qualiter igitur ait ascendite, dicens non ascendo?

48.2.19 Non dixit prorsus non ascendo, sed nunc; hoc est, uobiscum, quoniam tempus meum nondum impletum est.

48.2.20 Et nimirum in futuro Pascha crucifigi debebat. Qualiter igitur non ascendit et ipse? Si enim quia tempus nondum adest.

48.2.21 Propterea non ascendit, oportebat neque uniuersaliter ascendere, sed non propter hoc ascendebat ut paciatur, sed ut eos erudiat. Cuius autem gratia latenter? Etenim poterat manifeste ascendere et in medio esse et detinere eorum inordinatum impetum.

48.2.22 Quod multociens fecit, sed uolebat continue hoc facere. Si enim ascendisset manifeste et rursus eos excecasset maiora utique deitatis superostendisset signa, et magis eam denudasset.

48.2.23 Quia uero extimabant illi formidinis esse, hoc id est manere ostendit, et dispensationem simul et fiduciam, quoniam et tempus preuidens secundum quod patietur que passus est, tunc maxime optabit Iherosolimam ascendere.

48.2.24 Dicens autem: Ascendite ad diem festum, hoc dicit. Ne extimetis quoniam cogo uos mecum manere nolentes, hoc autem id est dicere: Nondum impletum est tempus meum, ostendentis est;

48.2.25 quoniam oportebat et signa facta esse et cognitiones dictas esse, ut et turbe crederent ampliores et discipulos solidiores faceret propalationem uidentes magistri et quecumque passus est.

Morale xlviii. De furore et humiliate.

48.3.1 Discamus igitur ex hiis que dicta sunt mansuetudinem et humilitatem. Discite, enim ait, quoniam mitis sum et humilis corde; et omnem amaritudinem abscidamus.

48.3.2 Et si erigatur quis aduersum nos, humiles fiamus; et si presumat quis, non curemus; et si mordeat et deuoret iniurians et conuicians, non moueamur. Non ulciscentes nosipsos, interficiamus nosipsos.

48.3.3 Etenim fera est furor, fera acuta et callida. Incantemus igitur ei eas que a diuinis scripturis sunt incantationes, et dicamus quoniam terra es et cinis. Et quid superbit terra et cinis?

48.3.4 Et quoniam uir furibundus non est boniformis. Nichil enim turpius uisu furiente, nichil deformius seuero uisu, multomagis anima.

48.3.5 Quemadmodum enim gurgite turbato fetor fiet utique multus, ita anima turbata et hyeme intus multa consistente. Sed non fero, ait, eam que ab inimicis contumeliam.

48.3.6 Cuius gratia? Nam siquidem uera fuit, et ante illum debuisses compungi, et gratiam habere ei comprehensionum. Si uero falsa, deride.

48.3.7 Dixit inopem, deride; dixit pauperem, deride; dixit ignobilem et insipientem, geme pro illo de reliquo. Quia enim dixit fratri suo, fatue, obligatus erit in gehennam ignis.

48.3.8 Cum igitur conuiciatus fuerit, intellige supplicio quo torquetur, et non solum non habebis iram, sed et lacrimas emittes.

48.3.9 Neque enim aduersus febrientem quis exaciutur, neque aduersus inflammatum, sed miseretur omnium talium et lacrimatur. Tale enim quis est anima irascens.

48.3.10 Sed si uindicare uis, sile et funestam dedisti ei plagam. Si uero conuicio conuicium copulas, ignem accendisti. Sed imbecillitatis accusabunt me qui assistunt, ait.

48.3.11 Si siluero, non imbecillitatis accusabunt, sed in philosophia admirabuntur. Si uero conuicium passus mordearis conuiciaris, morsus autem cogis uera extimari que dicuntur.

48.3.12 Propter quid enim diues audiens quoniam inopis est ridet? Quoniam non cognoscit sibiipsi inopiam. Si igitur ridebimus in conuiciis demonstrationem maximam tribuemus quoniam non conscientiam habemus in hiis que dicuntur.

48.3.13 Aliter autem usque quando hominum noxas formidamus, usque quando communem contempnemus dominatorem et carni affigimur? Vbi enim in uobis zelus et lis et discidia, nonne carnales estis?

48.3.14 Fiamus igitur non carnales et refrenemus uersutam hanc feram, ire et insanie medium nichil. Sed temporaneus quidam est demon, magis autem et demonium habente difficilius. Nam qui quidem demonium habet et uenia pocietur.

48.3.15 Qui uero irascitur, infinitis erit suppliciis dignus, uoluntarie seipsum in baratra perditionis ferens et ante futuram gehennam, hic iam uindictam soluens. Tumultum quemdam et fluctuationem intolerabilem per totam noctem et diem inducere anime oculis.

48.3.16 Vt igitur eo quod in presentiarum est supplicio, et ea que in futuro est tormentatione nosipsos eruamus, abicientes hanc passionem mansuetudinem omnem ostendamus et humilitatem, ut et hic requiem inueniamus animabus nostris et in regno celorum;

48.3.17 quo fiat omnes nos frui gratia et clemencia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium in secula seculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY