48.1.24 Nam hoc quidem id est dicere nullus quid in occulto facit, fortitudinem incusantium erat simul et suspicantium que fiebant ut non uere facta. Hoc autem id est querere in manifesto esse, glorie amorem.
48.1.24 Siquidem cum dicunt: Nemo in occulto aliquid facit, et formidinis arguere et suspicari uidentur, an quae faceret Iesus, uere faceret. Illa autem particula, et quaerit ipse palam, habet inanis gloriae suspitionem.
48.1.24 Siquidem cum dicunt, Nemo in occulto aliquid facit: et formidinis arguere, et suspicari videntur, an quae faceret Iesus, vere faceret. Illa autem particula, Et quaerit ipse palam esse: habet inanis gloriae suspicionem.
48.1.24 Cum enim dicunt, Nemo in occulto aliquid facit, accusantium partes agunt, qui timiditatem objiciant et gesta ejus suspecta habeant: cum autem addunt, Quaerit palam esse, vanam gloriam suspicantur.