Omelia XLVIII (xlvii)

48.1.1 Post haec autem ambulabat Iesus in Galilaeam: non enim volebat in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.

48.1.2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia. Nihil liuore, nihil inuidia grauius, per ea mors in mundum venit.

48.1.3 Nam cum hominem honorari diabolus conspexisset, eius boni impatiens, omnia molitus est, vt eum perderet: semperque ex hac radice hunc fructum erupisse videre licet.

48.1.4 Propter hanc Abel interemptus est, propter hanc Dauid caedis periculum subiit, propter hanc et alii multi perempti sunt iusti. Hinc Iudaei Christum interfecerunt.

48.1.5 Quod his verbis euangelista significat, Post haec ambulabat Iesus in Galilaea1603: Galilaeam: non enim habebat potestatem in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.

48.1.6 Quid dicis beate Ioannes? Non habebat potestatem in Iudaeam ambulare, qui potest omnia quae vult: qui cum diceret, quem quaeritis,1603: quaeritis? repulit eos retro: qui praesto est et non videtur, is non habet potestatem?

48.1.7 Quo modo autem postmodum per medium eorum in medio templo, et die festo transibat, cum plurimi conuenissent, et praesentibus illis qui interficere cupiebant, disputabat, quae magis eos irritarent,

48.1.8 quem illi admirabantur, dicentes: Nonne hic est quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nil ei faciunt.

48.1.9 Quae nam haec sunt aenigmata? Absit, sed illud dicendum est, partim diuinitatis, partim humanitatis opera demonstrari.

48.1.10 Cum enim non habere eum potestatem dicit, tanquam de homine qui humane operaretur dicit: cum autem in medio eorum stetisse, neque comprehensum narrat, diuinitatis nobis potentia indicatur.

48.1.11 Fugit tanquam homo, apparuit tanquam deus. Vtrunque vere narratum est. Quod enim in medio insidiantium non esset comprehensus, inuincibilem se, atque inexpugnabilem significauit: et quod delituerit, incarnationem certo confirmauit.

48.1.12 Vt neque Paulus Samosatensis, neque Marcion cum aliis eodem morbo laborantibus haberent, quid dicerent, quorum vtriusque os obstruit. Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum scenopegia.

48.1.13 Particula ista, Post haec, nihil aliud significat, quam multum interea temporis processisse: quod inde constat. Cum subiit Iesus in montem inquit, Erat proximum pascha dies festus Iudaeorum.

48.1.14 Hic autem scenopegiae meminit, et in quinque mensibus nihil aliud nobis narratur, neque nos aliud docuit, quam quinque panum miraculum, et habitum cum illis qui panes ederant, sermonem.

48.1.15 Quod autem neque signa facere, neque vnquam disputare die, vesperi saepe etiam noctu omiserit, ita discipulis saltem constat, vt omnes euangelistae testentur1603: testantur.

48.1.16 Quid tandem id omiserunt? Quoniam non omnia dici poterant. Praeterea ea dicere properabant, in quibus vel accusabatur, vel respondebat Iudaeis.

48.1.17 Multa enim prioribus similia fecit. Quod enim aegrotos curauerit, et mortuos suscitauerit, et miracula fecerit, saepe audiuimus.

48.1.18 Cum autem aliquod nouum dicit, vel aliquid quod contra ipsum fore videatur occurrit, ea prosequuntur: quale nunc est, quod fratres eius in eum non credebant. Neque enim parum hoc reprehendi posse videtur,

48.1.19 et dignum sane est admiratione, quod tam aperte, tam vere1603: ver loquantur, vt neque pudeat dicere, quae magistro contumeliosa esse viderentur. Verum omnium maxime ea narrare festinarunt.

48.1.20 Et nunc multis signis et miraculis ac concionibus omissis, ad hoc quamprimum venit euangelista. Dixerunt, inquit, ad eum fratres eius, Transi hinc, et vade in Iudaeam, vt et discipuli tui videant opera tua, quae facis.

48.1.21 Nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse palam esse. Si haec facis, manifesta teipsum mundo. Neque enim fratres eius credebant in eum.

48.1.22 Et quod nam verbum incredulitatis protulerunt, si rogabant vt signa faceret? Maxima quidem et aspera et intempestiua quadam confidentia locuti sunt:

48.1.23 putabant enim cognationis gratia oportere se fidenter loqui. Et videtur quidem principium amicorum esse: verum asperrime dicunt. Nam et formidinis et inanis gloriae eum insimulant.

48.1.24 Siquidem cum dicunt, Nemo in occulto aliquid facit: et formidinis arguere, et suspicari videntur, an quae faceret Iesus, vere faceret. Illa autem particula, Et quaerit ipse palam esse: habet inanis gloriae suspicionem.

48.2.1 Tu autem Christi virtutem considera. Ex his qui haec dixerant, Iacobus primus Hierosolymorum episcopus ordinatus est, de quo Paulus ait: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem domini.

48.2.2 Dicitur et Iudas mirabilis fuisse. Atqui hi in Cana affuerant, cum aquam in vinum conuertit: sed nihil adhuc profecerunt.

48.2.3 Vnde igitur eis tanta incredulitas? A voluntate et inuidia. Consanguinitas enim solet quodam modo inuidiae haberi.

48.2.4 Sed quos1603: quo nam hoc in loco discipulos appellat? Turbam sequentem, non duodecim. Quid Christus? vide quam accommodate,

48.2.5 non dixit, qui estis vos qui mihi consulitis et me docetis? sed, Tempus meum nondum aduenit. Hic et aliud quiddam videtur posse significari.

48.2.6 Fortasse enim eum tradere Iudaeis consultabant, et ob hoc respondit: Tempus meum nondum aduenit, hoc est, crucis et mortis.

48.2.7 Quid ante tempus, vt moriar, properatis? Tempus autem vestrum semper paratum est. Vos etsi semper cum Iudaeis versemini, non interficient vos, qui eiusdem estis sententiae: mihi autem quamprimum mortem machinabuntur.

48.2.8 Itaque vobis quidem semper tempus est, cum non impendeat1603: impediat periculum: mihi autem tunc tempus erit, cum ero crucifigendus, et moriturus. Et quod hoc intelligat, ex sequentibus perspicuum est.

48.2.9 Non potest mundus odisse vos. Quo modo enim qui eadem vultis et ad idem tenditis? Me autem odit, quia reprehendo eum, quod mala sint opera eius. Hoc est tangere, et benigne reprehendere.

48.2.10 Hinc iram1603: ita vincere, et non indignari, etiam si abiecti sint, qui nobis consulant, erudimur. Nam si non1603: om. credentium, et iniquum, et a charitate abhorrens consilium

48.2.11 aequo animo tulit: quam nos consequemur veniam, qui terra sumus et puluis, cum consulentes iniquo animo1603: om. ferimus, maxime si paulo abiectiores sint, tanquam indignum arbitrantes?

48.2.12 Considera hic quaeso, quam benigne illatam confutat contumeliam. Dicentibus illis, Manifesta teipsum mundo, respondit, Me mundus odit.

48.2.13 Tantum enim abest inquit1603: inquis, vt quaeram ab hominibus gloriam, vt non desistam eos reprehendere: et cum sciam et odium ex hoc mihi et mortem comparari.

48.2.14 Et vbi reprehendit, inquit? imo quando cessauit? Nonne dixit, nolite putare, quia ego accusaturus sum vos apud patrem, est qui accusat vos Moses? et, Ego cognoui vos, quia dilectionem dei non habetis:

48.2.15 Et, Quomodo potestis vos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis, et gloriam quae a solo deo est non quaeritis?

48.2.16 Ex his et aliud innuitur, quod ex libera Christi reprehensione, non ex solutione sabbati Iudaeorum odium in eum oriebatur.

48.2.17 Sed quid eos ad diem festum mittit, cum dixit: Vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendam adhuc?

48.2.18 Vt ea se dixisse ostenderet non rogandi, aut adulandi gratia, sed vt eis Iudaeorum ceremonias permitteret. Sed cur ascendit, cum se ascensurum negasset?

48.2.19 Non dixit simpliciter, Non ascendam: sed adhuc, id est vobiscum, quia tempus meum nondum impletum est.

48.2.20 Atqui in futuro paschate crucifigendus erat. Cur ergo non ascendit? Et si quia tempus non erat non ascendit, nullo pacto erat ascendendum.

48.2.21 Sed non propterea ascendit vt pateretur, sed vt doceret. Cur clam, cum aperte posset in medio eorum esse, et iram et furorem sedare, quod saepe fecit?

48.2.22 Noluit frequenter hoc facere, fuisset sane maius diuinitatis argumentum,

48.2.23 sed cum metu remansisse putaretur, et incarnationem et fiduciam confirmauit: quod cum passionis tempus praeuideret, id maxime eligeret, vt ascenderet Hierosolymam. dicens autem,

48.2.24 Ascendite ad diem festum: id dicit, nolim arbitremini, quod nolentes cogere velim mecum maneatis. Ea autem particula, Quia nondum impletum est tempus meum, Significantis est

48.2.25 oportere adhuc et signa fieri, et conciones haberi, vt per audientiam et passionem eius plures crederent, et1603: craderent, vt discipuli magis confirmarentur.

48.3.1 Hinc nos benignitatem, hinc mansuetudinem erudiamur dilectissimi. Discite, inquit, a me, quia mitis sum et humilis corde: et omnem molestiam abscindamus:

48.3.2 et si quis nobis insultauerit, humiliemur: si quis exasperatur, mitigemus: si quis mordet et lacerat, et contumeliis prosequitur, nolimus commoueri, ne victi nosipsos perdamus.

48.3.3 Etenim ira fera est vehemens, et furibunda. Incantemus eam diuinae scripturae carminibus: dicentes, terra et puluis es, et quid superbit terra et puluis?

48.3.4 Et impetus irae eius casus ei. Et vir iratus immodestus est. Nihil turpius aspectu irati, nihil visu grauius. Quod si aspectus, multo magis anima.

48.3.5 Quemadmodum enim coenum, si contrectetur grauius olet: ita et anima cum perturbata est, et multis intrinsecus fluctibus agitata. Sed non possum, inquis, inimicorum contumelias tolerare.

48.3.6 Qua gratia? Nam si vere accusaris, etiam coram compungi deberes, et gratiam ei habere. Si1603: Sed falso, deride:

48.3.7 dixit pauperem, ride: dixit mendicum, ride: dixit degenerem vel stultum, iam illum defle. Nam qui dicit fratri suo, fatue: reus est gehennae1603: gehenna ignis.

48.3.8 Iniuria ergo affectus, in mentem veniat, quod illi supplicium maneat: et non modo nulla in proximum ira fereris, sed deplorabis vicem eius.

48.3.9 Neque enim febribus laboranti, aut graui inflammatione quisquam1603: quispiam irascitur, sed his morbis affecti sui misericordiam et lachrymas mouent: huiusmodi est irati animus,

48.3.10 qui si in te prosiliet, tace et opportunam ei plagam infliges. Si contumeliam contumelia prosequeris, ignem excitabis. Sed pusilli animi arguemur inquies, si tacebimus,

48.3.11 imo tuam admirabuntur sapientiam. Quod si contra contumeliose responderis, materiam dabis vt vera putentur, quorum argueris.

48.3.12 Quare enim diues, si pauper appellatur, ridet? quoniam falsum id nouit. Itidem si nos iniurias ridebimus1603: videbimus, magnum erit argumentum, quod falso reprehendamur.

48.3.13 Adhaec, quousque hominum iudicia formidabimus? Quousque communem dominum despiciemus, et carni vacabimus? Cum enim inter vos contentio est, et aemulatio, et seditiones, nonne carnales estis?

48.3.14 Fiamus igitur spiritales, et saeuissimam hanc beluam fraeno cohibeamus. Inter iram et insaniam nihil differt, sed temporarius quidem1603: quidam daemon est, imo quam qui daemonio vexatur grauior.

48.3.15 Ille enim venia dignus est, iratus nulla, sed suppliciis1603: supplicii innumeris, qui sponte sua in profundum perditionis defertur, et etiam ante futuram gehennam poenas dat. Tumultu enim quodam et aestu intolerabili, die noctuque variis cogitationibus anxius iactatur.

48.3.16 Vt igitur et praesenti supplicio et futuro liberemur, abiecto penitus hoc affectu omnes mansuetudinem induamus, et modestiam, vt et in hac vita, et in regno coelorum tandem animis nostris requiem inueniamus.

48.3.17 Quam vtinam omnes consequi possimus, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY