48.1.3 Quia enim uidit dyabolus hominem honoratum non ferens prosperitatem eius, omnia agit ut eum interimeret, et ubique radicis huius hunc uidebit quis utique fructum effectum.
48.1.3 Nam cum hominem honorari diabolus conspexisset, eius boni impatiens, omnia molitus est, ut eum perderet, semperque ex hac radice hunc fructum erupisse uideri licet.
48.1.3 Nam cum hominem honorari diabolus conspexisset, eius boni impatiens, omnia molitus est, vt eum perderet: semperque ex hac radice hunc fructum erupisse videre licet.
48.1.3 Quia enim vidit diabolus hominem in honore haberi, ejus felicitatem non ferens, nihil non egit ut eum perderet. A tali radice talem fructum erumpere semper videmus.