Commentarius
[Homilia XLVIII]
48.1.1 Post haec autem ambulabat Jesus in Galilaea: non enim volebat in Judaea ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.
48.1.2 Erat autem in proximo dies festus Judaeorum, Scenopegia. Nihil livore, nihil invidia deterius; per eam mors in mundum intravit.
48.1.3 Quia enim vidit diabolus hominem in honore haberi, ejus felicitatem non ferens, nihil non egit ut eum perderet. A tali radice talem fructum erumpere semper videmus.
48.1.4 Per hanc Abel occisus est; per hanc David in mortis periculum venit; per hanc multi alii justi passi sunt; per hanc Christum Judaei interfecerunt.
48.1.5 Hoc declarans Evangelista dicebat: Post haec ambulabat Jesus in Galilaea. Non enim poterat in Judaea ambulare, quia quaerebant eum Judaei interficere.
48.1.6 Quid dicis, beate Joannes? Non poterat qui potest omnia quae vult? qui dixit, Quem quaeritis, et eos retro pulsos prostravit? qui praesens non videtur, hiccine potestatem non habuit?
48.1.7 Quomodo postea in medio eorum, in templo, in solennitate, ipsis congregatis, praesentibus homicidis, ea loquebatur quae magis illos exasperarent?
48.1.8 Hoc illi mirabantur dicentes, Nonne hic est quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil illi dicunt.
48.1.9 Quae sunt haec aenigmata? Apage: non enim haec dixit, ut aenigmata esse putarentur; sed ut declararet et divinitatis et humanitatis opera exhibita fuisse.
48.1.10 Cum enim dixit, potestatem non habebat, quasi de homine loquitur multa humano more agente; cum vero dicit ipsum in medio eorum stetisse, nec apprehensum fuisse, divinitatis utique potestatem indicat.
48.1.11 Nam fugiebat ut homo, apparebat ut Deus; utrumque vere repraesentans. Cum enim in mediis insidiatoribus non capiebatur, invictam potestatem suam significabat; cum vero secederet, incarnationi fidem faciebat;
48.1.12 ut nec Paulus Samosatenus, nec Marcion, nec qui eodem morbo laborant, contradicere possent. His igitur illorum omnium os obstruit. Post haec erat festus Judaeorum, Scenopegia.
48.1.13 Haec particula, post haec, nihil aliud significat, quam multum postea temporis intercessisse: inde vero liquet quod cum in monte sederet, festum esset Paschae.
48.1.14 Hic autem Scenopegiae meminit, et quinque mensium spatio nihil aliud narravit vel docuit, quam panum miraculum, et concionem habitam iis qui comederant:
48.1.15 etiamsi ille non cessaverit signa facere et concionari, non die tantum et vespera, sed etiam saepe nocte. Ad discipulos enim sic advenit, ut omnes Evangelistae narrant.
48.1.16 Cur ergo illud omiserunt? Quia non poterant omnia recensere. Alioquin illa dicere studuerunt, ex quibus quaedam reprehensio vel contradictio ex Judaeis consequutura erat.
48.1.17 Multa enim istis similia erant. Quod enim aegros curaret, mortuos suscitaret, quod admirationi esset, saepe scripserunt.
48.1.18 Ubi autem aliquid insolens narrandum suppetit, vel quamdam reprehensionem ipsi oblatam referendam habent, haec apponunt; ut nunc narrant, fratres ejus non ipsi credidisse: quae res odiosum quidpiam prae se ferre videtur.
48.1.19 Et est sane res mirabilis quam veraces ipsi fuerint; quomodo ea non vereantur referre, quae Magistro suo ignominiosa esse videntur; imo haec potius curent enarrare, quam caetera.
48.1.20 Et nunc itaque Joannes, multis praetermissis signis, prodigiis, concionibus, ad hanc rem narrandam accurrit. Dixerunt, inquit, ad eum fratres ejus: Transi hinc in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera quae facis.
48.1.21 Nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse palam esse. Manifesta teipsum mundo. Neque enim fratres ejus credebant in eum.
48.1.22 Ecqua, inquies, hinc incredulitas, dum rogant eum ut signa edat? Magna utique: nam et verba, et audacia, et intempestiva libertas, incredulitatem denotant.
48.1.23 Putabant enim se cognationis causa fidenter loqui posse. Et videtur quidem compellatio amicorum esse; sed dicta acerbitate sunt plena: etenim ipsi et timiditatem et vanam gloriam exprobrant.
48.1.24 Cum enim dicunt, Nemo in occulto aliquid facit, accusantium partes agunt, qui timiditatem objiciant et gesta ejus suspecta habeant: cum autem addunt, Quaerit palam esse, vanam gloriam suspicantur.
48.2.1 Tu vero Christi virtutem considera. Ex his enim qui talia dicebant primus fuit Jerosolymorum episcopus, beatus Jacobus, de quo Paulus dicit: Alium autem Apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini.
48.2.2 Dicitur et Judas mirabilis fuisse. Atqui in Cana aderant, cum aquam in vinum convertit; sed nihil adhuc inde lucrati sunt.
48.2.3 Unde ergo illis tanta incredulitas? Ex mala voluntate et ex invidia: nam cognatis qui conspicui sunt, solent etiam cognati non ita conspicui invidere.
48.2.4 Quosnam hic discipulos dicunt? Turbam sequentem, non duodecim illos. Quid ergo Christus? Vide quam mansuete respondeat.
48.2.5 Neque enim dixit: Qui estis vos, qui me hoc consilio docetis? Sed quid? Tempus meum nondum advenit. Hic mihi aliud quidpiam subindicari videtur.
48.2.6 Forte enim invidia moti illum Judaeis tradere meditabantur; ideoque id declarans dicit, Tempus meum nondum advenit, id est, tempus crucis et mortis.
48.2.7 Cur me ante tempus occidere properatis? Tempus autem vestrum semper paratum est. Hoc est: Vos Judaei, etsi semper cum illis versemini, nunquam occident, utpote eadem sentientes; me vero statim occidere tentabunt.
48.2.8 Itaque vobis semper licet cum illis esse sine periculo. Mihi vero tunc tempus erit, cum crucifigi et mori oportebit. Nam quod hoc intelligat ex sequentibus liquet.
48.2.9 Non potest mundus odisse vos. Quomodo enim, si eadem vultis, eadem persequimini? Me autem odit, quia reprehendo eum, quod mala sint opera ejus; hoc est, quia perstringo, quia arguo, ideo odiosus sum.
48.2.10 Hinc ediscamus, cohibendam esse iram et indignationem, etiamsi abjecti sint qui dant consilium. Nam si non credentium consilium Christus moderate tulit, etiamsi illa consulerent, quae non decebant;
48.2.11 idque non ex bono animo, quam nos consequemur veniam, qui sumus terra et cinis, et consulentes iniquo animo ferimus, etiamsi abjecti et viles quidam sint illi, rem indignam esse putantes?
48.2.12 Animadverte ergo cum quanta mansuetudine criminationem propulset. Nam cum dicerent illi, Manifesta teipsum mundo; respondet, Non potest mundus odisse vos, me autem odit, eorum depellens accusationem.
48.2.13 Tantum abest, inquit, ut quaeram hominum gloriam, ut non finem faciam coarguendi illos; etiamsi noverim mihi hinc et odium et necem apparari.
48.2.14 Et ubi, inquies, coarguit eos? Imo quandonam hoc facere cessavit? Nonne dicebat, Nolite putare quia vos accusaturus sum apud Patrem; est qui accusat vos Moyses; et, Ego cognovi vos, quia dilectionem Dei non habetis;
48.2.15 et, Quomodo potestis credere, qui gloriam ab hominibus accipitis, et gloriam, quae a solo Deo est, non quaeritis?
48.2.16 Viden’ quomodo per omnia ostenderit, odium adversum se susceptum inde ortum esse, quod ipsos libere redargueret, non quod sabbatum solveret?
48.2.17 Cur autem illos ad festum mittit dicens: Vos ascendite ad diem festum, ego non ascendam adhuc?
48.2.18 Ut ostendat se non illa dixisse, se excusandi vel adulandi causa, sed ut permitteret Judaicos servare ritus. Cur ego ascendit, cum dixisset, Non ascendam?
48.2.19 Non dixit simpliciter, Non ascendam; sed addit, nunc, id est, vobiscum, quia tempus meum nondum impletum est.
48.2.20 Atqui in proximo Paschate crucifigendus erat. Cur ergo non ipse ascendit? Si enim non ascendit, quod nondum tempus esset, non oportebat omnino ascendere.
48.2.21 Verum non ideo ascendit ut pateretur, sed ut illos erudiret. Cur clam ascendit? Nam poterat palam ascendere et in medio consistere, violentumque illorum impetum coercere, ut saepe fecit.
48.2.22 Sed nolebat id frequentius facere. Nam si palam ascendisset, rursusque illos quasi caecos continuisset, divinitatem suam clarius exhibuisset ante tempus, et magis inde revelasset eam.
48.2.23 Cum vero putarent illi ipsum metu detineri; contra ostendit se et fidenter et prudenter agere, et gnarum temporis quo passurus esset; illo adveniente, se ultro Jerosolymam concessurum esse.
48.2.24 Mihi porro videtur illud, Vos ascendite, hoc sibi velle; Ne putetis me vos cogere ut mecum inviti maneatis: cum autem addit, nondum impletum est tempus meum, hoc significare;
48.2.25 quod scilicet oporteat signa fieri, et conciones haberi, ita ut ex populo multo plures crederent, et discipuli videntes constantiam fiduciamque magistri sui, atque eos quos passus est cruciatus, firmiores evaderent.
48.3.1 Ex supra dictis porro ejus benignitatem et mansuetudinem ediscamus: Discite a me, quia mitis sum et humilis corde: omnemque acerbitatem exscindamus.
48.3.2 Si quis nobis insultaverit, nos humiliter agamus; si quis ferociter egerit, ipsum mitigemus; si momorderit, traduxerit et deriserit; ne dejiciamur, neve vicem rependere aggressi, nos ipsos perdamus.
48.3.3 Fera quippe est ira, fera vehemens et ardens. Cantemus itaque nobis divinae Scripturae carmina, et dicamus: Terra et cinis es, Quid superbit terra et cinis?
48.3.4 et, Impetus irae, ruina est illi; et, Vir iracundus, non modestus est. Nihil enim turpius furibundo aspectu, nihil ingratius. Quod si aspectu, multo magis animo.
48.3.5 Quemadmodum enim commoto coeno foetor effunditur; sic animo ira permoto, multa orietur turpitudo et molestia. At, inquies, non fero contumeliam ab inimicis illatam.
48.3.6 Cur, quaeso? nam si vere dicit, etiam coram illo compungi oporteret, et gratiam ipsi habere; sin vero mentitur, id contemne.
48.3.7 Pauperem vocat? ride; ignobilem vel stultum appellat? ingemisce pro illo. Nam, qui dicit fratri suo, fatue, reus erit gehennae ignis.
48.3.8 Si contumeliam inferat, cogita supplicium quod ipsum manet, nec modo iram cohibebis, sed etiam lacrymas effundes.
48.3.9 Neque enim irritatur quispiam contra febricitantem, aut acuto morbo inflammatum, sed similes viros miseratur et deplorat: hujusmodi est irati animus.
48.3.10 Sed si vis te ulcisci, tace, et opportunam ipsi plagam infliges. Sin contumeliam contumelia depellas, ignem succendisti. At, inquies, si taceamus, pusilli animi arguemur.
48.3.11 Non te pusilli animi accusabunt, sed philosophiam tuam mirabuntur. Si vero ex contumelia inflammeris, locum dabis putandi vera esse quae objiciuntur.
48.3.12 Cur, quaeso, ridet dives qui se pauperem appellari audit? Annon quia ipse scit se non esse pauperem? Ita et nos si de contumeliis rideamus, hoc argumentum erit maximum, nos talis rei conscios nobis non esse.
48.3.13 Ad haec quousque hominum accusationes metuemus? quousque communem Dominum despiciemus, et carni affigemur? Cum enim inter vos sit contentio et aemulatio et seditiones, nonne carnales estis?
48.3.14 Simus ergo spirituales: hanc deterrimam feram frenemus: iram inter et furorem nullum discrimen. Sed temporarius quidam daemon est; imo daemoniaco pejor: nam daemoniaco venia datur;
48.3.15 iracundus autem mille suppliciis dignus erit, qui se sponte in perniciei barathra dejicit, et ante futuram gehennam hic jam poenas dare incipit; dum tumultu perpetuo et aestu intolerabili cogitationum nocte dieque exagitatur.
48.3.16 Ut itaque et praesenti supplicio et futura vindicta nos liberemus, hoc pulso animi morbo, omnem exhibeamus mansuetudinem, ut requiem animabus nostris inveniamus et hic et in regno caelorum;
48.3.17 quod utinam omnes assequamur gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria simulque Spiritui sancto, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.