PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

48.1.11 Etenim fugiebat ut homo et apparebat ut deus, utraque uere ens. Hoc enim et in mediis existentem hiis qui insidiabantur non detineri indecertabile eius deitatis et in expugnabile ostendebat; et hoc id est subtrahi dispensationem certificabat et credi faciebat.
CLOSE
Griffolini

48.1.11 Fugit tanquam homo, apparuit tanquam deus. Vtrumque1486: Utrum uere narratum est. Quod enim in medio insidiantium non esset comprehensus, inuincibilem se atque inexpugnabilem significauit, et quod delituerit, incarnationem certo confirmauit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

48.1.11 Fugit tanquam homo, apparuit tanquam deus. Vtrunque vere narratum est. Quod enim in medio insidiantium non esset comprehensus, inuincibilem se, atque inexpugnabilem significauit: et quod delituerit, incarnationem certo confirmauit.
CLOSE
Montfaucon

48.1.11 Nam fugiebat ut homo, apparebat ut Deus; utrumque vere repraesentans. Cum enim in mediis insidiatoribus non capiebatur, invictam potestatem suam significabat; cum vero secederet, incarnationi fidem faciebat;