Homilia XLVIII (xlvii)
48.1.1 Post haec1530: haec autem ambulabat Iesus in Galilaeam. Non enim uolebat in Iudeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
48.1.2 Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum. Nihil liuore, nihil inuidia grauius per eam1530: ea mors in mundum uenit.
48.1.3 Nam cum hominem honorari diabolus conspexisset, eius boni impatiens, omnia molitus est, ut eum perderet, semperque ex hac radice hunc fructum erupisse uideri licet.
48.1.4 Propter hanc Abel interemptus est, propter hanc Dauid caedis periculum subiit, propter hanc et alii multi perempti sunt. Hinc et1530: om. Iudaei Christum interfecerunt.
48.1.5 Quod hisB: iis uerbis Euangelista significat: Post haec ambulabat Iesus in Galilaeam. Non enim habebat potestatem in Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere.
48.1.6 Quid dicis beatae Ioannes?B/1470/1486: Iohannes. Non1530: Non enim habebat potestatem1470/1486/1530: potestatem in iudeam ambulare, qui potest omnia quae uult?1470/1486/1530: uult. qui cum diceret: Quem quaeritis?1470/1486/1530: queritis reppulit eos retro?1470/1486/1530: retro: qui praesto est, et non uidetur, is non habet potestatem?
48.1.7 Quomodo autem postmodum per medium eorum in medio templo, etB: et in die festo transibatB: transiebat, cum plurimi conuenissent, et praesentibus illis disputabat?1470/1486/1530: disputabat: quae magis eos irritaret1530: irritarent,
48.1.8 quem illi admirabantur dicentes:1470/1486: dicentes? Nonne hic est,F: est? quem quaerunt interficere? Et ecce palam loquitur, et nihil1470/1486/1530: nil ei faciunt.
48.1.9 Quae nam haec sunt enigmata? Absit. Sed illud dicendum est, partim diuinitatis, partim humanitatis opera demonstrari.
48.1.10 Cum enim non habere se1470/1486/1530: eum potestatem dicit, tanquam de homine, qui humane operaretur, dicit, cum autem in medio eorum stetisse, neque comprehensum narrat, diuinitatis nobis potentia indicatur.
48.1.11 Fugit tanquam homo, apparuit tanquam deus. Vtrumque1486: Utrum uere narratum est. Quod enim in medio insidiantium non esset comprehensus, inuincibilem se atque inexpugnabilem significauit, et quod delituerit, incarnationem certo confirmauit.
48.1.12 Vt neque Paulus Samosatensis, neque Marcion haberent, quid dicerent, quorum utriusque os obstruit. Erat autem in proximo dies festus Iudaeorum Scenopegia.
48.1.13 Postquam autem nihil aliud significat, quam multum interea temporis processisse. Quod inde constat. Cum subiit Iesus in montem, inquit: Erat proximum Pasca dies festus Iudaeorum.
48.1.14 Hic autem Scenopegia1470/1486/1530: scenophegie meminit, et in quinque mensibus nihil aliud nobis narratur, neque nos aliud docuit, quam quinque panum miraculum, et habitum cum illis sermonem.
48.1.15 Quod autem neque signa facere, neque unquam disputare die, uesperi saepe etiam noctu omiserit, ita discipulis saltem constat, ut omnes Euangelistae testentur.
48.1.16 Quid tandem id omiserunt? Quoniam non omnia dici poterant. Praeterea ea dicere properabant, in quibus uel accusabatur, uel respondebat Iudaeis.
48.1.17 Multa enim prioribus similia faciebat1470/1486/1530: fecit. Quod enim aegrotos curauerit, et mortuos suscitauerit, et miracula fecerit, saepe audiuimus.
48.1.18 Cum autem aliquid1470/1486/1530: aliquod nouum quod1470/1486/1530: om. dicat1530: dicit, uel aliquid quod contra ipsum fore uideatur, occurrit, ea prosequuntur, quale nunc est, quod fratres eius in eum non credebant. Neque enim parum haec1470/1486/1530: hoc reprehendi posse uidetur,
48.1.19 et digne1470/1486/1530: dignum sane est admiratione, quod tam aperte, tam uere loquantur, ut neque pudeat dicere, quae magistro contumeliosa essent. Verum omnium maxime ea narrare festinarunt,
48.1.20 et nunc multis signis et miraculis omissis ad hoc quam primum uenit Euangelista. Dixerunt, inquit, ad eum fratres eius: Transi hinc et uade in Iudaeam, ut et discipuli tui uideant opera tua quae facis.
48.1.21 Nemo quippe in occulto aliquid facit, et quaerit ipse palam esse. Si haec facis, manifesta1470/1486: manifestas te ipsum mundo. Neque enim fratres eius credebant in eum.
48.1.22 Et quod nam uerbum incredulitatis protulerunt, si rogabant, ut signa faceret?B/F: faceret. Maxime1530: Maxima quidem et aspera et intempestiua quadam confidentia locuti sunt.
48.1.23 Putabant enim cognationis gratia oportere se fidenter loqui, et uidetur quidem principium amicorum esse, uerum asperrime dicunt. Nam et formidinis et inanis gloriae eum insimulant.
48.1.24 Siquidem cum dicunt: Nemo in occulto aliquid facit, et formidinis arguere et suspicari uidentur, an quae faceret Iesus, uere faceret. Illa autem particula, et quaerit ipse palam, habet inanis gloriae suspitionem.
48.2.1 Tu autem Christi uirtutem considera. Ex iis1530: his qui haec dixerant, Iacobus primus Ierosolymorum episcopus ordinatus est, de quo Paulus ait: Alium autem apostolorum uidi neminem nisi Iacobum fratrem domini.
48.2.2 Dicitur et Iudas mirabilis fuisse. AtquiF: Atque hi in Cana affuerant, cum aquam in uinum conuertit, sed nihil adhuc profecerant1470/1486/1530: profecerunt.
48.2.3 Vnde igitur eis tanta incredulitas? a uoluntate et inuidia. Consanguinitas enim solet quodammodo inuidiae haberi.
48.2.4 Sed quos nam hoc in loco discipulos appellant1470/1486/1530: appellat? Turbam sequentem, non duodecim. Quid Christus?B: Christus. Vide quam accommodate.
48.2.5 Non dixit: Qui estis uos, qui mihi consulitis?1470/1486/1530: consulitis: et me docetis?1470/1486: docetis. sed: Tempus meum nondum aduenit. Hic et aliud quiddam uidetur posse significari.
48.2.6 Fortasse enim eum tradere Iudaeis consultabant, et ad1530: ob hoc respondit: Tempus meum nondum aduenit, hoc est, crucis et mortis.
48.2.7 Quid ante tempus, ut moriar, properatis?B: properatis. Tempus autem uestrum semper paratum est. Vos et si semper cum Iudaeis uersemini, non interficient uos, qui eadem estis sententia1530: eiusdem estis sententiae, mihi autem quam primum mortem machinabuntur.
48.2.8 Itaque uobis quidem semper tempus est, cum non impendatB: impendet; 1530: impendeatB: impendet; 1530: impendeat periculum, mihi autem tunc tempus erit, cum ero crucifigendus et moriturus. Et quod hoc intelligat, ex sequentibus perspicuum est.
48.2.9 Non potest mundus odisse uos. Quomodo enim qui eadem uultis?1470/1486/1530: uultis et ad idem tenditis? Me autem odit, quia reprehendo eum, quia mala sunt opera eius, hoc est, tangere et benigne reprehendere.
48.2.10 Hinc iram uincere et non indignari, etiam si abiecti sint, qui nobis consulant, erudimur. Nam si non credentium et iniquum, et a caritate abhorrens consilium,
48.2.11 aequo animo tulit, quam nos consequemur ueniam, qui terra sumus et puluis?1470/1486/1530: puluis: cum consulentes iniquo animo ferimus, maxime si paulo abiectiores sint, tanquam indignum arbitrantes.1470/1486/1530: arbitrantes?
48.2.12 Considera hic, quaeso, quam benigne illatam confutat contumeliam, dicentibus illis: Manifesta te ipsum mundo, respondit: Me mundus odit.
48.2.13 Tantum enim abest, inquit, ut quaeram ab hominibus gloriam, ut non desistam eos reprehendere, etiam1470/1486/1530: et cum sciam et odium ex hoc mihi et mortem comparari.
48.2.14 Et ubi reprehendit, inquit? Immo quando cessauit? Nonne dixit: Nolite putare, quia ego accusaturus sum uos apud patrem. Est qui accusat uos Moyses,1470/1486/1530: Moises? et: Ego cognoui uos, quia dilectionem dei non habetis,
48.2.15 et: Quomodo potestis uos credere, qui gloriam ab inuicem accipitis,F: accipitis? et gloriam quae a solo deo est, non quaeritis?B: queritis.
48.2.16 Ex his et aliud innuitur1470: inuitur, quod ex libera Christi reprehensione, non ex solutione sabbati, Iudaeorum odium in eum oriebatur.
48.2.17 Sed quid eos ad diem festum mittit?1470/1486/1530: mittit cum dixit: Vos ascendite ad diem festum hunc, ego non ascendam adhuc.1470/1486/1530: adhuc?
48.2.18 Vt ea se dixisse ostenderet, non rogandi aut adulandi gratia, sed ut eis Iudaeorum cerimonias permitteret. Sed cur ascendit cum se ascensurum negasset?
48.2.19 Non dixit simpliciter: Non ascendam, sed: Adhuc, id est, uobiscum, Quia tempus meum nondum impletum est.
48.2.20 Atqui in futuro Pascate crucifigendus erat. Cur ergo non ascendit?1470/1486: ascendit. Et si quia tempus non erat, non ascendit, nullo pacto erat ascendendum.1470/1486: ascendendum?
48.2.21 Sed non propterea ascendit ut pateretur, sed ut doceret. Cur clam, cum aperte posset in medio eorum esse,F: esse? et iram et furorem sedare quod saepe fecit?B: fecit.
48.2.22 Noluit frequenter hoc facere, fuisset sane maius diuinitatis argumentum,
48.2.23 sed cum metu remansisse putaretur, et incarnationem et fiduciam confirmauit, quod cum passionis tempus praeuideret, id maxime eligeret, ut ascenderet Hierosolymam.
48.2.24 Ascendite ad diem festum, quasi diceret. Nolim arbitremini, quod nolentes cogere uelim mecum maneatis. Ea autem particula, quia nondum impletum est tempus meum, significantis est
48.2.25 oportere adhuc et signa fieri, et conciones haberi, ut per audentiam et passionem eius plures crederent, et discipuli magis confirmarentur.
48.3.1 Hinc nos benignitatem, hinc mansuetudinem erudiamur, dilectissimi. Discite, inquit, a meB: a me inquit, quia mitis sum, et humilis corde et omnem molestiam ascindamus,
48.3.2 et si quis nobis insultauerit, humiliemur, si quis exasperatur, mitigemus, si quis mordet et lacerat et contumeliis prosequitur, nolimus commoueri, ne uicti nos ipsos perdamus.
48.3.3 Etenim iraB: om. feraF: om. est uehemensF: uehemens est et furibunda. Incantemus eam diuinae scripturae carminibus: Terra et puluis es, et quid superbit terra et puluis?
48.3.4 et: Impetus ire eius casus ei, et: Vir iratus immodestus est. Nihil turpius aspectu irati, nihilF: uel uisu grauius. Quod si aspectus, multo magis anima.
48.3.5 Quemadmodum enim coenum si contrectetur, grauius olet, ita et anima cum perturbata est, et multis intrinsecus fluctibus agitata. Sed non possum, inquis, inimicorum contumelias tolerare.
48.3.6 Qua gratia? Nam si uere accusaris, etiam coram compungi deberes, et gratiam ei habere, si falso, deride.
48.3.7 Dixit pauperem?1470/1486/1530: pauperem. Ride. Dixit mendicum?1470/1486/1530: mendicum. Ride. Dixit degenerem uel stultum?1470/1486/1530: stultum. Iam illum defle. Nam qui dicit fratri suo fatue, reus est gehenna1530: gennae ignis.
48.3.8 Iniuria igitur1470/1486/1530: ergo affectus, in mentem ueniat, quod illi supplicium maneat, et non modo nulla in proximum ira fereris, sed deplorabis uicem eius.
48.3.9 Neque enim febribus laboranti, neque tumido quisquam irascitur, sed his morbis affecti sui misericordiam et lachrymas mouent, huiusmodi est irati animus,
48.3.10 qui si in te prosiliet, tace, et oportunam ei plagam infliges. Si contumeliam, contumelia prosequeris, ignem excitabis. Sed pusilli animi arguemur, inquies, si tacebimus,1470/1486: tacebimus?
48.3.11 immo tuam admirabuntur sapientiam. Quod si contra contumeliose responderis, materiam dabis, ut uera putentur, quorum argueris.1470/1486: argueris?
48.3.12 Quare diues, si pauper appellatur, ridet?1470/1486: ridet. quoniam falsum id nouit. Itidem si nos iniurias ridebimus, magnum erit argumentum, quod false1470/1486/1530: falso reprehendamur.
48.3.13 Ad haec quousque hominum iudicia formidabimus? Quousque communem dominum despiciemus, et carni uacabimus? Donec enim inter uos contentio est et emulatio et seditionesF: om., nonne carnales estis?1470/1486: estis.
48.3.14 Fiamus igitur spiritales, et seuissimam hanc beluam freno cohibeamus. Inter iram et insaniam nihil differt, sed breuis quidam1470/1486/1530: quidem daemon est, immo quam qui daemonio uexatur grauior.
48.3.15 Ille enim uenia dignus est, iratus nulla, sed suppliciis innumeris. Sponte sua in profundum perditionis defertur, etiamF: et; 1470/1486/1530: et etiamF: et; 1470/1486/1530: et etiam ante futuram geennam poenas dat. Tumultu enim quodam et aestu intollerabili die noctuque uariis cogitationibus anxius iactatur.1470/1486: iactatur?
48.3.16 Vt igitur et praesenti supplicio et futuro liberemur, abiecto penitus hoc affectu omnes mansuetudinem induamus et modestiam, ut et in hac uita et in regno caelorum tandem animis nostris requiem inueniamus,
48.3.17 quam utinam omnes consequi possimus. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1530: secula seculorum, Amen.