PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

48.1.20 Et nunc denique multa transcurrens et signa et miracula et contiones in hoc confestim insiluit. Dixerunt, enim ait, ad eum fratres eius: Transi hinc in Iudeam ut et discipuli tui considerent opera que facis.
CLOSE
Griffolini

48.1.20 et nunc multis signis et miraculis omissis ad hoc quam primum uenit Euangelista. Dixerunt, inquit, ad eum fratres eius: Transi hinc et uade in Iudaeam, ut et discipuli tui uideant opera tua quae facis.
CLOSE
Griffolini-Montanus

48.1.20 Et nunc multis signis et miraculis ac concionibus omissis, ad hoc quamprimum venit euangelista. Dixerunt, inquit, ad eum fratres eius, Transi hinc, et vade in Iudaeam, vt et discipuli tui videant opera tua, quae facis.
CLOSE
Montfaucon

48.1.20 Et nunc itaque Joannes, multis praetermissis signis, prodigiis, concionibus, ad hanc rem narrandam accurrit. Dixerunt, inquit, ad eum fratres ejus: Transi hinc in Judaeam, ut et discipuli tui videant opera quae facis.