48.2.1 Tu autem michi intuere Christi uirtutem. Ab hiis enim qui hec dicebant uerba, primus Iherosolimorum episcopus factus est beatus Iacobus, de quo et Paulus ait: Alium uero apostolorum non uidi nisi Iacobum fratrem domini.
48.2.1 Tu autem Christi uirtutem considera. Ex iis1530: his qui haec dixerant, Iacobus primus Ierosolymorum episcopus ordinatus est, de quo Paulus ait: Alium autem apostolorum uidi neminem nisi Iacobum fratrem domini.
48.2.1 Tu autem Christi virtutem considera. Ex his qui haec dixerant, Iacobus primus Hierosolymorum episcopus ordinatus est, de quo Paulus ait: Alium autem apostolorum vidi neminem, nisi Iacobum fratrem domini.
48.2.1 Tu vero Christi virtutem considera. Ex his enim qui talia dicebant primus fuit Jerosolymorum episcopus, beatus Jacobus, de quo Paulus dicit: Alium autem Apostolorum vidi neminem nisi Jacobum fratrem Domini.