PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

49.1.16 Seducebat autem quid faciens dic michi? Nam phantasiam faciens et non signa operans? Et nimirum contrarium experiencia monstrabat. Nullus denique in propatulo loquebatur de eo propter timorem Iudeorum.
CLOSE
Griffolini

49.1.16 Sed quomodo seducit, quaeso?1470/1486: queso. Nunquid prestringitB: perstringit aciem, ut signa facere uideatur, re autem nulla sint?F: sint. Verum contrarium experientia deprehenditur. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
CLOSE
Griffolini-Montanus

49.1.16 Sed quo modo seducit, quaeso? Nunquid praestringit aciem, vt signa facere videatur, re autem nulla sint? Verum contrarium experientia deprehenditur. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.
CLOSE
Montfaucon

49.1.16 Quomodo, quaeso? Num quia signa simulat, non facit? Atqui contrarium experientia docet. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum.