Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)
Omelia XLVIX (Paris fol.87ra-88vb; Harley fol.113rb-115rb)
49.1.1 Hec dicens eis, mansit in Galilea. Vt autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed ut in occulto.
49.1.2 Que humane a Christo dispensantur non propter hoc solum dispensantur ut incarnatio eius certior fieret, sed ut et nos erudiat ad uirtutem.
49.1.3 Si enim omnia ut deus ageret, unde possemus nos scire incidentes humane quid oportet facere?
49.1.4 Quale quid dico? Etenim nichil in hoc ipso existens loco occisionem mediantibus Iudeis, confestim in medium procedens, detinuit impetum.
49.1.5 Si igitur hoc faceret continue nos qui non possumus hoc facere, incidentes autem unde cognosceremus qualiter oportet re uti, et utrum confestim mori aut aliquid dispensare ut procedat sermo.
49.1.6 Vnde utique disceremus nos qui non possumus procedentes in medium quid oportet facere. Propter hoc et hic ab ipso erudimur:
49.1.7 Hec enim ait dicens Ihesus mansit in Galileam, ut autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste sed in occulto.
49.1.8 Hoc id est dicere quoniam ascenderunt fratres eius ostendentis est quoniam nolebat cum illis ascendere, et propter hoc permansit, neque manifestum constituit seipsum illis qualiter studentibus hoc.
49.1.9 Quid autem utique in propatulo disputans semper ut in occulto hoc facit? Non dixit occulte sed ut in occulto. Ita enim uidebatur quod dixi erudiens nos res dispensare.
49.1.10 Sed et sine hoc non fuit par fruentibus eis et in statu existentibus incidere, et post hec sollempnitate soluta. Iudei igitur querebant eum et dicebant: Vbi est ille?
49.1.11 Bone demum erant eorum Iudeorum que in festiuitatibus directiones, in occisionem impetum faciebant semper, et studebant piscari eum semper. Ita denique et alibi dicunt: Putatis quoniam non ueniet in festiuitate?
49.1.12 Et dicebant: Vbi est ille? a multo odio et inimicicia, neque nominatim eum uocare uolebant. Multa que in festiuitate erat reuerentia magna religio. A festiuitate enim aucupari eum studebant. Et murmur erat de eo multus in turba.
49.1.13 Ego extimo et a loco irritari eos ubi miraculum factum est, et maxime seruire et formidare. Non ita pro preterito iratos ut formidantes ne rursus operetur quid tale.
49.1.14 Sibilabant autem de eo et inuiti manifestum eum faciebant: Et hii quidem dicebant quoniam bonus est, alii uero quoniam seducit turbam.
49.1.15 Igitur illam quidem extimo opinionem multorum esse, hanc uero principum et sacerdotum. Hoc enim id est dicere ei, sed seducit turbam, hoc ostendit.
49.1.16 Seducebat autem quid faciens dic michi? Nam phantasiam faciens et non signa operans? Et nimirum contrarium experiencia monstrabat. Nullus denique in propatulo loquebatur de eo propter timorem Iudeorum.
49.1.17 Vides ubique quod principatum quidem corruptum, eos autem qui principatui subiciuntur sanos quidem iudicatione, non habentes autem uirilitatem decentem quod maxime multitudinis est. Iam autem festiuitate mediante, ascendit Ihesus et docebat.
49.1.18 Tardatione attentiores eos fecit. Qui enim diebus primis quesierunt eum repente presentem uidentes debebant iniacere dicenti, et qui bonum dicebant et qui perniciosum.
49.1.19 Illi quidem ut lucrarentur, quid et admirarentur. Hii uero ut caperent et comprehenderent. Igitur hoc quidem id est seducere turbam a doctrina dogmatum dicebant, non intelligentes que dicebantur.
49.1.20 Hoc autem id est bonus a signis. Remittens igitur eorum furorem, ita institit ut cum uacatione audirent que dicebantur, non ultra ita obstruentes aures.
49.1.21 Igitur quid quidem edocuit, non dixit. Quoniam autem mirabiliter hoc solum dicit et quoniam cepit eos et Iudeis fecit ad audiendum eos et transmutauit tanta uirtus.
49.1.22 Qui enim dicebant quoniam seducit turbam, transmutati admirabantur. Qualiter litteras nouit cum non didicerit?
49.1.23 Vides et hic nequicia plenam admirationem eorum? Non enim dixit quoniam doctrinam admirabantur uel quoniam suscipiebant que dicebantur. Sed quid? In alium stuporem inciderunt et querebant dicentes: Vnde nouit hec?
49.1.24 Cum deberent a questione hac cognoscere quoniam nichil humanum erat in eo. Sed quia hec ipsi uolebant reuelare, sed usque ad admirandum stabant solum, audi quid ait ipse: Mea doctrina non est mea.
49.1.25 Rursus ad suspicionem eorum respondet ad patrem eos ducens, et illinc obstruere uolens: Qui facit uoluntatem eius, hic sciet de doctrina utrum ex deo est aut ego a meipso loquor.
49.1.26 Quid est autem quod ait? Questionem hanc auferte et iram et inuidiam et odium quod inaniter in me factum est, et nichil est quod prohibeat uos cognoscere quoniam dei sunt uere uerba mea.
49.1.27 Nam nunc quidem uos hec obtenebrant et rectum corrumpunt iudicium et clarens. Si autem hoc abstuleritis, non ultra hec paciemini. Sed ita quidem non dixit; percussisset enim utique eos uehementer.
49.1.28 Omnia autem hec insinuauit enigmatice per hoc quod dixit: Qui facit uoluntatem eius, sciet de doctrina utrum ex deo est, aut ego a meipso loquor; hoc est, si ego alienum quid et extraneum et contrarium patri loquor;
49.1.29 hoc id est a meipso semper in hoc ponitur quoniam nichil extra ea que ei uidentur dico; sed omnia que pater uult, hec et ego.
49.1.30 Si quis uoluntatem eius fecerit, sciet de doctrina. Quid est, si quis uoluntatem eius fecerit?
49.1.31 Si quis concupitor fuerit uite que est secundum uirtutem, sciet eorum que dicuntur uirtutem. Si quis uoluerit attendere prophetiis, sciet utrum secundum eas loquor an non.
49.2.1 Qualiter autem eius est doctrina et non eius? Non enim dixit, doctrina hec non est mea, sed prius dices quoniam hec mea est et suam propriam faciens eam. Tunc induxit: Non est mea.
49.2.2 Qualiter igitur idem poterit esse eius et non eius? Eius quidem quoniam neque doctus discebat. Non eius autem quoniam patris erat doctrina.
49.2.3 Qualiter igitur dicit: Omnia que patris sunt mea sunt et que mea eius? Si enim quia patris est propterea non est tua, falsum est illud; propterea enim deberet esse tua.
49.2.4 Sed hoc id est non mea; hoc id est uehementer eius et patris unam esse ostendit doctrinam. Ac si diceret, nichil habet permutatum ut alterius ens.
49.2.5 Etsi enim ypostasis alia, sed tamen ita et ago et dico ut non existiment aliud patrem, sed idem quod dixit pater uel egit.
49.2.6 Deinde et alium inducit sillogismum incontradictibilem et humanum inducens in medium et ab hiis que in consuetudine sunt erudiens. Quid autem hoc est?
49.2.7 Qui uult propriam quamdam statuere doctrinam propter nichil aliud uult, ait, quam ut gloriam eius fructificet. Si ego uero uolo fructificare gloriam, cuius gratia propriam quamdam statuere uolo doctrinam?
49.2.8 Qui a seipso loquitur, hoc est qui proprium qui et separatum, propter hoc loquitur ut gloriam eius statuat. Si uero ego gloriam eius qui misit me quero, cuius gratia uolo alia docere?
49.2.9 Vides quoniam causa quedam erat propter quam et illa dicebat, et propter quam dicebat nichil a seipso facere? Que est autem? hec ut credant quoniam non gloriam desiderat neque principatum.
49.2.10 Propterea cum humilia quidem dicat: Ego gloriam patris quero, ait, ubique suadere uolens eis quoniam non gloriam diligit.
49.2.11 Igitur humilia quidem loquendi multe sunt cause, non ingratum extimari neque deo contrarium carnem indutum esse imbecillitati audientium consulens et uolens docere homines moderata sapere et nichil de seipso dicere magnum.
49.2.12 Alta uero loquendi unam inueniet quis utique causam, nature magnitudinem. Si enim quia dixit antequam Abraham fieret ego sum, scandalizati sunt. Quid non utique passi essent semper uerba alta audientes?
49.2.13 Nonne Moyses dedit uobis legem? Quid me queritis interficere? Quam consequenciam habet hoc? Quid autem commune ad ea que prius dicta sunt?
49.2.14 Duas criminationes inducebant: unam quoniam sabbatum soluit; aliam quoniam patrem dicebat deum, parem seipsum faciens deo.
49.2.15 Quoniam enim non illorum suspicionis erat sed eius mentis, et quoniam non ut multi sed precipue et proprie dicebant manifestum illinc.
49.2.16 Multi multociens patrem dixerunt suiipsorum deum. Puta. Quoniam deus unus creauit nos et pater unus omnium nostrum. Sed non in hoc par erat apostolus deo.
49.2.17 Vnde neque scandalizabantur audientes. Quemadmodum igitur quando dicebant. Non est ex deo curauit eos multociens et pro sabbati solutione excusauit;
49.2.18 ita et hoc parem esse deo si illorum suspicionis esset et non eius mentis correxisset utique et dixisset: Quid me extimatis parem deo? Non sum par.
49.2.19 Sed nichil tale dixit sed in contrarium et monstrauit quoniam par est per ea que sunt deinceps. Hoc enim id est sicut pater suscitat mortuos et uiuificat;
49.2.20 et ut omnes honorent filium sicut honorant patrem; et opera que ipse facit, hec et filius similiter facit. Hec omnia parilitatis sunt constitutiua.
49.2.21 Sed de lege dicit: Non extimetis quoniam ueni dissoluere legem aut prophetas. Ita noui et eas que in mente sunt malas suspiciones auferre.
49.2.22 Hic autem parilitatis suspicionem non solum destruit, sed et certiorem facit. Ideo et alibi dicentibus illis quoniam facis teipsum deum; non destruxit suspitionem, sed et certiorauit dicens:
49.2.23 Vt autem sciatis quoniam potestatem habet filius hominis in terra dimittere peccata, dicit paralitico: Tolle grabatum tuum et ambula.
49.2.24 Igitur illud quidem quod prius id est parem seipsum faciens deo pretendebat, ostendens quoniam non est deo contrarius, sed eadem dicit et eadem illi docet.
49.2.25 De reliquo ad sabbati solutionem instat, dicens: Nonne Moyses dedit uobis legem et nullus ex uobis seruat legem? Ac si diceret: Dixit lex, non occides; uos autem occiditis et me accusatis ut transgredientem legem.
49.2.26 Propter quid autem dixit quoniam nullus? quoniam omnes querebant eum interficere. Igitur et ego quidem dissolui legem, sed hominem saluans; uos autem transgredimini in malo.
49.2.27 Quod meum est et si transgressio fuit, sed in salutem, et non oportebat a uobis qui magna transgredimini, diuidicari. Quod uestrum est euersio legis omnis.
49.2.28 Deinde et super decertat et nimirum multa olim locutus est, sed tunc quidem altius secundum dignitatem suam, nunc autem ut melius.
49.2.29 Quid utique umquam? Quoniam uolebat continue irritare eos tamen nunc uero ea que ire incensa erant, et ad occisionem processerant.
49.2.30 Idcirco manet duobus hiis corripiens eos, et in redarguendo eorum audaciam id est et in dicendo: Quid me queritis interficere?
49.2.31 Et in dicendo cum mansuetudine quoniam hominem qui ueritatem locutus sum, et in ostendendo quoniam occisionem meditantes, non sunt digni iudicare alium.
49.2.32 Tu uero uide et interrogationis Christi humilitatem et responsionis eorum audaciam: Demonium habes. Quis te querit interficere?
49.2.33 Ire uerbum et furoris et anime inuerecundantis in eo quod inopinate redarguitur, et prepercutere eum extimabant,
49.2.34 sicut latrones quidam cantantes in insidiis. Deinde uolentes incustoditum operari eum cui insidiabantur per negationem hoc faciunt. Ita et hii.
49.2.35 Ipse uero dimittens redarguere, hoc ut non solum inuerecundiores faciat rursus eam que pro sabbato est excusationem tangit a lege sillogizans eis.
49.3.1 Et uide qualiter prudenter. Nichil mirabile, ait, si michi non obeditis, ubi demum legi quam putamini audire, quam extimatis a Moyse datam esse non obeditis?
49.3.2 Nichil nouum si meos non attenditis sermones. Quia enim dicebant quoniam Moysi locutus est deus, hunc autem nescimus unde est;
49.3.3 ostendit quoniam et in illum iniuriabantur. Etenim legem ille dedit et non audistis. Vnum opus fecit et miramini.
49.3.4 Propter hoc ubi utique excusare oportet et ut crimen suscipere quod factum est? Non meminit patris sed suam personam inducit.
49.3.5 Vnum opus feci. Vult ostendere quoniam non facere soluere legem erat, et quoniam sunt multa lege principaliora, et quoniam mandatum sustinuit suscipere Moyses aduersus legem et lege principalius.
49.3.6 Sabbato enim circumcisio principalior, et nimirum non est legis sed patrem. Ego uero et quod circumcisione est principalius et melius feci.
49.3.7 Deinde non meminit mandati legalis. Puta quoniam sacerdotes sabbatum contaminant quemadmodum iam dixit, sed ex maiori superhabundancia, hoc autem id est miramini, hoc est tumultuamini.
49.3.8 Si enim oportet firmam legem esse nequaquam circumcisio ea principalior esset. Et non dixit quoniam maius fecit circumcisione, sed enigmatice insinuauit in dicendo: Si circumcisionem homo accipit.
49.3.9 Vides quoniam maxime tunc stat lex cum eam soluat, uides quoniam sabbati solutio seruatio est legis, ut si non solueret sabbatum necessarie legem erat solui. Ita et ego statui legem.
49.3.10 Et non dixit quoniam michi indignemini quoniam maius circumcisione operatus sum, sed quod factum est solum dicens eis iudicium concessit. Si non circumcisione magis necessariam integra sanitas,
49.3.11 ut signum accipiat homo nichil aliud ad sanitatem conferens soluitur sabbatum, ut ab egritudine tanta eruatur, grauamini et anxiamini. Non iudicate secundum uisum.
49.3.12 Quid id est secundum uisum? Neque Moyses apud nos maiorem habet gloriam a personarum dignitate ferre sententiam, sed a rerum natura. Hoc enim est iuste iudicare.
49.3.13 Propter quid nullus incusauit Moysen, propter quid non obediuit ullus sabbatum solui iubenti a mandato extorsum inductum legi?
49.3.14 Sed ille quidem propriam legem sustinet mandatum esse principalius mandatum quod non a lege inductum est sed extorsum, quod est maxime mirabile.
49.3.15 Vos autem qui non legislationem estis ut Moyses sustinentes ultra mensuram defenditis legem et uendicatis eam, sed fide dignior uobis est Moyses qui iubet solui legem a mandato non legali.
49.3.16 Hoc autem id est dicere totum hominem ostendit particularem sanitatem esse circumcisionem. Et que sanitas circumcisionis?
49.3.17 Anima, ait, hominis quecumque non circumcisa fuerit, interimetur. Ego autem non a particula malum pacientem, sed totum corruptum suscitaui.
Morale xlix. De iusticia et quoniam iniusto nichil prodest iustos habuisse progenitores.
49.3.18 Non iudicate igitur secundum uisum. Hoc autem non hiis quibus tunc dictum est solum, sed et nobis ut nulla re corrumpamus iusticiam, sed omnia pro hac faciamus;
49.3.19 siue inops siue diues fuerit quis. Non personis attendamus, sed res scrutemur. Non misereberis enim inops in iudicio.
49.3.20 Quid autem est quod dicitur? Ne confringaris neque incurueris, ait, si inops iniusticiam faciens contigerit. Si uero inopi largiri non oportet, multo magis diuiti.
49.3.21 Hec autem dico non ad discernentes solum, sed ad omnes homines ut nusquam corrumpant iusticiam, sed ubique illibatam custodiant.
49.3.22 Amat enim iusticiam dominus. Qui autem amat iniusticiam, odit suam animam. Neque utique odio habeamus nostras animas, neque amemus iniusticiam.
49.3.23 Quantum enim eius lucrum est? Paruum aut nullum. Postea uero male perimus. Magis autem neque hic ea potimur.
49.3.24 Cum enim est consciencia perniciosa uoluptuamus, an non supplicium et tormentum hoc? Amemus igitur iusticiam et nusquam despiciamus hanc legem.
49.3.25 Quid enim poterimus ex presenti fructificare uita, si non suscipientes uirtutes abiecerimus? Quid autem illic nobis assistent amicicia et cognatio et illius gratia?
49.3.26 Et quid dico? Est que illius gratia? Et si enim Noe, et si Iob, et si Danielem habuerimus patrem, nichil nobis prodest hoc cum a propriis operibus fuerimus proditi.
49.3.27 Sed uno nobis opus est solo uirtute que est secundum animam. Hec nos saluare potest et eripere ab eterno igne. Hec mittit in regnum celorum,
49.3.28 quo fiat omnes nos frui gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi cui gloria et imperium nunc et semper et in secula seculorum, amen.