49.2.7 Qui uult propriam quamdam statuere doctrinam propter nichil aliud uult, ait, quam ut gloriam eius fructificet. Si ego uero uolo fructificare gloriam, cuius gratia propriam quamdam statuere uolo doctrinam?
49.2.7 Qui propriam quandam doctrinam instituere uult, nulla alia ratione se uelle dicit, quam ut gloriam sibi comparet. Nam si ego gloriam meam quaero, quare propriam quandam doctrinam non constituo?
49.2.7 Qui propriam quandam doctrinam instituere vult, nulla alia ratione se velle dicit, quam vt gloriam sibi comparet. Nam si ego gloriam meam quaero, quare propriam quandam doctrinam non constituo?
49.2.7 Id est, Qui vult sibi propriam statuere doctrinam, nihil aliud optat, quam ut sibi gloriam hinc pariat. Si autem ego nolo mihi gloriam parere, cur propriam doctrinam statuere cupio?