Homilia XLIX (xlviii)

49.1.1 Haec cum dixisset1530: dixisset illis, ipse mansit in Galilaea. Vt autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in occultoB: obscuro.

49.1.2 Quae secundum humanam imbecillitatem a Christo facta sunt, non tantum incarnationem confirmant, sed ad uirtutem instituunt.

49.1.3 Nam si omnia tanquam deus fecisset, qui1470/1486/1530: quid scire potuissemus, in humanis rebus incidentes, quid facere nos oporteret?1470/1486: oporteret.

49.1.4 Vt exempli gratia, si hoc in loco homicidis Iudaeis obuius iram sedasset,

49.1.5 et hoc frequenter fecisset, nos autem idem non potentes offenderemus.

49.1.7 Hoc nos Christus docet, cum inquit: Haec cum dixisset Iesus, mansit in Galilaea. Vt autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit1530: ascendit ad diem festum non manifeste, sed quasi in abscondito.

49.1.8 Haec particula, ut ascenderunt fratres eius, ostendit noluisse1470/1486: uoluisse se cum illis ascendere, et ideo mansisse. Neque palam cum eis uersatus est, ut uolebant.

49.1.9 Sed cur1470/1486/1530: cum libere semper alias uersatus, hic quasi in occulto ascendit?1470/1486/1530: ascendit. Non dixit: Occulte, sed: Quasi in occulto. Ita enim uidebatur, quemadmodum dixi, ut nos doceret.

49.1.10 Praeterea non erat par iratis illis et excandescentibus se ita exponere. Finito autem festo Iudaei quaerebant ipsum et dicebant: Vbi est ille?

49.1.11 Bona quidem eorum opera in die festo in caedem semper ferebantur, et festis eum diebus capere temptabant. Nam et alibi: Videtis, inquit, nunquid uenit ad diem festum?

49.1.12 Et dicebantF: dicebat: Vbi est ille? Ex nimio odio eum nominatim appellare non patiebantur. Diem festum maximeB: festum maxime festum maxime reuerebantur, et tamen capere conabantur. Et murmur multum erat de eo in turba.

49.1.13 Ego autem loci gratia, ubi miraculum fecerat Iudaeos maxime irritatos timuisse arbitror, non tam iratos transeunti, quam ueritos ne aliud signum faceret.

49.1.14 De eo autem uel inuiti praedicabant, et clarum reddebant. Quidam dicebant quia bonus est, alii autem dicebant: Non sed seducit turbas.

49.1.15 Illam puto multitudinis opinionem, hanc principum et sacerdotum fuisse. Illud enim uerbum, non sed seducit turbas, hoc indicat.

49.1.16 Sed quomodo seducit, quaeso?1470/1486: queso. Nunquid prestringitB: perstringit aciem, ut signa facere uideatur, re autem nulla sint?F: sint. Verum contrarium experientia deprehenditur. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

49.1.17 Vides ubique optimates quidem corrupto, turbam uero sano fuisse iudicio? non tamen fortes ut decebat, quod maxime multitudinis est?1470/1486/1530: est. Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum et docebat.

49.1.18 Ob dilationem attentiores reddidit. Nam qui primis eum diebus quaerebant, repente praesentem alii bonum, alii malum iudicabant,

49.1.19 illi ut1486: om. aliquid lucrarentur, hi ut comprehenderent. Illud autem uerbum, Seducit turbam1530: turbas, propter eius doctrinam dicebant, cum eam non intelligerent.

49.1.20 Illud autem, Quia bonus, est1470/1486/1530: om. propter signa. Eorum igitur iram molliens ita institit, ut uerba sua diligenter audirent, neque amplius indignati aures obstruerent.

49.1.21 Quid doceret, silentio preteriit Euangelista. Quod autem tam mirabiliter, ut eos mouerit, et uiB: in orationis eorum mutarit sententiam, id tantum dicit.

49.1.22 Nam quem turbam seducere dixerant, iam mirabantur, quomodo litteras sciret, qui non didicerit1470: didiscerit.

49.1.23 Vides eorum plenam malitiae admirationem? Non enim doctrinam admirabantur, neque capiebant. Sed alia eos mouebat admiratio, unde id sciret.

49.1.24 Cum potius hinc cognoscere debuissent, nihil humani in eo esse. Sed cum nollent hoc confiteri, sed tantum admirarentur, audi quid Christus dixerit: Mea doctrina non est mea.

49.1.25 Ad eorum respondet suspitionem, ad patrem id referens, ut eis silentium imponeret. Qui facit uoluntatem eius, is cognoscet de doctrina utrum ex deo sit, an ego a me ipso loquarB/1470/1486: loquor.

49.1.26 Ac si dicat, hanc amouete dubitationem et iram et inuidiam, et inane contra me odium, et nihil uosB: nos impediet, quin cognoscatis dei uereB: uero uerba meaB: om. esse.

49.1.27 Nunc haec uobis tenebras infundunt, et rectum uerumque iudicium corrumpunt. Quae si reiiceretis, non in hac essetis sententia. Verum non his uerbis usus est, ne uehementius eos irritaret,

49.1.28 sed hoc totum significauit cum inquit: Qui facit uoluntatem eius, cognoscet de doctrina, utrum ex deo sit, an ego a me ipso loquar, hoc est, an alienum aliquid et ei contrarium dicam.

49.1.29 A me ipso autem semper ad hoc refertur, quod nihil praeter dei uoluntatem loquitur, sed que pater uultF: om..

49.1.31 hoc est, si quis sit amator uirtutis uerborum meorum uim intelliget, si quis uoluerit prophetias perscrutari, an secundum eas loquar cognoscere poterit.

49.2.1 Et quo nam pacto sua est, et non sua? Non enim dixit: Doctrina ipsa non est mea, sed cum sibi eam tribuisset dicendo doctrina mea, addidit: Non est mea.

49.2.2 Quomodo idem eiusdem potest esse, et non esse? esse quia a nullo doctus loquebatur, non esse quia patris doctrina erat.

49.2.3 Quomodo igitur dicit1470/1486/1530: dicis: Omnia quae sunt patris mea sunt, et quae patris mea1470/1486/1530: mea patris? Si quia patris doctrina est, propterea non est tua, falsum illud est. Ideo enim tua esse debuit.

49.2.4 At hoc uerbum non est mea maiorem in modum patris et suam unam esse doctrinam indicat, quasi dicat: Nihil habet diuersum tanquam alterius.

49.2.5 Quod si persona alia sum, idem tamen et dico et facio, ut non existimetis aliud a patre, sed idem me et dicere et facere.

49.2.6 Inde aliam adducit rationem, cui contradici non potest humana quadam utens consuetudine.

49.2.7 Qui propriam quandam doctrinam instituere uult, nulla alia ratione se uelle dicit, quam ut gloriam sibi comparet. Nam si ego gloriam meam quaero, quare propriam quandam doctrinam non constituo?

49.2.8 Qui a se ipso1530: seipso loquitur, hoc est, proprium quiddam, et separatum loquitur, iccirco loquitur, ut gloriam ipse aucupetur. Sed quia mittentis gloriamB: gloriam meam quaero, ideo eius doctrinam doceo.

49.2.9 Vides causam cur nihil a semetipso facere dicat,1470/1486/1530: dicat? ut neque gloriam, neque principatum desiderare credatur?1470/1486/1530: credatur.

49.2.10 Propterea cum humiliter loquitur: Ego patris gloriam quaero, inquit, ut persuadeat se gloriam nullam quaerere.

49.2.11 Sunt et aliae causae ne ingenitus, ne deo contrarius, ne carnem nostram non accoepisse putaretur, ut auditorum inbecillitati consuleret, ut denique eos modestiam1470: modestia seruare, et minime se iactando extollere doceret.

49.2.12 Se uero efferendi, unam1530: una duntaxat causam1530: causa inueniri potest naturae prestantia. Nam si dicendo se ante Abraam fuisse, scandalizati sunt, quid nam fecissent, si semper magna audissent?

49.2.13 Nonne Moyses dedit uobis legem, et1530: et tamen nemo ex uobis facit legem.1530: legem? Quid me quaeritis interficere? Quam habet hoc a superioribus consequentiam? Quid cum iis1530: his communicat?

49.2.14 Duo Iudaei in Iesu reprehendebant, unum quod sabbatum solueret, alterum quod patrem deum diceret, et ei se aequalem faceret,

49.2.15 non ipsorum suspitione, sed propria Christi sententia. Quod autem non ut multi solent, sed eximie et proprie patrem appellaret, inde constat.

49.2.16 Multi saepe deum patrem suum dixerunt, quod ipse unus crearit nos, quod pater sit omnium nostrum, non tamen propterea aequalis est populus deo.

49.2.17 Quare non fuissent scandalizati,1470/1486/1530: scandalizati? et quemadmodum cum1470/1486/1530: eum dicebant ex deo non esse, et sabbatum transgredi, saepe numero eorum respondit suspitioni,

49.2.18 ita si hoc illi essent suspicati, ipse autem id non sentiret, eos falso id opinari profecto docuisset dixissetque: Quid me deo aequalem arbitramini? non sum.

49.2.19 Sed se omnino aequalem professus est ex sequentibus. Illa enim particula: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius uiuificat,

49.2.20 et illa: Vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem, et: Opera quae ille facit, haec et filius similiter facit. Haec omnia aequalitatem constituunt.

49.2.21 Et de lege ait: Nolite putare quiaB: quoniam ueni soluere legemB: legem soluere aut prophetas. Hoc pacto malas e mentibus suspitiones norat1486/1530: notat euellere.

49.2.22 Hic cum patre aequalitatem confirmat. Quare alibi cum illi dicerent, quia te deum facis minime se purgauit, sed id esse asseuerauit inquiens:

49.2.23 Vt autem sciatis quod potestatem habet filius hominis dimittendi peccata in terra, dicit paralitico: Tolle crabattum tuum et ambula.

49.2.24 Illud igitur primum intendit, ut aequalem se deo faciat, et quod non sit deo1470/1486/1530: om. contrarius, sed idem quod ille et dicat et doceat.

49.2.25 Inde circa sabbati transgressionem instat dicens: Nonne Moyses dedit uobis legem?1470/1486/1530: legem: et nemo ex uobis seruat legem?B: om. Quasi dicat: Sancit lex, non occides, uos occiditis, et me tanquam legis transgressorem accusatis.

49.2.26 Quare autem dixitF: dit: Nemo? quoniam omnes quaerebant eum interimere: Ego si solui legem, inquit, hominem tamen liberaui, uos ad malum soluitis.

49.2.27 Ego si transgredior, saluti consulo, neque a uobis qui in grauibus rebus legem soluitis, me accusari oportuit. Vos omnino legem euertitis.

49.2.28 Deinde etiam certat. Atqui1470/1486/1530: Atque cum multa et diu disputauerit, tunc quidem altius et secundum dignitatem suam, nunc autem humilius.

49.2.29 Quid tandem? Noluit frequentius eos irritare. Nunc iraB: ita augebantur1470/1486/1530: augebatur, et in caedem procedebant1530: procedebat.

49.2.30 Quare remissius loquitur, et duobus his eos sedat, arguendo audaciam, cur ipsum uellent interficere,

49.2.31 et mansuete loquendo et1470/1486/1530: om. ostendendo homicidas indignos esse qui alios iudicent.

49.2.32 Tu autem humilem ChristiB: Christi humilem interrogationem et asperum eorum responsum animaduerte: Daemonium habes. Quis te quaerit interficere?B/F: interficere.

49.2.33 Verbum irae et furoris, et impudentiae plenum, cum praeter opinionem reprehenderentur, et ipsum se perterrere existimarent.

49.2.34 Vt enim latrones in insidiis, ne insidiari uideantur concinunt, ut incustoditum aggrediantur, ita et hoc in loco Iudaei.

49.2.35 Ipse autem omissa reprehensione ne impudentiores eos faceret, iterum de sabbato se excusat, a lege eos arguens,

49.3.1 et intuere prudentiam. Non mirum, inquit, si mihi non auditis, cum ne legi1470: lege quidem, quam a Moyse latam arbitramini audiatis.1470: audiatis?

49.3.2 Quid ergo nouum si uerbis meis non acquiescitis? Cum enim dixissent: Moysi locutus est deus, hunc autem nescimus unde sit,

49.3.3 ostendit quod illi etiam contumelias1470/1486/1530: contumeliam inferunt. Etenim legem ille dedit, et non audistis. Vnum opus feci, et omnes miramini.

49.3.4 Propterea ubi me excusari oporteret, etiam uitio datis. Quod enim pater fecerit, non meminit, sed suam inducit personam.

49.3.5 Vnum opus feci, quo innuit, si non fecisset, se legem soluisse, et multa esse magis propria quam lex, et contra legem Moysen mandatum magis proprium accoepisse.

49.3.6 Siquidem circumcisio quam sabbatum magis propria est, quamuis non legis sit, sed patrum. Ego autem magis proprium feci et melius quam sit circumcisio.

49.3.7 Inde legalis mandati non meminit, uidelicet quod sacerdotes sabbatum coinquinarent, ut iam dixit, sed ex maiori abundantia locutus est: Miramini autem, hoc est, perturbamini.

49.3.8 Nam si legem firmam esse oportebat, non sane circumcisio magis propria fuisset, neque se circumcisione maius quiddam fecisse dixit, sed significauit iis1470/1486/1530: his uerbis: Si circumcisionem accipit homo in sabbato.

49.3.9 Vides quo pacto tunc maxime stat lex, cum soluitur?1470/1486: soluitur: et sabbati solutio legis seruatio est?1530: est, ut nisi sabbatum soluatur, necessarium sit legem solui, quam ego constitui,

49.3.10 et non dixit: Mihi irascimini, quod circumcisione maius quiddam feci, sed rem tantum ostendit, illis1530: illisque iudicium reliquit, an magis necessaria sit totius hominis sanitas, quam circumcisio,

49.3.11 ut intelligat homo nihil ad sanitatem conferre, soluitur lex. An quod tanto morbo liberatus sit, indignamini?1470/1486/1530: indignamini. Nolite iudicare secundum faciem,

49.3.12 hoc est, non propterea quod Moyses apud uos maioris est auctoritatis, feratis sententiam, sed a rerum natura. Hoc est enim rectum1486/1530: om. iudicium. Quare nemo accusauit Moysen?1470/1486/1530: moisen.

49.3.13 Quare nemo credidit iubenti?1470/1486/1530: iubenti ut sabbatum addito extrinsecus legi mandato solueretur?B/1470/1486: solueretur.

49.3.14 Verum ille mandatum non sub lege, sed extrinsecus inductum propria lege firmius ducit, quod permirumB: peruirium est.

49.3.15 Vos autem, qui non legislatores estis, praeter modum legem defenditis, sed maioris quam uos auctoritatis est Moyses, qui solui legem per mandatum non legitimum iubet.

49.3.16 Illa autem particula, totum hominem, particularem sanitatem circumcisionem afferreB: afferri ostendit. Et quae nam circumcisionis sanitas?B: sanitas.

49.3.17 Anima, inquit, hominis sine circumcisione peribit. Ego autem non ex parte, sed totum corruptum sanitati restitui.

49.3.18 Nolite igitur secundum faciem iudicare, hoc autem non illius saeculi hominibus tantum dictum est, sed et nobis, ut nullo pacto iustitiam oppugnemus, sed totis uiribus eam defendere contendamus.

49.3.19 Nullus sit nobis respectus, an pauper quis sit, an diues. Rem ipsam inuestigemus. Non misereberis, inquit, pauperis in iudicio,

49.3.20 hoc est, noli flecti, noli moueri, inquit, si pauperem iniustum iudicaturus es, cui si non est ignoscendum, longe minus diuiti.

49.3.21 Hanc ego non ad iudices tantum, sed ad omnes homines orationem habeo, ne quis iustitiam transgrediatur, sed integram seruet.

49.3.22 Diligit enim iustitiam dominus. Qui autem diligit iniustitiam, odit animam suam. Nolimus, quaeso, odio habere animas nostras, nolimus diligere iniustitiam.

49.3.23 Cui quantulum lucri est? parum, immo nihil. Nam paulo post male peribimus, uel potius in hac uita minime iniustitia nostra fruimur.

49.3.24 Nonne si male nobis conscii sumus, omnes delitiae poena sunt et supplicium? Amplectamur ergo iustitiam, cuius legem nullo pacto transgrediamur.

49.3.25 Quem enim ex praesenti uita fructum reportabimus, nisi hinc uirtute praediti migrauerimus? Quid illic amicitiae, quid necessitudines,1470/1486: necessitudines? quid clarorum uirorum gratia nobis proderit?1486: proderit.

49.3.26 Et quid ego cuiuspiam gratiam memoro? Si Noe, si Iob, si Daniel nobis pater esset, nihil conferrent, si propriis meritis uacui reperiemur.

49.3.27 Sed sola animae uirtute opus est. Ipsa nos saluos facere et sempiterno igni liberare sola poterit. Ipsa nos ad caelorum regnum transmittet,

49.3.28 quod utinam1470/1486/1530: ut omnes consequamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et1530: om. cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula1486: secula. Amen.; 1530: secula seculorum, Amen1486: secula. Amen.; 1530: secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY