49.2.26 Propter quid autem dixit quoniam nullus? quoniam omnes querebant eum interficere. Igitur et ego quidem dissolui legem, sed hominem saluans; uos autem transgredimini in malo.
49.2.26 Quare autem dixitF: dit: Nemo? quoniam omnes quaerebant eum interimere: Ego si solui legem, inquit, hominem tamen liberaui, uos ad malum soluitis.
49.2.26 Cur autem dixit, nemo? Quia omnes quaerebant eum interficere. Ego, inquit, si legem solvi, id feci ut hominem servarem; vos autem ad malum inferendum solvitis illam.