Omelia XLIX (xlviii)

49.1.1 Haec cum dixisset illis, ipse mansit in Galilaea. Vt autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum: non manifeste, sed quasi in occulto.

49.1.2 Quae secundum humanam imbecillitatem a Christo facta sunt, non tantum incarnationem confirmant, sed etiam ad virtutem instituunt.

49.1.3 Nam si omnia tanquam deus fecisset, quid scire potuissemus in humanis rebus incidentes, quid facere nos oporteret?

49.1.4 Vt exempli gratia, Si hoc in loco homicidis Iudaeis obuius iram sedasset,

49.1.5 et hoc frequenter fecisset, nos autem idem non potentes, offenderemus:

49.1.6 Vnde nobis constaret quid esset faciendum, vtrum interimere eos, an moderatione vti vt sermo procederet?

49.1.7 Hoc nos Christus docet, cum inquit: Haec cum dixisset Iesus, mansit in Galilaea. Vt autem ascenderunt fratres eius, tunc et ipse ascendit ad diem festum, non manifeste, sed quasi in abscondito.

49.1.8 Haec particula, Vt ascenderunt fratres eius: ostendit noluisse se cum illis ascendere, et ideo mansisse. Neque palam cum eis versatus est, vt volebant

49.1.9 sed cum libere semper alias versatus1603: versatus est,, hic quasi in occulto ascendit. Non dixit, occulte: sed, quasi in occulto. Ita enim videbatur, quemadmodum dixi, vt nos doceret in huiusmodi rebus moderatione vti.

49.1.10 Praeterea non erat par, iratis illis, et excandescentibus se ita exponere. Finito autem festo, Iudaei quaerebant ipsum, et dicebant: Vbi est ille?

49.1.11 Bona quidem eorum opera. In die festo in caedem semper ferebantur, et festis eum diebus capere tentabant. Nam et alibi dicunt. Quid putatis quia non venit ad diem festum?

49.1.12 Et dicebant, Vbi est ille? Ex nimio odio eum nominatim appellare non patiebantur. Diem festum maxime reuerebantur, et tamen capere conabantur. Et murmur multum erat de eo in turba.

49.1.13 Ego autem loci gratia, vbi miraculum fecerat, Iudaeos maxime irritatos timuisse arbitror, non tam iratos transeunti, quam veritos ne aliud signum faceret.

49.1.14 De eo autem vel inuiti praedicabant, et clarum reddebant. Quidam dicebant, quia bonus est: alii autem dicebant, Non, sed seducit turbas.

49.1.15 Illam puto multitudinis opinionem, hanc principum et sacerdotum fuisse. Illud enim verbum, Non, sed seducit turbas: hoc indicat.

49.1.16 Sed quo modo seducit, quaeso? Nunquid praestringit aciem, vt signa facere videatur, re autem nulla sint? Verum contrarium experientia deprehenditur. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Iudaeorum.

49.1.17 Vides vbique optimates quidem corrupto, turbam vero sano fuisse iudicio? non tamen fortes, vt decebat, quod maxime multitudinis est. Iam autem die festo mediante, ascendit Iesus in templum, et docebat.

49.1.18 Ob dilationem attentiores reddidit. Nam qui primis eum diebus quaerebant, repente praesentem alii bonum, alii malum iudicabant,

49.1.19 illi vt aliquid lucrarentur, hi vt comprehenderent. Illud autem verbum, Seducit turbas: propter eius doctrinam dicebant, cum eam non intelligerent.

49.1.20 Illud autem, Quia bonus: propter signa. Eorum igitur iram molliens, ita institit, vt verba sua diligenter audirent, neque amplius indignati, aures obstruerent.

49.1.21 Quid doceret, silentio praeteriit euangelista. Quod autem tam mirabiliter, vt eos mouerit, et vi orationis eorum mutarit sententiam, id tantum dicit.

49.1.22 Nam qui turbas seducere dixerant, iam mirabantur quo modo literas sciret, qui non didicerit.

49.1.23 Vides eorum plenam maliciae admirationem? Non enim doctrinam admirabantur, neque capiebant. Sed alia eos mouebat admiratio, vnde id sciret:

49.1.24 cum potius hinc cognoscere debuissent, nihil humani in eo esse: sed cum nollent hoc confiteri, sed tantum admirarentur, audi quid Christus dixerit: Mea doctrina non est mea.

49.1.25 Ad eorum respondet suspicionem, ad patrem id referens, vt eis silentium imponeret. Qui facit voluntatem eius, is cognoscet de doctrina, vtrum ex deo sit, an ego a meipso loquar.

49.1.26 Ac si dicat, hanc amouete dubitationem, et iram, et inuidiam, et inane contra me odium, et nihil vos impediet, quin cognoscatis dei vere verba mea esse.

49.1.27 Nunc haec vobis tenebras et offundunt, et rectum verumque iudicium corrumpunt: quae si reiiceretis, non in hac essetis sententia. Verum non his verbis vsus est, ne vehementius eos irritaret,

49.1.28 sed hoc totum significauit, cum inquit: Qui facit voluntatem eius, cognoscet de doctrina, vtrum ex deo sit, an ego a meipso loquar: hoc est, an alienum aliquid, et ei contrarium, dicam.

49.1.29 A meipso autem, semper ad hoc refertur, quod nihil praeter dei voluntatem loquitur, sed quae pater vult.

49.1.30 Qui autem facit voluntatem eius, cognoscet de doctrina:

49.1.31 hoc est, si quis sit amator virtutis, verborum meorum vim intelliget: si quis voluerit prophetias perscrutari, in1603: an secundum eas loquar, cognoscere poterit.

49.2.1 Et quonam pacto sua est, et non sua? Non enim dixit, doctrina ipsa non est mea: sed cum sibi eam tribuisset dicendo, Doctrina mea: addidit, non est mea.

49.2.2 Quo modo idem eiusdem potest esse et non esse? Esse, quia a nullo doctus loquebatur: non esse, quia patris doctrina erat.

49.2.3 Quo modo igitur dicis1603: dicit: Omnia quae sunt patris, mea sunt: et quae mea, patris? Si quia patris doctrina est propterea non est tua, falsum illud est. Ideo enim tua esse debuit.

49.2.4 At hoc verbum, Non est mea: maiorem in modum patris, et suam vnam esse doctrinam indicat: quasi dicat, nihil habet diuersum tanquam alterius.

49.2.5 Quod si persona alia sum, idem tamen et dico, et facio: vt non existimetis aliud a patre, sed idem me et dicere et facere.

49.2.6 Inde aliam adducit rationem, cui contradici non potest, humana quadam vtens consuetudine.

49.2.7 Qui propriam quandam doctrinam instituere vult, nulla alia ratione se velle dicit, quam vt gloriam sibi comparet. Nam si ego gloriam meam quaero, quare propriam quandam doctrinam non constituo?

49.2.8 Qui a seipso loquitur. Hoc est, proprium quiddam, et separatum loquitur, idcirco loquitur, vt gloriam ipse aucupetur: sed quia mittentis gloriam quaero, ideo eius doctrinam doceo.

49.2.9 Vides causam cur nihil a semetipso facere dicat? Vt neque gloriam, neque principatum desiderare credatur,

49.2.10 propterea cum humiliter loquitur. Ego patris gloriam quaero, inquit, Vt persuadeat se gloriam nullam quaerere.

49.2.11 Sunt et aliae causae, ne ingenitus, ne deo contrarius, ne carnem nostram non accepisse putaretur: vt auditorum imbecillitati consuleret, vt denique eos modestiam seruare, et minime se iactando extollere doceret.

49.2.12 Se vero efferendi vna duntaxat causa inueniri potest, naturae praestantia. Nam si dicendo1603: docendo se ante Abraham fuisse, scandalizati sunt: quidnam fecissent, si semper magna audissent?

49.2.13 Nonne Moses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Quid me quaeritis interficere? Quam habet hoc a superioribus consequentiam? Quid cum his communicat?

49.2.14 Duo Iudaei in Iesu reprehendebant: vnum, quod sabbatum solueret: alterum, quod patrem deum diceret, et ei se aequalem faceret,

49.2.15 non ipsorum suspicione, sed propria Christi sententia. Quod autem non vt multi solent, sed eximie et proprie patrem appellaret, inde constat.

49.2.16 Multi saepe deum patrem suum dixerunt, quale est: Deus vnus crearit1603: creauit nos, et pater vnus omnium nostrum, non tamen propterea aequalis est populus deo.

49.2.17 Quare non fuissent scandalizati. Et quemadmodum cum dicebant eum ex deo non esse, et sabbatum transgredi, saepenumero eorum respondit suspicioni:

49.2.18 ita si hoc illi essent suspicati, ipse autem id non sentiret, eos falso id opinari profecto docuisset, dixissetque: Quid me deo aequalem arbitramini? non sum aequalis.

49.2.19 Sed nihil tale dixit, imo se omnino aequalem professus est ex sequentibus. Illa enim particula, Sicut pater suscitat mortuos et viuificat, sic et filius viuificat:

49.2.20 et illa, Vt omnes honorificent filium, sicut honorificant patrem: et, Opera quae ille facit, haec et filius similiter facit. Haec omnia aequalitatem constituunt.

49.2.21 Et de lege ait: Nolite putare quia veni soluere legem, aut prophetas. Hoc pacto malas e mentibus suspiciones norat euellere.

49.2.22 Hic cum patre aequalitatem non solum non tollit, sed etiam confirmat. Quare alibi cum illi dicerent, quia te deum facis: minime se purgauit, sed id esse asseuerauit inquiens:

49.2.23 Vt autem sciatis, quod potestatem habet filius hominis dimittendi peccata in terra, dicit paralytico: Tolle grabbatum tuum, et ambula.

49.2.24 Illud igitur primum intendit, vt aequalem se deo faciat: et quod non sit contrarius, sed idem quod ille et dicat et doceat.

49.2.25 Inde circa sabbati transgressionem instat, dicens: Nonne Moses dedit vobis legem, et nemo ex vobis seruat legem?1603: legem: quasi dicat, sancit lex, non occides: vos occiditis, et me tanquam legis1603: om. transgressorem accusatis.

49.2.26 Quare autem dixit, nemo? Quoniam omnes quaerebant eum interimere. Ego si solui legem, inquit: hominem tamen liberaui, vos ad malum soluitis.

49.2.27 Ego si transgredior, saluti consulo. Neque a vobis qui in grauibus rebus legem soluitis, me accusari oportuit, vos omnino legem euertitis.

49.2.28 Deinde etiam certat: atque cum multa et diu disputauerit, sed tunc quidem altius et secundum dignitatem suam, nunc autem humilius.

49.2.29 Quid tandem? Noluit frequentius eos irritare. Nunc ira incanduerat, et in caedem processissent.

49.2.30 quare remissius loquitur, et duobus his eos sedat: arguendo audaciam, cur ipsum vellent interficere:

49.2.31 et mansuete loquendo quod homo esset qui veritatem locutus esset, ac ostendendo homicidas indignos esse, qui alios iudicent.

49.2.32 Tu autem humilem Christi interrogationem, et asperum eorum responsum animaduerte. Daemonium habes, quis te quaerit interficere?

49.2.33 Verbum irae, et furoris, et impudentiae plenum, cum praeter opinionem reprehenderentur, et ipsum se perterrere existimarent.

49.2.34 Vt enim latrones in insidiis, ne insidiari videantur, concinunt vt incustoditum aggrediantur: ita et hoc in loco Iudaei.

49.2.35 Ipse autem omissa reprehensione, ne impudentiores eos faceret, iterum de sabbato se excusat, a lege eos arguens.

49.3.1 Et intuere prudentiam. Non mirum, inquit, si mihi non auditis, cum ne legi quidem, quam a Mose latam arbitramini, audiatis.

49.3.2 Quid ergo nouum, si verbis meis non acquiescitis? Cum enim dixissent, Mosi locutus est deus, hunc autem nescimus vnde sit:

49.3.3 ostendit, quod illi etiam contumeliam inferunt, etenim legem ille dedit, et non audistis. Vnum opus feci, et omnes miramini.

49.3.4 Propterea vbi me excusari oporteret, etiam vicio datis. Quod enim pater fecerit, non meminit, sed suam inducit personam.

49.3.5 Vnum opus feci, quo innuit, si non fecisset, se legem soluisse, et multa esse magis propria quam lex, et contra legem Mosem mandatum magis proprium accepisse.

49.3.6 Siquidem circuncisio, quam sabbatum, magis propria est, quanuis non legis sit, sed patrum. Ego autem magis proprium feci, et melius quam sit circuncisio.

49.3.7 Inde legalis mandati non meminit, videlicet quod sacerdotes sabbatum coinquinarent, vt iam dixit, sed ex maiori abundantia locutus est. Miramini autem, hoc est, perturbamini.

49.3.8 Nam si legem firmam esse oportebat, non sane circuncisio magis propria fuisset, neque se circuncisione maius quiddam fecisse dixit, sed significauit his verbis: Si circuncisionem accipit homo in sabbato.

49.3.9 Vides quo pacto tunc maxime stat lex, cum soluitur? et sabbati solutio, legis seruatio est, vt nisi sabbatum soluatur, necessarium sit legem solui: Itaque ego quoque eam confirmaui.

49.3.10 Et non dixit, mihi irascimini, quod circuncisione maius quiddam feci: sed rem tantum ostendit, illisque iudicium reliquit, an magis necessaria sit totius hominis sanitas, quam circuncisio:

49.3.11 vt intelligat homo nihil ad sanitatem conferre, soluitur lex: an quod tanto morbo liberatus sit, indignamini. Nolite iudicare secundum faciem.

49.3.12 Hoc est, non propterea quod Moses apud vos maioris est authoritatis, feratis sententiam, sed a rerum natura: hoc est enim verum iudicium. Quare nemo accusauit Mosem,

49.3.13 quare nemo non credidit iubenti, vt sabbatum addito extrinsecus legi mandato solueretur?

49.3.14 Verum ille mandatum non sub lege, sed extrinsecus inductum propria lege firmius ducit, quod permirum est:

49.3.15 vos autem qui non legislatores estis, praeter modum legem defenditis: sed maioris quam vos authoritatis est Moses, qui solui legem per mandatum non legitimum iubet.

49.3.16 Illa autem particula, Totum hominem: particularem sanitatem circuncisionem afferre ostendit. Et quae nam circuncisionis sanitas?

49.3.17 Anima, inquit, hominis sine circuncisione peribit. Ego autem non ex parte, sed totum corruptum sanitati restitui.

49.3.18 Nolite igitur secundum faciem iudicare. Hoc autem non illius seculi hominibus tantum dictum est, sed et nobis, vt nullo pacto iusticiam oppugnemus, sed totis viribus eam defendere contendamus.

49.3.19 Nullus sit nobis respectus, an pauper quis sit, an diues. Rem ipsam inuestigemus. Non misereberis, inquit, pauperis in iudicio:

49.3.20 hoc est, noli flecti, noli moueri inquit, si pauperem iniustum iudicaturus es, cui si non est ignoscendum, longe minus diuiti.

49.3.21 Hanc ego non ad iudices tantum, sed ad omnes homines orationem habeo, ne quis iusticiam transgrediatur, sed integram seruet.

49.3.22 Diligit enim iusticiam dominus. Qui autem diligit iniusticiam, odit animam suam. Nolimus, quaeso, odio habere animas nostras, nolimus diligere iniusticiam:

49.3.23 cui1603: om. quantulum lucri est? parum, imo nihil: nam paulopost male peribimus, vel potius in hac vita minime iniusticia nostra fruimur1603: fruemur.

49.3.24 Nonne si male nobis conscii sumus, omnes deliciae poena sunt, et supplicium? Amplectamur ergo iusticiam, cuius legem nullo pacto transgrediamur.

49.3.25 Quem enim ex praesenti vita fructum reportabimus, nisi hinc virtute praediti migrauerimus? Quid illic amiciciae, quid necessitudines, quid clarorum virorum gratia nobis proderit?

49.3.26 Et quid ego cuiuspiam gratiam memoro? si Noe, si Iob, si Daniel nobis pater esset, nihil conferrent, si propriis meritis vacui reperiemur:

49.3.27 sed sola animae virtute opus est, ipsa nos saluos facere, et sempiterno igni liberare sola poterit, ipsa nos ad coelorum regnum transmittet.

49.3.28 Quod vt omnes consequamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto, in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY