PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

49.1.28 Omnia autem hec insinuauit enigmatice per hoc quod dixit: Qui facit uoluntatem eius, sciet de doctrina utrum ex deo est, aut ego a meipso loquor; hoc est, si ego alienum quid et extraneum et contrarium patri loquor;
CLOSE
Griffolini

49.1.28 sed hoc totum significauit cum inquit: Qui facit uoluntatem eius, cognoscet de doctrina, utrum ex deo sit, an ego a me ipso loquar, hoc est, an alienum aliquid et ei contrarium dicam.
CLOSE
Griffolini-Montanus

49.1.28 sed hoc totum significauit, cum inquit: Qui facit voluntatem eius, cognoscet de doctrina, vtrum ex deo sit, an ego a meipso loquar: hoc est, an alienum aliquid, et ei contrarium, dicam.
CLOSE
Montfaucon

49.1.28 verum haec omnia subindicavit, cum diceret, Qui facit voluntatem ejus, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar; id est, num alienum quid, aut novum aut contrarium proferam.