Commentarius

[Homilia XLIX]

49.1.1 Haec cum dixisset illis, mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit ad diem festum: non manifeste, sed quasi in occulto.

49.1.2 Quae humano more a Christo dispensantur, non ideo tantum fiunt ut incarnationem confirment, sed etiam ut nos ad virtutem instituant.

49.1.3 Si enim omnia tamquam Deus fecisset, quomodo possemus nos, cum ingrata accidunt, quid faciendum sit ediscere?

49.1.4 Ut verbi gratia hoc in loco, si Judaeis necem spirantibus, in medium procedens statim eorum impetum coercuisset.

49.1.5 Si itaque hoc assidue fecisset, nos in eadem incidentes, cum non possemus idem praestare, quomodo sciremus quid agendum esset,1862: esset? utrum mori oporteret, an aliud quidpiam providere, ut sermo procederet?

49.1.6 Quia igitur nos, qui pari potestate praediti non sumus, quid in medium ingressis faciendum esset non didicissemus; haec ideo ab illo docemur:

49.1.7 nam ait, Haec cum dixisset Jesus, mansit in Galilaea. Ut autem ascenderunt fratres ejus, tunc et ipse ascendit: non manifeste, sed quasi in occulto.

49.1.8 Haec, ascenderunt fratres ejus, significant ipsum noluisse cum illis ascendere. Quamobrem ibi manet, neque sese manifeste ostendit, licet id illi suaderent.

49.1.9 Cur vero qui palam semper loquebatur, nunc quasi in occulto id facit? Non dixit occulte, sed quasi in occulto. Sic enim oportebat, quemadmodum dixi, ut nos doceret haec negotia gerere.

49.1.10 Alioqui non par erat illis iratis et frementibus tunc comparere, sed post diem festum. Judaei ergo quaerebant eum, et dicebant, Ubi est ille?

49.1.11 Praeclara certe in die festo opera! ad caedem properant, in festo consultant quomodo capiant illum. Sic et alibi dicunt: Quid putatis, quia non venit ad diem festum?

49.1.12 Et hic dicebant, Ubi est ille? ex nimio odio ne nominare quidem dignantur. Magna certe festi reverentia, ingens pietas. Die festo ipsum capere volebant. Et murmur multum erat de eo in turba.

49.1.13 Puto autem illos in furorem actos a loco, ubi signum factum fuerat, atque exasperatos, non ita de re gesta indignatos esse, ut timebant ne quid simile iterum faceret.

49.1.14 Contrarium porro accidit, vel inviti clarum ipsum reddiderunt: Quidam dicebant, quia bonus est; alii, Non; sed seducit turbas.

49.1.15 Illam puto fuisse multitudinis opinionem; aliam vero principum et sacerdotum: nam calumniari ad illorum invidiam et nequitiam pertinebat. Seducit turbam, inquiunt.

49.1.16 Quomodo, quaeso? Num quia signa simulat, non facit? Atqui contrarium experientia docet. Nemo tamen palam loquebatur de illo propter metum Judaeorum.

49.1.17 Vides ubique optimates corruptos, plebem vero recte sentientem, sed non praeditam ea fortitudine quam oportebat? Jam autem die festo mediante, ascendit Jesus, et docebat.

49.1.18 Exspectatio attentiores reddidit. Nam qui prioribus diebus quaerebant eum dicentes, Ubi est ille? repente illum videntes, animadverte quomodo adstent, et loquentem observent, tam illi qui bonum, quam alii qui malum illum dicebant.

49.1.19 Sed illi ut quidpiam lucri reportarent, mirarenturque ipsum; alii ut comprehenderent et caperent. Illud autem, Seducit turbam, per doctrinam scilicet, non intelligentes quid diceret.

49.1.20 Illud vero, bonus, a signis dicebatur. Sedato itaque illorum furore ita institit, ut verba sua diligenter audirent, neque amplius indignati aures obstruerent.

49.1.21 Quid docuerit non narrat Evangelista; id solum dicit quod mirabiliter sit loquutus, quod ipsos demulserit, et mutarit: tanta dictorum virtus erat.

49.1.22 Qui vero dicebant, Seducit turbam, mutati jam admirabantur, ideoque sic loquebantur: Quomodo scit literas, qui non didicit?

49.1.23 Viden’ quomodo admirationem eorum nequitia plenam demonstret? Non enim dicit ipsos doctrinam miratos esse vel dicta admisisse: sed tantum mirabantur; id est, in stuporem deciderant dicentes, Unde illi haec?

49.1.24 Cum ex dubitatione tali perspicere debuissent nihil puri hominis in illo fuisse. Verum quia hoc illi confiteri nolebant; sed mirabantur solum, audi quid ille dicat: Mea doctrina non est mea.

49.1.25 Rursus eorum suspicioni respondet, ad Patrem illos adducens1862: abducens, ut inde illis silentium imponat: Si quis voluerit voluntatem ejus facere, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar.

49.1.26 Hoc est, Nequitiam, iram, invidiam ejicite; necnon odium quod contra me sine causa suscepistis, et nihil impediet quin cognoscatis verba mea vere Dei esse.

49.1.27 Nunc haec vos tenebris offundunt, et rectum apud vos judicium pervertunt; si haec eliminetis, non illud patiemini. Sed non ita loquutus est, ne nimis illos perstringeret;

49.1.28 verum haec omnia subindicavit, cum diceret, Qui facit voluntatem ejus, cognoscet de doctrina, utrum ex Deo sit, an ego a meipso loquar; id est, num alienum quid, aut novum aut contrarium proferam.

49.1.29 Nam illud, a meipso, semper ad hoc refertur, quod nihil praeter placitum ejus loquar; sed omnia quae Pater vult, haec et ego volo.

49.1.30 Si quis voluntatem ejus faciat, cognoscet de doctrina. Quid sibi vult illud, Si quis voluntatem ejus faciat?

49.1.31 id est, Si quis virtutis sit amator, dictorum vim cognoscet. Si quis velit prophetiis attendere, num secundum eas loquar, necne.

49.2.1 Quomodo sua esse potest, et non sua? Neque enim dixit, Doctrina haec non est mea; sed cum prius meam dixisset, et sibi propriam fecisset, tunc intulit, non est mea.

49.2.2 Quomodo potest idipsum esse suum et non suum? Sua, quia non id edoctus dicebat; non sua, quia doctrina Patris erat.

49.2.3 Quomodo ergo dicit, Omnia quae sunt Patris mea sunt, et quae mea Patris? Si enim quia Patris est, ideo non est tua, falsum est illud; ideo namque tua esse debet.

49.2.4 Sed illud, non est mea, suam et Patris voluntatem unam esse majorem in modum declarat; ac si diceret, nihil habet diversum quasi alterius esset.

49.2.5 Etiamsi enim hypostasis sit alia; sic loquor, sic ago, ne existimetur aliud a Patre, sed idem ipsum quod Pater facit, et agi et dici.

49.2.6 Deinde alium adducit syllogismum, cui contradici nequeat, humano et consueto exemplo nixum. Quodnam illud est;1862: est? Qui a seipso loquitur, propriam gloriam quaerit.

49.2.7 Id est, Qui vult sibi propriam statuere doctrinam, nihil aliud optat, quam ut sibi gloriam hinc pariat. Si autem ego nolo mihi gloriam parere, cur propriam doctrinam statuere cupio?

49.2.8 Qui a semetipso loquitur; id est, qui diversum quidpiam et sibi proprium affert, ideo loquitur ut gloriam sibi paret. Si autem ego quaero gloriam ejus qui misit me, cur alia docere velim?

49.2.9 Viden’ illum quadam de causa dicere se nihil a seipso facere? Quaenam illa causa est? ut crederent se non gloriam apud vulgum captare.

49.2.10 Quapropter cum humilia loquitur, Ego Patris gloriam quaero, inquit, Ut ostendat illis ubique, se non quaerere gloriam.

49.2.11 Cur autem humilia loquatur, multae sunt causae; puta, ne ingenitus putetur esse, ne Deo adversarius, ut carnem induisse credatur, ut infirmitati auditorum consulat, ut modestiam sectari et jactantiam fugere doceat.

49.2.12 Sublimia vero loquendi una solum reperiatur causa, nempe naturae praestantia. Sed si quia dixit, se ante Abraham fuisse, offensi sunt, quo non prorupissent, si sublimia semper audissent?

49.2.13 Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis facit legem? Quid me quaeritis interficere? Quam consequentiam, quid commune habent haec cum praecedentibus verbis?

49.2.14 Duo illi crimina intentabant; aliud, quod sabbatum solveret; aliud, quod Deum Patrem diceret, seque Deo aequalem faceret.

49.2.15 Quod enim non ex illorum suspicione, sed ex propria sententia sic loqueretur; at non sicut alii multi, sed quasi proprium sibi et eximium id diceret, hinc palam est.

49.2.16 Multi saepe patrem suum dixere Deum, exempli causa, Deus unus creavit nos, et pater unus est omnium nostrum; nec propterea populus aequalis Deo erat.

49.2.17 Quapropter non offendebantur cum haec audirent. Ut ergo cum dicerent ipsum ex Deo non esse, ipsos saepe correxit, et de sabbati solutione sese defendit;

49.2.18 ita si ex illorum opinione, non ex sua sententia hoc dictum fuisset, corripuisset haud dubie illos, dixissetque, Cur me putatis aequalem esse Deo? Non sum aequalis.

49.2.19 Verum nihil hujusmodi dixit, imo ostendit in sequentibus se vere aequalem ipsi esse. Illud enim, Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius;

49.2.20 et, Ut omnes honorificent Filium, ut honorificant Patrem; et, Opera quae ipse facit, haec et Filius similiter facit. Haec omnia aequalitatem confirmant.

49.2.21 De lege quoque ait, Nolite putare quia veni solvere legem aut prophetas. Sic solet malas suspiciones ex mentibus evellere.

49.2.22 Hic autem aequalitatem cum Patre non modo non tollit; sed confirmat. Quare alibi dicentibus illis, Facis teipsum Deum, suspicionem non depulit, imo veram probavit his verbis:

49.2.23 Ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis dimittendi peccata in terra, dicit paralytico: Tolle grabbatum tuum, et ambula.

49.2.24 Illud igitur quod prius dictum est, confirmat, quod nempe aequalem se faciat Deo; ostenditque se non esse Deo adversarium, sed eadem, quae ille dicit, dicere, eadem docere.

49.2.25 Demum de sabbati solutione agit dicens, Nonne Moyses dedit vobis legem, et nemo ex vobis servat legem? ac si diceret: Lex statuit, non occides; vos autem occiditis, et me ut legis transgressorem accusatis.1862: accusatis?

49.2.26 Cur autem dixit, nemo? Quia omnes quaerebant eum interficere. Ego, inquit, si legem solvi, id feci ut hominem servarem; vos autem ad malum inferendum solvitis illam.

49.2.27 Etiamsi transgrederer, id ad salutem facio, neque oporteret me a vobis, qui in gravibus illam transgredimini, incusari. Nam quod vos facitis, legis eversio prorsus est.

49.2.28 Deinde etiam decertat, etsi plura olim disseruisset; sed tunc sublimius, et secundum dignitatem suam; nunc autem humilius.

49.2.29 Quare? Quia nolebat tam frequenter illos exasperare; nunc vero ira incendebantur, et in caedem processissent.

49.2.30 Quapropter insistit ut eorum sedaret animum, hisce duobus utens modis, et facinus coarguens his verbis, Quid me quaeritis interficere?

49.2.31 et modeste addens, hominem qui veritatem loquutus sum; et ostendens illos, cum caedem spirent, non debere de aliis judicare.

49.2.32 Tu vero mihi consideres velim, quam sit humilis Christi interrogatio, quam truculenta illorum responsio: Daemonium habes: quis te quaerit interficere?

49.2.33 Verbum irae et furoris, animique in impudentiam acti, quod inexspectato modo redarguerentur, et se lacessitos putarent.

49.2.34 Ut enim latrones in insidiis cantant: deinde ut imparatum aggrediantur, silentio rem peragunt; ita et Judaei.

49.2.35 Ipse vero omissa reprehensione, ne impudentiores redderet, de sabbati rursum solutione sese purgat, ex lege cum illis disputans.

49.3.1 Et vide quam prudenter. Nihil mirum, inquit, si mihi non morem geritis, quando ne legem quidem auditis, et quam a Moyse datam putatis, eam violatis.

49.3.2 Nihil ergo novum si verbis meis non attenditis. Quia enim dixerant, Moysi loquutus est Deus; hunc autem nescimus unde sit;

49.3.3 ostendit ipse, Moysen ab illis contumeliose habitum: cum ille legem dedisset, quam ipsi non audirent. Unum opus feci, et omnes miramini.

49.3.4 Animadverte quomodo ubi sese purgare oporteret, et oblatum crimen confutare, ille non Patrem commemoret, sed personam suam inducat.

49.3.5 Unum opus feci; vult ostendere, si non fecisset, tunc legem solutam dici potuisse, et multa esse observatu digniora, quam legem: Moysemque contra legem mandatum accepisse, quod lege dignius esset.

49.3.6 Dignior quippe sabbato circumcisio erat, quamvis ea non a lege, sed a patribus inducta fuisset. Ego vero rem digniorem melioremque feci, quam sit circumcisio.

49.3.7 Porro non meminit legalis mandati; nempe quod sacerdotes sabbatum transgrediantur, ut jam ante dixit: sed cum majori auctoritate loquitur. Illud autem, miramini, id est, turbamini.

49.3.8 Nam si legem ita firmam esse oportuisset, circumcisio non illa praestantior esset; neque dixisset se majus quidpiam fecisse, quam circumcisionem; sed ex auctoritate confutat eos dicens: Si circumcisionem accipit homo.

49.3.9 Viden’ tunc maxime stare legem, cum ipsam solvit? viden’ sabbati solutionem esse legis observationem; ita ut si non fuisset solutum sabbatum, legem solvi necesse fuerit? Itaque legem ego firmavi.

49.3.10 Non dixit, Mihi irascimini, quod rem circumcisione majorem fecerim. Sed rem tantum exponens, judicium ipsis permisit, num magis necessaria sit integra hominis curatio, quam circumcisio.

49.3.11 Ut signum accipiat homo nihil ad valetudinem conferens, lex solvitur, inquit; ut tanto morbo liberetur, indignamini? Nolite judicare secundum faciem.

49.3.12 Quid est, secundum faciem? Ne quia Moyses in majore apud vos existimatione est, a personarum dignitate calculum feratis; sed a rerum natura; illud namque est juste judicare.

49.3.13 Cur nemo Moysen incusavit? cur nemo obstitit jubenti solvi sabbatum pro praecepto extrinsecus legi addito?

49.3.14 Verum ille patitur praeceptum illud lege sua dignius esse; praeceptum, inquam, a lege non latum, sed extrinsecus allatum; quod est utique mirum.

49.3.15 Vos autem qui non estis legislatores, ultra modum legem vindicatis: verum fide dignior vobis est Moyses, qui legem solvi praecipit ob praeceptum non legale.

49.3.16 Cum ergo dicit totum hominem, declarat circumcisionem partem tantum valetudinis esse. Et quae est sanitas circumcisionis?

49.3.17 Anima, inquit, omnis quae non circumciditur, exterminabitur. Ego vero non partim aegrum modo, sed totum corruptum suscitavi.

49.3.18 Nolite ergo judicare secundum faciem. Hoc putemus non illis tantum dictum fuisse, sed nobis quoque, ne ulla in re justitiam corrumpamus, sed pro illa omnia agamus;

49.3.19 ne attendamus an pauper an dives quis sit, nec personas, sed res exploremus. Non misereberis, inquit, pauperis in judicio.

49.3.20 Quid sibi vult illud? Ne frangaris, inquit, ne flectaris, si pauper sit is qui laesit. Quod si pauperi non ignoscendum, multo minus diviti.

49.3.21 Haec porro dico non judicibus tantum, sed et omnibus, ne unquam jus violetur, sed incorruptum semper servetur.

49.3.22 Diligit, inquit, justitiam Dominus. Qui autem diligit iniquitatem, odit animam suam. Ne, quaeso, animas nostras odio habeamus, nec iniquitatem diligamus.

49.3.23 Hinc certe parum vel nihil lucri nunc percipimus; sed in futuro magnum aderit damnum. Imo ne hic quoque iniquitate nostra fruemur.

49.3.24 Quando enim cum mala conscientia in deliciis versamur, annon hoc cruciatus et supplicium est? Diligamus ergo justitiam, et nunquam hanc legem violemus.

49.3.25 Quid enim fructus ex hac vita consequi poterimus, nisi hinc cum virtute migraverimus? Quid illic nobis patrocinabitur? An amicitia, an cognatio, an gratia?

49.3.26 Ecquid gratiam cujuslibet dico? Si Noe patrem habeamus, si Jobum, si Danielem, id nihil nobis proderit, si nostra nos opera prodant.

49.3.27 Sed una opus habemus virtute; haec nos servare poterit, et ab aeterno igne liberare. Haec nos mittet in regnum caelorum;

49.3.28 quod utinam omnes consequamur gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria unaque sancto Spiritui, nunc et semper et in saecula saeculorum, amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY