49.2.11 Igitur humilia quidem loquendi multe sunt cause, non ingratum extimari neque deo contrarium carnem indutum esse imbecillitati audientium consulens et uolens docere homines moderata sapere et nichil de seipso dicere magnum.
49.2.11 Sunt et aliae causae ne ingenitus, ne deo contrarius, ne carnem nostram non accoepisse putaretur, ut auditorum inbecillitati consuleret, ut denique eos modestiam1470: modestia seruare, et minime se iactando extollere doceret.
49.2.11 Sunt et aliae causae, ne ingenitus, ne deo contrarius, ne carnem nostram non accepisse putaretur: vt auditorum imbecillitati consuleret, vt denique eos modestiam seruare, et minime se iactando extollere doceret.
49.2.11 Cur autem humilia loquatur, multae sunt causae; puta, ne ingenitus putetur esse, ne Deo adversarius, ut carnem induisse credatur, ut infirmitati auditorum consulat, ut modestiam sectari et jactantiam fugere doceat.