5.1.1 Omnia per ipsum facta sunt. Moyses quidem incipiens hystoriam et conscriptionem que est in ueteri testamento, de sensibilibus nobis loquitur, et hoc enumerat per multa. In principio enim ait fecit deus celum et terram.
5.1.1 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Moyses ueteris testamenti librum historiamque exorsus, quae sensu percipiuntur, ea nobis pluribus uerbis enumerat: In principio, inquit, creauit deus caelum et terram.
5.1.1Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Moses veteris testamenti librum, historiamque exorsus, quae sensu percipiuntur, ea nobis pluribus verbis enumerat. In principio, inquit: creauit deus coelum et terram.
5.1.1Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum estIn principio fecit Deus caelum et terram. Moyses historiam veteris Testamenti a sensilibus nobis orditur, et ea pluribus enumerat: nam ait, In principio fecit Deus caelum et terram.