Homilia V (iv)

5.1.1 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Moyses ueteris testamenti librum historiamque exorsus, quae sensu percipiuntur, ea nobis pluribus uerbis enumerat: In principio, inquit, creauit deus caelum et terram.

5.1.2 Inde subdit lucem, secundum caelum, stellarum naturam, uaria animantium genera creata, et caetera denique omnia, ne singillatim prosequentes simus longiores.

5.1.3 Hic autem euangelista omnibus his1470/1486: iis praecisis atque omissis, uno uerbo et ea, et longe altiora compraehendit. Nec immerito, utpote cum satis cognita essent auditoribus, et ipse ad altiorem praestantioremque materiam properet, et omni conatu non circa creata, sed ipsum omnium creatorem incumbat.

5.1.4 Iccirco ille quamuis minorem creationis partem aggrederetur. (Nihil enim nobis de inuisibilibus disputat uirtutibus.) iis1530: his tamen1470/1486/1530: tantum immoratur. Verum Ioannes ad ipsum omnium conditorem ascendere festinans, merito et quae ille prosecutus est, et quae conticuitF: continuit praetermissis, paucis omnia compraehendit. Omnia, inquit, per ipsum facta sunt,

5.1.5 et ne putares, quaecunque Moyses dixerit1470/1486/1530: dixit, ea duntaxat Ioannem intelligere, infert: Et sine ipso factum est nihil quod factum est, hoc est, eorum, quae creata sunt, siue uisui, siue intellectui tantum subiecta, nihil sine filii uirtute productum est, nihil1470/1486/1530: uel conditum.

5.1.6 Neque cum dixerimus, sine ipso factum est nihil, profectoF: perfecto id puncto notabimus, ut heretici opinantur. Hi enim cum uelint spiritum creatum esse, sic legunt: Quod factum est in ipso uita erat. Verum enim uero1470/1486/1530: cum nulla profecto ratione haec intelligi posset1470/1486/1530: possit oratio.

5.1.7 Primum nanque neque temporis huius, neque propositi erat spiritus meminisse. Quod si ita ei uisum est, si ita placuit, qua nam gratia tam obscure spiritus mentionem fecit? Vnde autem constat de spiritu dictum esse? Praeterea in hoc euangelio inueniemusB/1530: inuenimus, non spiritum, sed filium per1470/1486/1530: et se ipsum factum.

5.1.8 Verum excitemini, ne haec uos sententia fugiat. Et agite, quaeso, primum hunc textum secundum illorum1470/1486/1530: eorum legamus opinionem. Hoc pacto quam perperam, impieque eum interpretentur, plane intelligetis. Inquiunt igitur: Quod factum est, in ipso uita erat.

5.1.9 Hanc uitam spiritum intelligi contendunt. Sed haec uita lux etiam inuenitur appellata, cum subdidit: Et uita erat lux hominum. Itaque secundum eorum positionem lux hominum spiritus dicitur. Quid ergo cum prosequitur:F: prosequitur? Fuit homo missus a deo, qui testimonium perhiberet de lumine?F: lumine. Quod etiam de spiritu dictum confiteantur, necesse est.

5.1.10 Quod enim superius uerbum appellauit, id deinde et deum et uitam et lucem appellat. Vita erat, inquit, hoc uerbum, et uita lux. Si igitur uerbum uita est, uerbum autem hoc, et uita caro factum est, uita facta est caro1470/1486/1530: caro est, hoc est uerbum. Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre.

5.1.11 Quod si spiritum dicant hoc in loco uitam appellari, consydera quot sequerentur absurda. Erit enim spiritus incarnatus, non filius. Erit unigenitus spiritus. Quod si negaretur, in aliud longe absurdius hoc euitato prolaberentur.

5.1.12 Nam si de filio hoc in loco intelligendum, et punctum illic faciendum contenderent, filium a se ipso factum fateri cogerentur. Nam si uita est uerbum, et quod factum est in ipso uita erat, secundum eorum lectionem ipsum in se ipso, et per se ipsum factum est.

5.1.13 Deinde post non nulla in medium adducta subdit: Et uidimus gloriam eius, gloriam quasi unigeniti a patre. Ecce unigenitus filius eorum sententia spiritus sanctus esse inuenietur.

5.1.14 De eo enim haec omnia narrata sunt. Animaduertis ne cum semel ueritas deprauatur, quo res euadat? quot impia, quot absurda pariantur? Quid igitur,1470/1486/1530: ergo? non erit lux spiritus?

5.1.15 Est sane lux. Sed hoc in loco nequaquam de eo loquitur euangelista. Et enim deus spiritus hoc est incorporeus appellatur, non tamen ubicunque de spiritu mentio fit1470/1486/1530: mentio fit de spiritu, deus quoque intelligitur.

5.1.16 Ecquid admiraris, si de patre hoc dicimus?1470/1486/1530: dicimus cum ne paracliti quidem appellatione id dicere possemus, ut ubicunque spiritus, illic omnino paraclitus significetur, quamuis hoc nomen illius potissimum sit demonstratiuum.1470/1486/1530: demonstratiuum

5.1.17 Siquidem et Christus dei uirtus, et dei sapientia nuncupatur, non tamen semper sapientiae et uirtutis dei appellatione filium dixeris intelligendum. Itidem hoc in loco quamuis illuminet spiritus, minime tamen1470/1486/1530: tamen de eo intelligitur.

5.1.18 Sed quandoB: quomodo eos iam hisB: hii erroribus liberauimus, undique contra ueritatem insurgere annitentes, eo quo primum asseruerunt modo, legendum pertinaciter insistunt. Videlicet, quod factum est in ipso, uita erat. Quoniam siquid, inquiunt, factum est, uita erat.1470/1486/1530: om.

5.1.19 Quid igitur et Sodomorum supplicium, et diluuium, et geenna, et innumera huiuscemodi1470/1486/1530: huiusmodi? Sed de mundi opificio sermo nobis est, inquit1470/1486/1530: inquit est. Sane quidem et illa opificii sunt.

5.1.20 Sed ut uehementius eorum repraehendamus positionem, perconctemur eos, nunquid lignum uita sit,1470/1486/1530: sit? nunquid lapis,1530: lapis? inanimaB: et in anima; 1470/1486: inmaniaB: et in anima; 1470/1486: inmania haec et immobilia?F/1530: immobilia. Verum homo omnino est uita1470/1486/1530: et hec omnino esse nata, et quis nam hoc diceret? Non enim ipsa uita homo est, sed uitae susceptiuus1470/1486/1530: uitam suscepimus.

5.2.1 Et ut ordine hoc etiam in loco orationem prosequamur, animaduerte quam inepte, quam absurde, quamqueB/1470/1486: quamquam nulla ex parte spiritui quicquam consentaneum loquantur. Nam cum inde decidunt, ea hominibus attribuunt, quae merito de spiritu dici arbitrati sunt.

5.2.2 Veruntamen etiam sic ipsorum sententiam inquiramus. Vita creatura hoc in loco intelligitur?1470/1486/1530: intelligitur. Ergo et lux creatura est, et de ea uenit testimonium perhibiturus Ioannes. Quamobrem igitur ipse lux non est? Non erat, inquit, ille lux. Atqui ex creaturarum erat numero.

5.2.3 Quomodo ergo non est lux? Quomodo in mundo erat, et mundus per ipsum factus est? Nunquid creatura in creatura erat?B: est:; 1470/1486/1530: erat:B: est:; 1470/1486/1530: erat: et creatura per creaturam facta est?1470/1530: erat uel est?; 1486: erat: uel est1470/1530: erat uel est?; 1486: erat: uel est Quomodo et mundus eum non cognouit? Creaturam creatura non cognouit?B: Creatura creaturam non cognouit?; 1486/1530: om.B: Creatura creaturam non cognouit?; 1486/1530: om. Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatemB/F: om. filios dei fieri.

5.2.4 Sed satis iam1470/1486/1530: iam satis risimus. Vobis has ineptias, haec monstra consyderanda dimittimus, ne risus duntaxat mouendi1470/1486/1530: mouendi dumtaxat gratia haec dixisse uideamur, et tempus conteramus in cassum.

5.2.5 Nam si neque de spiritu id dictum est, ut plane ostendimus, neque de creatura, et eo quo asserunt puncto hic textus esset1470/1486/1530: esset is textus distinguendus, illud omnium1470/1486/1530: unum sequeretur absurdissimum, quod ante diximus, filium per se ipsum factum esse.

5.2.6 Si enim lux uera filius est, lux autem haec uita erat1470/1486/1530: erat uita. Vita autem facta est in ipso, eorum proculdubio sententia haec coniungi, et in idem uenire necesse est. Quamobrem hac reiecta, ueram aggrediamur expositionem.

5.2.7 Quaenam autem ea est? ut post eam particulam, quod factum est, perfectum punctum apponamus. Deinde clausulam incipiamus: In ipso uita erat. Cuius particulae sententia huiusmodi est: Sine ipso factum est nihil, quod factum est.

5.2.8 Siquid factum est, inquit, sine ipso factum non est. Vides quo pacto hac breui adiectione omnia corrigit inconuenientia?

5.2.9 Ex ea enim particula: Sine ipso factum est nihil, et adiectione: Quod factum est, intelligibilia compraehendit, spiritum subtrahit.

5.2.10 Quippe cum dixisset: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, nequis suspicaretur, si omnia per ipsum, spiritum quoque per ipsum factum esse, ea fuit adiectio necessaria.

5.2.11 Ego1470/1486/1530: Ergo siquid factum est, id per ipsum factum dixi, siue inuisibile sit, siue incorporeum1470/1486/1530: corporeum, siue caeleste. Propterea1470/1486/1530: Preterea non simpliciter dixit omnia, sed siquid factum est, hoc est genita1470/1486/1530: genitum.

5.2.12 Spiritus uero ingenitus est. Vides ne doctrinam quam certissimam?1470/1486/1530: qua certissimam In memoriam reduxit sensibilium creationem, quae antea1470/1486/1530: ante Moyses edocuerat.1470/1486/1530: edocuerat? Inde cum iam satis in iis1470/1486/1530: his profecerimusB: prefecerimus, ad altiora nos erigens, ad incorporea scilicet atque inuisibilia, spiritum sanctum ab omni creatura seiunxit.

5.2.13 Itidem Paulus a1470/1486/1530: om. gratia hac inspiratus inquit: Vniuersa in ipso condita esse. Cuius animaduerte quaeso certitudinem. Ipse enim spiritus in Paulo loquebatur.

5.2.14 Nequis igitur eorum quae a deo creataB: creatura factaque sunt, quicquam subtraheret, eo quod sint inuisibilia, neque iis1530: his admisceret paraclitum, sensibilibus et quae cognitu facilia sunt praetermissis, caelestia his uerbis enumerat: Siue throni, siue dominationes, siue principatus, siue potestates.

5.2.15 Haec autem particula siue singulis addita, nihil1470/1486/1530: nil aliud nobis significat quam: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Si uero hanc praepositionem per significare diminutionem arbitraris, audi prophetam dicentem: Initio terram tu fundasti, domine1530: om., et opera manuum tuarum sunt caeli.

5.2.16 Quod de patre tanquam de conditore dictum est, idem de filio Paulus attestatur, nunquam profecto id asserturus, nisi conditorem ipsum non ministrum opinaretur. Per ipsum autem hoc in loco nulla alia ponitur gratia, quam ne ingenitum quispiam suspicaretur.

5.2.17 Nam quod ex opificii et generationis dignitate nihilo sit patre inferior, audi ipsum1470/1486/1530: om. loquentem: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat,

5.2.18 sic et filius, quos uult, uiuificat. Quod si de filio etiam in ueteri testamento: Initio terram tu fundasti, domine, dictum est, manifesta est opificii dignitas. Sin de patre prophetam id locutum dixeris, quod de illo dictum est, Paulus filio attribuit, et ita idem efficietur.

5.2.19 Neque enim filio id Paulus tam constanter attribuisset, nisi proculdubio patri et filio pares esse intelligeret dignitates. Vltimae nanque et amentiae esset et audaciae, quae incomparabili1486/1530: incorporali conuenirent naturae, ea ad minorem, et quae illa indigeret deducere.

5.3.1 Verum neque minor est filius, neque patris indiget1470/1486: indigeret substantia. Quocirca non modo hoc1530: hoc modo de filio Paulus audet profiteri, sed alia quoque huiusmodi. Hoc enim uerbum ex quo quod tanquam dignum quoddam et praecipuum soliB/1470/1486: solo patri attribuis, filio quoque proprium his uerbis ostendit: Ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum et constructum crescit in augmentum dei.

5.3.2 Neque hoc solo contentus, aliunde etiam nobis os obstruit1470/1486/1530: obstruxit, cum illud uerbum per quem, quod diminutionem significare arbitraris, patri attribuat: Fidelis enim deus, inquit, per quem uocati estis in societatem filii eius, et item: Per uoluntatem eius, et alibi: Quod ex ipso, et per ipsum, et ad ipsum omnia.

5.3.3 Itaque non filio tantum hoc uerbum ex quo, sed spiritui quoque attributum inueneris. Dixit enim ad Ioseph angelus: Noli timere accipereF: accipe Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea genitum est, ex spiritu sancto est.

5.3.4 Quemadmodum certe hoc uerbum in quo quamuis spiritus sancti sit1530: fit proprium, id tamen deo attribuere non recusat propheta1486: prophetam, cum inquit: In deo faciemus uirtutem. Et Paulus obsecrans inquit: Si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in uoluntate dei uenire ad uos, et iterum: In Christo Iesu.

5.3.5 Et huiusmodi frequenter uerba indifferenter accoepta inuenimus. Quod minime fieret, nisi ubique eadem esset substantia.

5.3.6 Ne autem ex ea particula omnia per ipsum facta sunt, de signis dictum suspicareris (De iis1470/1486/1530: his enim reliqui euangelistae uerba fecerunt.) non multo post subdit: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est. Non autem spiritus qui factus non est, sed omnem longe excedit creaturam.

5.3.7 Verum iam reliqua prosequamur1530: prosequemur. Cum de rerum creatione Ioannes uerba fecisset, quod scilicet: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum1530: om. est, de prouidentia iam sermonem aggreditur. In ipso, inquit, uita erat. Quod ideo addidit, nequis forte diffideret, quo nam pacto tanta et talia per ipsum facta sunt.

5.3.8 Nam quemadmodum si ex profundissimo et iugi fonte quantumuis aquae haurias, nihil tamen is diminuitur, ita in unigeniti operibus, quodcunque ex hisB/1470/1486: iis productum factum ue credideris, nihilominus effecit, immo ut propriori utamur similitudine, lucis scilicet quam ipse mox1470/1486/1530: mox ipse subdidit: Et uita erat lux hominum.

5.3.9 Quemadmodum, inquam, lux quantamuis hominum multitudinem illuminaret, nihil splendoris remitteret, itidem deus et ante quam mundum conderet1530: condidit, et postquam condidit1530: conderet, idem perfectus1470/1530: profectus atque integer permanet, nihil tanto et tam1530: om. admirabili opificio minor, nihil imbecillior. Quod si innumeros huiuscemodi1530: huiusmodi esset mundos conditurus, omnibus tamen sufficeret, non modo ad creandos, sed et gubernandos.

5.3.10 Vitae enim nomen hoc in loco non modo creationis est, sed prouidentiae ad perpetuitatem. Nec non et resurrectionis rationem iam afferre incipit, et admiranda haec euangelia exorditur.

5.3.11 Adueniente enim1470/1486/1530: autem ad nos uita uis mortis periit, et luce nos illuminante, tenebrae euanuerunt, sed manet semper in nobis uita, et mors ei dominari non potest.

5.3.12 Itaque quod1470/1486/1530: om. de patre dictum est, de hoc quoque proprie dicetur: Quod in ipso uiuimus, et mouemur, et sumus. Quod et Paulus his uerbis significauit: Quia in ipso condita sunt uniuersa, et omnia in ipso, et per ipsum creata sunt. Quapropter et radix dicitur et fundamentum.

5.3.13 Verum cum audis quod in ipso uita erat, noli suspicari compositum. Alibi enim de patre dicet1530: dicit: Sicut pater habet uitam in se, sic dedit et filio uitam habere. Sed ut patrem iccirco non dixeris compositum, quia uitam habeat, ita nec filium.

5.3.14 Etenim alibi inquit quod: Lux est deus, et iterum quod: Lucem habitat inaccessibilem. Haec autem omnia singillatim prosecuti sumus, non quod compositionem ullam in deo suspicemur1470: suspicemus, sed ut paulatim ad doctrinae altitudinem euehamur.

5.3.15 Cum enim non facile a multitudine intelligi possit1470/1486/1530: posset, qua nam ratione in eius persona uita sit, primum id humilius1486/1530: humilis tetigit, cum inquit: Dedit ei uitam habere. Inde eruditos altius erigit his uerbis: Ego sum uita, et iterum: Ego sum lux.

5.3.16 Et quae nam est haec lux? Non quae sensu, sed quae animo percipitur, quae ipsam illuminat animam. Cum enim dicturus esset Christus: Nemo potest uenire ad me, nisi pater traxerit eum. Iccirco hinc exorsus euangelista inquit ipsum esse qui illuminat, ut quamuis de patre aliquid eiusmodi audieris, non solius patris id esse, sed filii quoque profitearis. Omnia, inquit, quaecunque habet pater meus, mea sunt.

5.3.17 Primum igitur creationem nobis edocuit, deinde beneficia, quae in aduentu suo nobis largitus est, uno uerbo commemorauit significauitque euangelista, cum ait: Et uita erat lux hominum, non Iudaeorum, sed omnium hominum1530: hominum omnium.

5.3.18 Non enim Iudaei duntaxat, sed gentiles quoque in hanc cognitionem deuenere, et communis omnibus propositaF: preposita est haec lux. Quanam autem gratia non angelorum sed hominum tantum lucem dixit? Quoniam ei in praesentia de humana natura sermo habetur, et ad homines uenit, ut uera et perpetua eis bona annunciaret.

5.3.19 Et lux in tenebris lucet. Tenebras et mortem et errorem appellat. Siquidem sensibilis haec lux non lucet in tenebris, sed omni luce penitus tenebrae carent. Praedicatio autem inter eum, qui omnia compraehenderat, errorem effulsit1470/1486/1530: effluxit, eumque penitus aboleuit, et moriens Christus sic mortem uicit, ut eos, qui iam pridem morte detinerentur, liberaret.

5.3.20 Cum igitur neque mors, neque error hanc lucem exuperet, sed claritate1470/1486/1530: caritate incredibili propria ui ubique effulgeat, iccirco inquit: Et tenebrae eam1470: eum non comprehenderunt. Quae etsi uinci nequeat, non tamen eorum1486/1530: illorum, qui illuminari noluntB: uolunt, animis patitur immorari.

5.4.1 Quamobrem si non omnesB: omnis comprehenderit, nolito1470/1486/1530: nolite turbari. Non1486: Nos enim necessitate et ui, sed cum uolumus, cumB: eum assentimur, deus ad nos uenit. Nolimus huic luci, et tantis deliciis hostium1530: ostium claudere.

5.4.2 Haec lux per fidem nobis exoritur, et exorta in eorum a quibus pie suscipitur, animis affatim radios diffundit. Cui si puram et immaculatam uitam exhibeas, semper tecum permanet, semper in te habitat. Qui diligit me, inquit, praecoepta mea seruabit, et pater meus diliget1470: diligit eum, et ad eum ueniemus, et mansionem apud eum faciemus.

5.4.3 Quemadmodum enim solaribus radiis nemo clausis oculis frui potest, ita neque huius claritatis particeps abunde unquam fuerit, nisi animi oculum ad eam et dirigat et intendat. Tunc enim late1486/1530: om. quocunque se uertetB: uerteret; 1470/1486/1530: uertitB: uerteret; 1470/1486/1530: uertit, facilis ei prospectus patebit. Quod euenerit1530: eueniet, cum omnibus malis affectibus animum purgauerimus.

5.4.4 Peccatum enim tenebrae sunt,1530: om. et tenebrae1530: om. uorago quaedam profunda. Quod uel inde planissime constat, quod clam et sine arbitris peccata committuntur. Quicunque enim in facinora sceleraque prolabitur, odio habet lucem, neque luci se credunt1470/1486/1530: credit, et quae occulte et in abscondito fiunt, etiam sunt dictu turpia.

5.4.5 Sicut enim in tenebris neque amicus neque inimicus agnoscitur, sed omnia penitus ignorantur, itidem in peccato usu uenit.

5.4.6 Quippe qui lucro inhiat, nullam amici inimici ue intelligit differentiam. Et inuidus familiarissimum non secus quam inimicum conspicatur, et latrones similiter in omnes bellum gerunt, omnibus insidiantur. Et omnino quicunque se uitiorum sordibus coinquinant, nihil ad rerum differentias dignoscendas ab ebriis insanientibusque differunt.

5.4.7 Et quemadmodum noctu amoto lumine, lignum, plumbum, ferrum, argentum, lapides preciosos, et alia omnia eodem modo et uidemus et diiudicamus, ita1470/1486: itaque qui sordide et uitiose uitam uiuit, neque modestiae uim, neque sapientiae discernit pulchritudinem.

5.4.8 In tenebris enim, ut iam dixi, preciosi etiam lapides nullam speciem, nullum prae1470: per se ferunt fulgorem, non sua sed caligantium oculorum culpa.

5.4.9 Neque hoc duntaxat nobis, dum sub impia uitiorum tyrannide uiuimus, molestum est, uerum etiam illud quod formidine perpetua angimur1470/1486/1530: propterea agimur, et ueluti qui per obscuram noctem iter faciunt, et si1470/1486/1530: om. nihil metuendum sit, metu tamen concutiuntur, sic qui scelus aliquod admittunt, et si nemo id uideat, nemo repraehendat, nihilo tamen melius sibi confidunt1470/1486/1530: fidunt, sed omnia formidant, omnia suspicantur. Quippe qui perpetuis conscientiae stimulis agitantur, et omnia eis metum, omnia solicitudinem augent,1470/1486/1530: om. omnia formidolose circumspiciunt.

5.4.10 Propulsemus igitur tam grauem, tam molestam uitam, cuius angorem mors sequitur. Mors, inquam, immortalis et perpetua, cui nullus supplicii finis est. Adde quod in hac uita nihil ab insanientibus ii1530: hi differunt, qui terrenas res et breui duraturas, tanquam in somnis conspicantur1470/1486/1530: suspicantur.

5.4.11 Videntur diuitiis affluere, cum nullis affluant. In deliciis esse, cum non sint. Neque ante se deceptos intelligunt, quam ab insania liberentur, quam somnum discutiant. Quocirca ut sobrii simus et uigilemus, nobis Paulus praecipit, et itidem dominus.

5.4.12 Qui sobrius est et uigilat, quamuis a peccato capiatur, mox tamen ipsum abiicit fugatque. Qui uero somno aut insania compraehenditur, non intelligit quo pacto sub eius1470/1530: eis detineatur seruitute. Quamobrem nullus sit nobis1530: nobis nullus sit somni locus.

5.4.13 Non enim noctis tempus est sed diei, ut in die honeste ambulemus. Et enim nihil peccato turpius est, nihil ignominiosius. Et profecto si ad turpitudinis rationem referatur, tolerabilius est nudos, quam in peccato et scelere depraehendi.

5.4.14 Illud enim non ita in culpa est, interdumque paupertatis gratia contingit. Eo autem qui peccatorum sordibus inquinatur, nihil obscenius, nihil contemptu dignius. Veniat nobis in mentem, et diligenter consyderemus eos, qui rapinae et cupiditatis causa in iudicium uocantur, quam obsceni, quam ridiculi appareant. Cum omnia turpiter et iniuste fecerint, omnes fefellerint, in omnia temere prolapsi sint1470/1486: sunt.

5.4.15 Nos autem tam misere, tam infeliciter uitam agimus, ut uestem praepostere indui non patiamur, immo alios, si id faciant, repraehendemus. Cum uero et nos et proximi nostri capite ambulemus, non aduertimus.

5.4.16 Quid enim eo turpius, qui assidue meretricios petit fornices?B/1470: fornices: Quid contumelioso, quid maledico, quid inuido risu dignius?1470: dignius. Sed quamobrem non tam haec turpia, quam nudos1470/1486/1530: nudus ambulare uideatur?

5.4.17 Ex consuetudine tantum1470/1486/1530: unde. Nemo unquam sponte sua nudus ambulare consueuit.1470/1486: consueuit? Illud autem omnes, omni tempore, et sane confidenter audent. Quod si quispiam cum angelis haberet consuetudinem, apud quos nihil unquam1470/1486/1530: uel nunquam tale committitur, certo tunc quam1530: quoniam ridiculum sit, intelligeret.

5.4.18 Et quid de angelorum loquor consuetudine?F/1470/1486: consuetudine. In ipsis enim regiis apud nos, si quis introductam meretricem cognosceret, uel ebrietate uel aliqua huiusmodi turpitudine dehonestaretur, ultimum daret supplicium.

5.4.19 Quod si haec in regiis intolerabilia sunt, longe magis in conspectu1470: maius inconspectu summi, et omnipotentis regis, cum ubique praesto adsit, et quaecunque audemus intueatur, meritis poenis1470: pocius afficiemur.

5.4.20 Quare uos et hortor et admoneo, ut in hac uita et sobrios nos et quietos exhibeamus. Rex enim noster omnia nostra opera conspicatur. Vt igitur haec lux perpetuo nos illuminet, hos diuinae clementiae radios et quaeramus et efflagitemus.

5.4.21 Ita et1530: ut praesentibus his et futuris bonis affatim fruemur1530: fruamur. Gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem et cum quo patri gloria simul et spiritui sancto in saecula saeculorum1470/1486: om.. Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY