5.2.7 Que est autem hec? Vsque ad factum est quiescere facere sermonem. Deinde ab ea que deinceps est dictione, incipere que dicit in ipso uita erat. Quod autem dicit tale est. Sine eo factum est nichil quod factum est.
5.2.7 Quaenam autem ea est? ut post eam particulam, quod factum est, perfectum punctum apponamus. Deinde clausulam incipiamus: In ipso uita erat. Cuius particulae sententia huiusmodi est: Sine ipso factum est nihil, quod factum est.
5.2.7 Quae nam autem ea est? vt post eam particulam, quod factum est, perfectum punctum apponamus: deinde clausulam incipiamus, In ipso vita erat: cuius particulae sententia huiusmodi est: Sine ipso factum est nihil, quod factum est.
5.2.7 Quaenam illa est? ut in haec verba, quod factum est, terminemus sententiam: deinde ab hoc dicto incipiamus: In ipso vita erat. Hoc autem ille vult significare: Sine ipso factum est nihil quod factum est.