Omelia V (iv)

5.1.1 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Moses veteris testamenti librum, historiamque exorsus, quae sensu percipiuntur, ea nobis pluribus verbis enumerat. In principio, inquit: creauit deus coelum et terram.

5.1.2 Inde subdit lucem, secundum coelum, stellarum naturam, varia animantium genera creata, et caetera denique omnia, ne singillatim prosequentes simus longiores.

5.1.3 Hic autem euangelista omnibus his praecisis, atque omissis, vno verbo et ea, et longe altiora comprehendit, nec immerito: vtpote cum satis cognita essent auditoribus, et ipse ad altiorem praestantioremque materiam properet, et omni conatu non circa creata, sed ipsum omnium creatorem incumbat:

5.1.4 idcirco ille quanuis minorem creationis partem aggrederetur: nihil enim nobis de inuisibilibus disputat virtutibus, his tantum immoratur. Verum Ioannes ad ipsum omnium conditorem ascendere festinans, merito et quae ille prosecutus est, et quae conticuit, praetercurrens, paucis omnia comprehendit. Omnia, inquit, per ipsum facta sunt:

5.1.5 et ne putares quaecunque Moses dixit, ea duntaxat Ioannem intelligere, infert, Et sine ipso factum est nihil, quod factum est: hoc est, eorum quae creata sunt, siue visui, siue intellectui tantum subiecta, nihil sine filii virtute productum est, vel conditum.

5.1.6 Neque cum dixerimus, Sine ipso factum est nihil: perfecto1603: profecto id puncto notabimus, vt haeretici opinantur. Hi enim cum velint spiritum creatum esse, sic legunt: Quod factum est in ipso vita erat, verum nulla profecto ratione haec intelligi potest oratio.

5.1.7 Primum nanque neque temporis huius, neque propositi erat, spiritus meminisse: quod si ita ei visum est, si ita placuit, qua nam gratia tam obscure spiritus mentionem fecit? vnde autem constat id de spiritu dictum esse? alioqui iuxta hanc rationem inueniemus non spiritum sed filium a seipso factum esse.

5.1.8 Verum excitemini ne haec vos sententia fugiat, et agite quaeso, primum hunc textum secundum eorum legamus opinionem: hoc enim pacto quam perperam, impieque eum interpretentur, plane intelligetis. Inquiunt igitur, Quod factum est in ipso, vita erat:

5.1.9 hanc vitam spiritum intelligi contendunt: sed haec vita lux etiam inuenitur appellata, cum subdidit: Et vita erat lux hominum. Itaque secundum eorum positionem, lux hominum spiritus dicitur. Quid ergo cum prosequitur, Fuit homo missus a deo, qui testimonium perhiberet de lumine? quod etiam de spiritu dictum confiteantur, necesse est:

5.1.10 quod enim superius, verbum, appellauit: id deinde, et deum, et vitam, et lucem, appellat. Vita erat, inquit, hoc verbum: et vita, lux. Si igitur verbum, vita est: verbum autem hoc, caro factum est: vita facta caro est, hoc est verbum. Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre.

5.1.11 Quod si spiritum dicant hoc in loco vitam appellari, considera quot sequerentur absurda. Erit enim spiritus incarnatus, non filius, erit vnigenitus spiritus. Quod si negaretur, in aliud longe absurdius, hoc euitato, prolaberentur.

5.1.12 Nam si de filio hoc in loco intelligendum, et punctum illic faciendum contenderent, filium a seipso factum fateri cogerentur. Nam si vita est verbum, et quod factum est in ipso vita erat, secundum eorum lectionem, ipse in seipso, et per seipsum factus est.

5.1.13 Deinde post nonnulla in medium adducta, subdit: Et vidimus gloriam eius, gloriam quasi vnigeniti a patre. Ecce vnigenitus filius, eorum sententia, spiritus sanctus esse inuenietur:

5.1.14 de eo enim haec omnia narrata sunt. Animaduertisne cum semel veritas deprauatur, quo res euadat? quot impia, quot absurda pariantur? Quid ergo? non erit lux spiritus?

5.1.15 est sane lux, sed hoc in loco nequaquam de eo loquitur euangelista: etenim deus spiritus, hoc est, incorporeus, appellatur: non tamen vbicunque mentio fit de spiritu, deus quoque intelligitur.

5.1.16 Et quid admiraris si de patre hoc dicimus, cum ne de paracleti quidem appellatione id dicere possemus, vt vbicunque spiritus, illic omnino paracletus significetur, quanuis hoc nomen illius potissimum sit demonstratiuum?

5.1.17 siquidem et Christus dei virtus et dei sapientia nuncupatur, non tamen semper sapientiae, et virtutis dei appellatione filium dixeris intelligendum. Itidem hoc in loco, quanuis illuminet spiritus, minime tamen de eo intelligitur.

5.1.18 Sed quando eos iam his erroribus liberauimus, vndique contra veritatem insurgere adnitentes: eo quo primum asseruerunt modo legendum, pertinaciter insistunt, videlicet, Quod factum est in ipso vita erat:

5.1.19 quid1603: quod igitur et Sodomorum supplicium, et diluuium, et gehenna, et innumera huiusmodi? Sed de mundi opificio sermo nobis, inquit, est. Sane quidem et illa opificii sunt.

5.1.20 Sed vt vehementius eorum reprehendamus positionem, percontemur eos, nunquid lignum vita sit? nunquid lapis? inanima haec et immobilia. Verum ipse homo omnino vita est: et quisnam hoc diceret? Non enim ipsa vita homo est, sed vitae susceptiuus. Vide igitur etiam hic rursus absurditatem.

5.2.1 Et vt ordine hoc etiam in loco orationem prosequamur1603: persequamur, animaduerte quam inepte, quam absurde, quamque nulla ex parte spiritui quicquam consentaneum loquantur. Nam cum inde decidunt, ea hominibus attribuunt, quae merito de spiritu dici arbitrati sunt.

5.2.2 Veruntamen etiam sic ipsorum sententiam inquiramus. Vita, creatura hoc in loco intelligitur, ergo et lux creatura est, et de ea venit testimonium perhibiturus Ioannes: quamobrem igitur ipse lux non est? Non erat, inquit, ille lux, atqui ex creaturarum erat numero.

5.2.3 Quo modo ergo non est lux? Quo modo in mundo erat, et mundus per ipsum factus est? Nunquid creatura in creatura erat, et creatura per creaturam facta est? quo modo et mundus eum non cognouit, Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri.

5.2.4 Sed iam satis risimus: vobis has ineptias, haec monstra consideranda dimittimus, ne risus mouendi duntaxat gratia haec dixisse videamur, et tempus conteramus incassum.

5.2.5 Nam si neque de spiritu id dictum est: vt plane ostendimus, neque de creatura, et eo quod asserunt puncto esset is textus distinguendus, illud vnum sequeretur absurdissimum, quod ante diximus, filium per seipsum factum esse.

5.2.6 Si enim lux vera filius est, lux autem haec erat vita: vita autem facta est in ipso: eorum proculdubio sententia haec coniungi, et in idem venire necesse est. Quamobrem hac reiecta, veram aggrediamur lectionem et expositionem.

5.2.7 Quae nam autem ea est? vt post eam particulam, quod factum est, perfectum punctum apponamus: deinde clausulam incipiamus, In ipso vita erat: cuius particulae sententia huiusmodi est: Sine ipso factum est nihil, quod factum est.

5.2.8 Si quid factum est, inquit, sine ipso factum non est. Vides quo pacto hac breui adiectione omnia corrigit inconuenientia?

5.2.9 ex ea enim particula, Sine ipso factum est nihil: et adiectione, quod factum est: intelligibilia comprehendit, spiritum subtrahit:

5.2.10 Quippe cum dixisset, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: Ne quis suspicaretur, si omnia per ipsum, spiritum quoque per ipsum factum esse, ea fuit adiectio necessaria.

5.2.11 Ergo si quid factum est, id per ipsum factum dixt1603: dixit, siue inuisibile sit, siue corporeum, siue coeleste. Praeterea non simpliciter dixit, omnia: sed si quid factum est, hoc est genitum:

5.2.12 spiritus vero ingenitus est. Vides ne doctrinam qua certissimam in memoriam reduxit sensibilium creationem, quae ante Moses edocuerat? Inde cum satis in his profecerimus, ad altiora nos erigens, ad incorporea scilicet atque inuisibilia, spiritum sanctum ab omni creatura seiunxit.

5.2.13 Itidem Paulus gratia hac inspiratus, inquit, vniuersa in ipso condita esse, cuius animaduerte, quaeso certitudinem: idem enim spiritus in Paulo loquebatur.

5.2.14 Ne quis igitur eorum quae a deo creata, factaque sunt, quicquam subtraheret, eo quod sint inuisibilia: neque his admisceret paracletum, sensibilibus et quae cognitu facilia sunt praetermissis, coelestia his verbis enumerat: Siue throni, siue dominationes, siue principatus, siue potestates.

5.2.15 Haec autem particula, siue, singulis addita, nil aliud nobis significat, quam omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum est. Si vero hanc praepositionem, per, significare diminutionem arbitraris, audi prophetam dicentem: Initio domine terram tu fundasti, et opera manuum tuarum sunt coeli:

5.2.16 quod de patre tanquam de conditore dictum est. Idem de filio Paulus attestatur, nunquam profecto id asserturus, nisi conditorem ipsum non ministrum opinaretur. Per ipsum autem, hoc in loco nulla alia ponitur gratia, quam ne ingenitum quispiam suspicaretur.

5.2.17 Nam quod ex opificii et generationis dignitate nihilo sit patre inferior, audi ipsum loquentem: Sicut pater suscitat mortuos et viuificat,

5.2.18 sic et filius quos vult viuificat: quod si de filio etiam in veteri testamento: Initio terram tu fundasti domine, dictum est, manifesta est opificii dignitas. Sin de patre prophetam id locutum dixeris, quod de illo dictum est, Paulus filio attribuit, et ita idem efficietur:

5.2.19 neque enim filio id Paulus tam constanter attribuisset, nisi proculdubio patri et filio pares esse intelligeret dignitates. Vltimae nanque et amentiae esset et audaciae, quae incomparabili conuenirent naturae, ea ad minorem, et quae illa indigeret deducere.

5.3.1 Verum neque minor est filius, neque patris indiget substantia: quocirca non hoc modo de filio Paulus audet profiteri, sed alia quoque huiusmodi: hoc enim verbum, ex quo, quod tanquam dignum quoddam et praecipuum soli patri attribuis, filio quoque proprium his verbis ostendit: ex quo totum corpus per nexus et coniunctiones subministratum, et constructum crescit in augmentum dei:

5.3.2 neque hoc solo1603: loco contentus, aliunde etiam nobis os obstruxit, cum illud verbum, Per quem, quod diminutionem significare arbitraris, patri attribuat. Fidelis enim deus, inquit, per quem vocati estis in societatem filii eius. Et item, per voluntatem eius. Et alibi, quod ex ipso, et per ipsum, et ad ipsum omnia.

5.3.3 Itaque non filio tantum hoc verbum, ex quo, sed spiritui quoque attributum inueneris. Dixit enim ad Ioseph angelus: Noli timere accipere Mariam coniugem tuam, quod enim in ea genitum est, ex spiritu sancto est.

5.3.4 Quemadmodum certe hoc verbum, In quo, quanuis spiritus sancti sit proprium, id tamen deo attribuere non recusat propheta, cum inquit: In deo faciemus virtutem. Et Paulus obsecrans inquit: Si quo modo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate dei venire ad vos. Et iterum Christo attribuit dicens, In Christo Iesu.

5.3.5 Et huiusmodi frequenter verba indifferenter accepta inueniemus: quod minime fieret, nisi vbique eadem esset substantia.

5.3.6 Ne autem ex ea particula: Omnia per ipsum facta sunt, de signis nunc dictum suspicareris: de his enim reliqui euangelistae verba fecerunt, non multo post subdit: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est, non autem spiritus qui factus non est, sed omnem longe excedit creaturam.

5.3.7 Verum iam reliqua prosequemur, cum de rerum creatione Ioannes verba fecisset, quod scilicet. Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est, de prouidentia iam sermonem aggreditur. In ipso, inquit, vita erat, quod ideo addidit, ne quis forte diffideret, quo nam pacto tanta et talia per ipsum facta sunt.

5.3.8 Nam quemadmodum si ex profundissimo et iugi fonte quantum vis aquae haurias, nihil tamen his diminuitur fons: ita in vnigeniti operibus, quodcunque ex his productum factumve credideris, nihilominus effecit. Imo vt propriori vtamur similitudine, lucis scilicet, quam mox ipse subdidit: Et vita erat lux hominum.

5.3.9 Quemadmodum inquam, lux quantamuis1603: quantumuis hominum multitudinem illuminaret, nihil sui splendoris remitteret: itidem deus et antequam mundum condidit, et postquam conderet, idem perfectus atque integer permanet, nihil tanto et admirabili opificio minor, nihil imbecillior. Quod si innumeros huiusmodi esset mundos conditurus, omnibus tamen sufficeret, non modo ad creandos, sed et ad gubernandos.

5.3.10 Vitae enim nomen hoc in loco non modo creationis est, sed prouidentiae ad perpetuitatem. Necnon et resurrectionis rationem iam afferre incipit, et admiranda haec euangelia exorditur:

5.3.11 adueniente autem ad nos vita, vis mortis periit: et luce nos illuminante, tenebrae euanuerunt: sed manet semper in nobis vita, et mors ei dominari non potest.

5.3.12 Itaque quod de patre dictum est, de hoc quoque proprie dicetur, quod in ipso viuimus, et mouemur, et sumus. Quod et Paulus his verbis significauit: quia in ipso condita sunt vniuersa, et omnia in ipso constant: quapropter et radix dicitur, et fundamentum.

5.3.13 Verum cum audis, quod in ipso vita erat: noli suspicari compositum: alibi enim de patre dicit, Sicut pater habet vitam in se, sic dedit et filio vitam habere: sed vt patrem idcirco non dixeris compositum, quia vitam habeat, ita nec filium.

5.3.14 Etenim alibi inquit, quod lux est deus: et iterum, quod lucem habitat inaccessibilem. Haec autem autem1603: om. omnia singillatim prosecuti sumus, non quod compositionem vllam in deo suspicemur, sed vt paulatim ad doctrinae altitudinem euehamur.

5.3.15 Cum enim non facile a multitudine intelligi posset, qua nam ratione in eius persona vita sit primum, id quod humilius est tetigit, cum inquit, Dedit ei vitam habere. Inde eruditos altius erigit his verbis?1603: verbis: Ego sum vita: et iterum: Ego sum lux.

5.3.16 Et quae nam est haec lux? Non quae sensu, sed quae animo percipitur, quae ipsam illuminat animam. Cum enim dicturus esset Christus, Nemo potest venire ad me, nisi pater traxerit eum: Idcirco hinc exorsus euangelista, inquit, ipsum esse qui illuminat: vt quanuis de patre aliquid eiusmodi audieris, non solius patris id esse, sed filii quoque profitearis. Omnia, inquit, quaecunque habet pater meus, mea sunt.

5.3.17 Primum igitur creationem nobis1603: nos edocuit, deinde beneficia quae in aduentu suo nobis largitus est, vno verbo commemorauit, significauitque euangelista, cum ait: Et vita erat lux hominum: non Iudaeorum, sed hominum omnnium1603: omnium.

5.3.18 Non enim Iudaei duntaxat, sed Gentiles quoque in hanc cognitionem deuenere, et communis omnibus proposita est haec lux. Qua nam autem gratia non angelorum, sed hominum tantum lucem dixit? quoniam ei in praesentia de humana natura sermo habetur: et ad homines venit, vt vera et perpetua eis bona annunciaret.

5.3.19 Et lux in tenebris lucet. Tenebras, et mortem et errorem appellat. Siquidem sensibilis haec lux, non lucet in tenebris, sed omni luce penitus tenebrae carent. Praedicatio autem inter eum qui omnia comprehenderat, errorem effulsit, eumque penitus aboleuit: et moriens Christus sic mortem vicit, vt eos qui iam pridem morte detinerentur, liberaret.

5.3.20 Cum igitur neque mors, neque error hanc lucem exuperet, sed charitate incredibili propria vi vbique effulgeat: idcirco inquit, Et tenebrae eam non comprehenderunt, quae etsi vinci nequeat, non tamen illorum qui illuminari nolunt, animis patitur immorari.

5.4.1 Quamobrem si non omnes comprehenderit, nolite turbari. Non enim necessitate et vi, sed cum volumus, cum assentimur, deus ad nos venit. Nolimus huic luci, et tantis deliciis ostium claudere

5.4.2 haec lux per fidem nobis exoritur, et exorta in eorum, a quibus pie suscipitur, animis affatim radios diffundit: cui si puram et immaculatam vitam exhibeas, semper tecum permanet, semper in te habitat. Qui diligit me, inquit, praecepta mea seruabit, et pater meus diliget eum, et ad eum veniemus, et mansionem apud eum faciemus.

5.4.3 Quemadmodum enim solaribus radiis nemo clausis oculis frui potest, ita neque huius claritatis particeps abunde vnquam fuerit, nisi animi oculum ad eam dirigat, eiusque aciem vndique1603: vndie eo contendat: quod eueniet, cum omnibus malis affectibus animum purgauerimus.

5.4.4 Peccatum enim tenebrae et vorago quaedam profunda: quod vel inde planissime constat, quod clam et sine arbitris peccata committuntur. Omnis enim qui mala agit, odit lucem, et non venit ad lucem, et quae in occulto fiunt, turpe est et dicere.

5.4.5 Sicut enim in tenebris neque amicus, neque inimicus agnoscitur, sed omnia penitus ignorantur, itidem in peccato vsu venit.

5.4.6 Quippe qui lucro inhiat, nullam amici, inimicive intelligit differentiam: et inuidus familiarissimum non secus quam inimicum conspicatur, et latrones similiter in omnes bellum gerunt, omnibus insidiantur: et omnino quicunque se viciorum sordibus coinquinant, nihil ad rerum differentias dignoscendas ab ebriis, insanientibusque differunt.

5.4.7 Et quemadmodum noctu lignum, plumbum, ferrum, argentum, lapides preciosos, et alia omnia eodem modo et sine discrimine videmus, lumine videlicet quo haec discerni possent, sublato: ita qui sordide, et viciose vitam viuit, neque modestiae vim, neque sapientiae discernit pulchritudinem.

5.4.8 In tenebris enim, vt iam dixi, preciosi etiam lapides nullam speciem, nullum prae se ferunt fulgorem, non sua, sed caligantium oculorum culpa.

5.4.9 Neque hoc duntaxat nobis dum sub impia viciorum tyrannide viuimus, molestum est: verum etiam illud quod formidine perpetua angimur, et veluti qui per obscuram noctem iter faciunt, vt nihil metuendum sit, metu tamen concutiuntur: sic qui scelus aliquod admittunt, etsi nemo id videat, nemo reprehendat1603: comprehendat, nihilo tamen melius sibi fidunt, sed omnia formidant, omnia suspicantur: quippe qui perpetuis conscientiae stimulis agitantur, omnia formidolose circunspiciunt.

5.4.10 Propulsemus igitur tam grauem, tam molestam vitam, cuius angorem mors sequitur, mors inquam immortalis et perpetua, cui nullus supplicii finis est. Adde quod in hac vita nihil ab insanientibus hi differunt, qui terrenas res et breui duraturas tanquam in somnis suspicantur,

5.4.11 videntur diuitiis affluere, cum nullis affluant: in deliciis esse, cum non sint: neque ante se deceptos intelligunt, quam ab insania liberentur, quam somnum discutiant. Quocirca vt sobrii simus et vigilemus, nobis Paulus praecipit, et itidem dominus.

5.4.12 Qui sobrius est et vigilat, quanuis a peccato capiatur, mox tamen ipsum abiicit, fugatque: qui vero somno aut insania comprehenditur, non intelligit quo pacto sub eius detineatur seruitute. Quamobrem nobis nullus sit somni locus:

5.4.13 non enim noctis tempus est, sed diei, vt in die honeste ambulemus. Etenim nihil peccato turpius est, nihil ignominiosius. Et profecto si ad turpitudinis rationem referatur, tolerabilius est nudos, quam peccatis ac sceleribus opertos et refertos1603: resertos obambulare,

5.4.14 illud enim non ita in culpa est, interdumque paupertatis gratia contingit: eo autem qui peccatorum sordibus inquinatur, nihil obscoenius, nihil contemptu dignius. Veniat nobis in mentem, et diligenter consideremus eos, qui rapinae et cupiditatis causa in iudicium vocantur, quam obscoeni, quam ridiculi appareant, cum omnia turpiter et iniuste fecerint, omnes fefellerint, in omnia temere prolapsi sint.

5.4.15 Nos autem tam misere, tam infoeliciter vitam agimus, vt vestem praepostere indui non patiamur, imo alios si id faciant reprehendemus: cum vero et nos, et proximi nostri, capite ambulemus, non aduertimus.

5.4.16 Quid enim eo turpius, qui assidue meretricios petit fornices? Quid contumelioso, quid maledico, quid inuido risu dignius? Sed quamobrem non tam haec turpia, quam nudum ambulare videatur?

5.4.17 ex consuetudine, vnde nemo vnquam sponte sua nudus ambulare consueuit. Illud autem omnes omni tempore, et sane confidenter audent. Quod si quispiam cum angelis haberet consuetudinem, apud quos nunquam tale quid committitur, certo tunc quoniam ridiculum sit, intelligeret.

5.4.18 Et quid de angelorum loquor consuetudine? in ipsis enim regiis apud nos si quis introductam meretricem cognosceret, vel ebrietate, vel aliqua huiusmodi turpitudine dehonestaretur, vltimum daret supplicium.

5.4.19 Quod si haec in regiis intolerabilia sunt, longe magis in conspectu summi et omnipotentis regis, cum vbique praesto adsit, et quaecunque audemus intueatur, meritis poenis afficiemur.

5.4.20 Quare precor et obsecro, vt in hac vita et sobrios nos et quietos exhibeamus, rex enim noster omnia nostra opera conspicatur. Vt igitur haec lux perpetuo nos illuminet, hos diuinae clementiae radios et quaeramus, et efflagitemus,

5.4.21 ita vt praesentibus his, et futuris bonis affatim fruamur, gratia et benignitate domini nostri Iesu Christi, per quem, et cum quo patri gloria, simul et spiritui sancto in secula seculorum, Amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY