5.4.18 Et quid dico multociens angelorum. In regiis enim ipsis que sunt apud nos si quis utique meretri introducens uteretur ea, uel ab ebrietate uini detineretur, uel alio aliquo tali deformaret, ultimam daret uindictam.
5.4.18 Et quid de angelorum loquor consuetudine?F/1470/1486: consuetudine. In ipsis enim regiis apud nos, si quis introductam meretricem cognosceret, uel ebrietate uel aliqua huiusmodi turpitudine dehonestaretur, ultimum daret supplicium.
5.4.18 Et quid de angelorum loquor consuetudine? in ipsis enim regiis apud nos si quis introductam meretricem cognosceret, vel ebrietate, vel aliqua huiusmodi turpitudine dehonestaretur, vltimum daret supplicium.
5.4.18 Ecquid Angelorum coetum memoro? nam in Imperatoriis apud nos aedibus, si quis inducta meretrice utatur, vel si ebrietate capiatur, vel turpe aliud quidpiam admittat, extremas dat poenas.