Commentarius
[Homilia V]
5.1.1 Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil, quod factum estIn principio fecit Deus caelum et terram. Moyses historiam veteris Testamenti a sensilibus nobis orditur, et ea pluribus enumerat: nam ait, In principio fecit Deus caelum et terram.
5.1.2 Deinde adjicit lucem factam, secundum caelum, stellarum naturam, omnigena animalium genera, ne singula prosequentes longiores simus.
5.1.3 Hic autem Evangelista uno verbo complectitur omnia, et illa nempe et illis superiora. Et jure certe, quia illa auditoribus nota sunt, et ipse ad praestantius argumentum properat, ac totum opus aggreditur, non de operibus, sed de opifice et creatore dicturus.
5.1.4 Ideo Moyses quidem, etsi minorem creationis partem aggrediatur; nihil enim nobis de invisibilibus potestatibus narravit, in illis versatur. Hic vero, quia1862: qui ad ipsum creatorem ascendere festinat, jure omnia praetercurrit, et haec quae ille dixit, et ea quae ipse tacuit, paucis complectitur, Omnia per ipsum facta sunt.
5.1.5 Ne vero putes ipsum ea tantum memorare quae Moyses narravit, subjungit, et sine ipso factum est nihil quod factum: hoc est, ex rebus factis, sive sub aspectum, sive sub intellectum tantum cadant, nihil sine Filii virtute productum est.
5.1.6 Neque enim punctum apponemus post illud, nihil, ut haeretici faciunt. Illi enim cum velint Spiritum creatum esse, ita legunt: Quod factum est, in ipso vita erat. At sic haec nullo modo intelligi poterunt.
5.1.7 Primo enim hic non opportuna Spiritus mentio esset: quod si tandem id voluisset, cur tam obscure loquutus esset? Unde enim constat hoc de Spiritu dictum esse? Alioquin autem secundum hanc seriem comperiemus, non Spiritum, sed ipsum Filium per seipsum factum esse.
5.1.8 Verum attendite, ne vos hoc dictum effugiat; et age interim ad illorum morem legamus: hoc pacto enim manifestior erit absurditas: Quod factum est, in ipso vita erat.
5.1.9 Vitam hic Spiritum significare dicunt. Sed vita etiam lux appellata hic occurrit; subjicit enim, et vita erat lux hominum. Secundum illos ergo lucem hominum hic Spiritum dicit. Quid igitur? cum subdit, Fuit homo missus a Deo, ut testimonium perhiberet de lumine, necesse est ut dicant, hoc etiam de Spiritu proferri.
5.1.10 Eum enim quem supra Verbum dixit, in sequentibus Deum, vitam, et lucem nominat. Vita erat, inquit, hoc Verbum, et haec ipsa vita lux erat. Si itaque Verbum vita erat; Verbum autem, quod est vita, caro factum est, vita caro facta est, hoc est, Verbum: Et ejus gloriam vidimus, quasi Unigeniti a Patre.
5.1.11 Si ergo dicant Spiritum hic vitam vocari, vide quanta absurda sequantur. Spiritus enim incarnatus fuerit, non Filius: Spiritus erit unigenitus Filius. Si non ita res fuerit, dum hoc effugient, in aliud longe absurdius incident ita legentes.
5.1.12 Nam si confiteantur illud de Filio dictum esse, neque interpungant, nec legant ut nos legimus, ipsum Filium a seipso factum esse dicant oportet. Si enim Verbum vita erat; si quod factum est, in ipso vita erat: ipsum in seipso et per seipsum factum est secundum hanc lectionem.
5.1.13 Deinde quibusdam interpositis adjicit: Et vidimus gloriam ejus, gloriam quasi Unigeniti a Patre. Ecce secundum illorum qui ita loquuntur lectionem Spiritus sanctus, Unigenitus esse filius deprehenditur.
5.1.14 De illo enim haec omnis narratio instituitur. Videtisne, quando a veritate sermo aberrat, in quae praecipitia abeat; et quot absurda pariat? Quid igitur? Spiritus, inquies, non est lux?
5.1.15 Est quidem lux, verum hic non de illo agitur: quandoquidem et Deus Spiritus, hoc est, incorporeus; sed non ubicumque Spiritus dicitur Deum esse declaratur.
5.1.16 Et quid miraris, si id de Patre dicamus? Neque enim de Paracleto quoque id dixerimus, quod ubicumque Spiritus dicitur, id de Paracleto intelligatur: quamvis hoc nomen ipsi maxime competat. Attamen ubi Spiritus legitur, non semper Paracletus est intelligendus.
5.1.17 Nam et Christus Dei virtus et Dei sapientia vocatur; at non semper ubi Dei virtus et Dei sapientia dicitur, Christus indicatur. Sic et hoc loco, licet Spiritus illuminet, non tamen de ipso nunc loquitur Evangelista.
5.1.18 Attamen his exclusi1862: exclusis absurdis ratiociniis illi, qui semper veritati repugnant, dicere non desistunt, Quod factum est, in ipso vita erat; id est, quod factum est vita erat.
5.1.19 Quid igitur? An Sodomorum supplicium, diluvium, gehenna et mille res huiusmodi vita erant? Sed de creatione nobis est sermo, inquiunt. Certe illa quoque ad creationem pertinent.
5.1.20 Verum ut aliunde etiam illorum sententiam validius confutemus, interrogabimus illos: Num quaeso, lignum vita est? num lapis, inanima haec et immobilia? An homo omnino vita est? Ecquis hoc dixerit? Non enim ipsa vita homo, sed vitae capax homo est.
5.2.1 Vide rursum hic absurditatem: nam hanc sequemur dicendi seriem, ut hinc eorum insipientiam discamus: sic nihil usquam illi dicunt quod Spiritui competere possit. Postquam enim inde exciderunt, hominibus illa adscribunt, quae de Spiritu digne dicta fuisse putabant.
5.2.2 Caeterum jam lectionem examinemus. Creatura nunc vita dicitur; ergo lux etiam est: deque illa testificaturus venit Joannes. Cur ergo non et ipse lux est? nam non erat ille lux, inquit: atqui ex creaturarum numero erat.
5.2.3 Quomodo ergo non est lux? Quomodo in mundo erat, et mundus per ipsum factus est? Creaturane erat in creatura, et creatura per creaturam facta est? Quomodo mundus eum non cognovit? An creatura creaturam non novit? Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri.
5.2.4 Sed sat risui datum est: haec monstra verborum vobis deinceps confutanda relinquo: ne nos haec risum movendi causa praemisisse videamur, tempusque frustra teramus.
5.2.5 Nam si haec de Spiritu non dicta sunt, ut jam demonstratum est, neque de creatura; et eamdem tamen illi lectionem tueantur; illud omnium absurdissimum sequetur, ut diximus, quod Filius per seipsum factus sit.
5.2.6 Si enim lux vera Filius est: lux autem haec vita erat; vitaque in ipso facta est; necessario illud consequitur secundum eorum lectionem. Ideo hac omissa, ad legitimam veniamus lectionem et interpretationem.
5.2.7 Quaenam illa est? ut in haec verba, quod factum est, terminemus sententiam: deinde ab hoc dicto incipiamus: In ipso vita erat. Hoc autem ille vult significare: Sine ipso factum est nihil quod factum est.
5.2.8 Si quid, inquit, factum est, sine ipso factum non est. Viden’ quomodo per breve hoc additamentum, absurda omnia quae suboriri poterant eliminavit?
5.2.9 Per id enim quod intulit, sine ipso factum est nihil, et per illud additum, quod factum est, intellectualia simul comprehendit, Spiritumque subtraxit.
5.2.10 Cum enim dixisset, Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil: ne quis diceret, si omnia, ergo Spiritus per ipsum factus est, hoc additamento opus fuit.
5.2.11 Ego, inquit, si quid factum est, hoc per ipsum factum esse dixi; sive invisibile, sive incorporeum, sive in caelo factum sit. Ideo non simpliciter omnia dixi; sed si quid factum est: hoc est, quae facta sunt.
5.2.12 Spiritus vero factus non est. Viden’ accuratam doctrinam? Rerum sensilium creationem memoravit, quam antea Moyses docuerat: deinde jam imbutos ad sublimiora ducens, incorporea nempe et invisibilia, Spiritum sanctum ab omni creatura sejunxit.
5.2.13 Sic et Paulus hac gratia inspiratus dicebat, Quoniam in ipso creata sunt omnia. Hic vero rursum eamdem accurationem observes velim. Idem namque Spiritus hanc quoque movebat animam.
5.2.14 Ne quis enim rem factam quampiam a Dei creatione removeret, eo quod ipsa invisibilia essent; neve his Paracletum admisceret, praetermissis sensilibus, quae omnibus nota erant, caelestia enumerat his verbis: Sive throni, sive dominationes, sive principatus, sive potestates.
5.2.15 Illud enim sive, singulis appositum, nihil aliud nobis significat, quam hoc, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est. Quod si illud per diminutionem significare putes, audi prophetam dicentem: Initio tu, Domine, terram fundasti , et opera manuum tuarum caeli.
5.2.16 Quod de Patre ut creatore dictum est, id de Filio dicit: non dicturus, nisi creator, nec tantum minister existimatus esset. Quod si hic per ipsum dicatur, non alia de causa dicitur, quam ne quis Filium non genitum esse suspicetur.
5.2.17 Quandoquidem quod secundum creationis dignitatem nihil minus habeat, quam Pater, audi ipsum dicentem: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat.
5.2.18 Si itaque de Filio dicatur in veteri Testamento, Initio tu, Domine, terram fundasti, manifesta est creationis dignitas: sin de Patre prophetam id loquutum dixeris, Paulum autem Filio adscripsisse id quod de Patre dictum erat; idipsum tamen sequetur.
5.2.19 Neque enim id Paulus Filio competere statuisset, nisi admodum certus, parem esse dignitatem. Extremae namque audaciae esset, ea quae incomparabili naturae competerent, minori et inferiori adscribere.
5.3.1 At neque minor, neque inferior Patris substantia est Filius. Quapropter non hoc solum de Filio ausus est Paulus dicere, sed etiam alia similia: nam illud, ex quo, quod tu solius Patris dignitati adscribis, ille de Filio dicit his verbis: Ex quo totum corpus, per nexus et conjunctiones subministratum et constructum, crescit in augmentum Dei.
5.3.2 Neque hoc solo contentus est; sed et aliunde vobis obstruxit ora, cum illud, per quem, quod minorem significare dicis, Patri adscribit: Fidelis enim Deus, inquit, per quem vocati estis in societatem Filii ejus; et rursum, per voluntatem ejus; et alibi, Quoniam ex ipso, et per ipsum, et in ipsum omnia.
5.3.3 Itaque non uni Filio illud, ex quo; sed etiam Spiritui tribuitur. Etenim Josepho Angelus dicebat: Ne timeas accipere Mariam conjugem tuam: quod enim in ea natum est, ex Spiritu sancto est.
5.3.4 Quemadmodum et illud, in quo, quod Spiritus est, non recusat propheta Deo tribuere, dum ait: in Deo faciemus virtutem. Et Paulus obsecrans ait: Si quomodo tandem aliquando prosperum iter habeam in voluntate Dei veniendi ad vos: et iterum id de Christo dicit, In Christo Jesu.
5.3.5 Hujuscemodi certe verba indiscriminatim accepta frequenter reperiemus: quod minime fieret, nisi ubique eadem substantia esset.
5.3.6 Ne autem illud, omnia per ipsum facta sunt, de signis putes nunc esse dictum: de iis enim reliqui Evangelistae verba fecerunt; post haec subdit: In mundo erat, et mundus per ipsum factus est: non autem Spiritus, qui non ex numero opificiorum est, sed supra omnes omnino creaturas.
5.3.7 Verum jam reliqua prosequamur. Cum de creatione loquens Joannes dixisset: Omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil quod factum est; de providentia sermonem adjicit his verbis, in ipso vita erat. Ne quis enim incredulus dubitaret, quomodo tot tantaque per ipsum facta sint, subdidit: in ipso vita erat.
5.3.8 Quemadmodum si ex fonte abyssos emittente aquam hauseris, quantumcumque haurias, fontem nihil minues; ita de Unigeniti vi operandi putandum, quantacumque per ipsam facta credideris, nunquam illa minuitur; imo vero ut magis proprio utar exemplo, nempe lucis, de qua ille mox adjicit, et vita erat lux.
5.3.9 Quemadmodum ergo lux, quantacumque hominum millia illuminet, nihil splendoris amittit; sic quoque Deus et antequam operetur et post emissa opera, perinde integer manet, nec minuitur, neque ex operatione multa fatigatur; sed etiamsi mille mundos similes creare oporteret, etiamsi infinitos, illis omnibus sufficeret, nec creandis modo, sed etiam post creationem servandis.
5.3.10 Vitae quippe nomen hic, non ad creationem solum pertinet, sed et ad providentiam, qua res creatae servantur et permanent. Etiamque resurrectionis doctrinam jam nobis fundare incipit, et ab admirandis hisce Evangeliis orditur.
5.3.11 Vita namque ad nos adveniente, solutum est mortis imperium, luceque nos illuminante, tenebrae non ultra manent; sed manet semper in nobis vita, et mors ei dominari non potest.
5.3.12 Itaque quod de Patre dictum est, de hoc quoque proprie dicatur, in ipso vivimus, movemur, et sumus: id quod etiam Paulus declarat his verbis:1862: verbis: Quoniam In ipso creata sunt omnia, et omnia in ipso constant. Quapropter et radix dicitur et fundamentum.
5.3.13 Cum autem audis, in ipso vita erat, ne compositum suspiceris: nam postea de Patre dicit: Sicut Pater habet vitam in semetipso, sic dedit et Filio habere vitam. Sed sicut Patrem non ideo compositum dixeris, sic nec Filium dicas.
5.3.14 Etenim alibi quoque dicit, lux est Deus; et rursus, lucem habitat inaccessibilem. Haec porro omnia dicta sunt, non ut compositionem suspicemur, sed ut paulatim ad doctrinae culmen evehamur.
5.3.15 Cum enim non facile a vulgo intelligi possit, qua ratione vita in ipso exsistat, primo id quod humilius est dicit; eruditos vero postea altius erigit. Qui enim dixit, Dedit ei vitam habere, is ipse ait: Ego sum vita; et rursus, Ego sum lux.
5.3.16 Et qualis, quaeso, haec lux est? Non sensilis, sed spiritualis, quae illuminat animam. Quia enim Christus dicturus erat, Nemo potest venire ad me, nisi Pater traxerit eum, ideo praeveniens Evangelista dixit, ipsum esse qui illuminat; ut si de Patre quid simile audias, ne id solius Patris, sed Filii quoque esse profitearis: nam omnia, inquit, quaecumque habet Pater meus, mea sunt.
5.3.17 Primo igitur creationem nos docuit: deinde animae bona quae veniens nobis largitus est, uno verbo subindicavit Evangelista dicens: Et vita erat lux hominum. Nec dixit, erat lux Judaeorum, sed universorum hominum.
5.3.18 Neque enim Judaei tantum, sed etiam Gentiles ad hanc cogitionem devenerunt, et haec lux communis omnibus proposita erat. Cur autem non Angelos addidit, sed homines solum dixit? Quia nunc ipsi de humana natura sermo est; et hominibus bona nunciaturus venit.
5.3.19 Et lux in tenebris lucet. Tenebras hic vocat mortem et errorem. Haec quippe lux sensilis, non in tenebris lucet, sed sine tenebris est. Praedicatio autem inter eum, qui omnia occupaverat, errorem effulsit, eumque sustulit; et in ipsam mortem veniens ipse, sic illam superavit, ut eos qui morte jam detinebantur, erueret.
5.3.20 Quoniam igitur neque mors, neque error lucem illam superarunt; sed est ubique splendida, et propria vi fulget, ideo ait: et tenebrae eam non comprehenderunt. Est enim inexpugnabilis, nec libenter in animis habitat, qui nolunt illumirari.
5.4.1 Quod si non omnes ceperit, ne id te conturbet: non enim ex necessitate aut vi, sed ex voluntate et arbitrio ad nos accedit Deus. Ne luci huic ostium claudas, et multa voluptate frueris.
5.4.2 Haec porro lux per fidem accedit, et cum semel advenit, excipientem se admodum illuminat: et si puram exhibeas vitam, perpetuo intus manebit: Nam qui diligit me, mandata mea servabit, et veniemus ad eum ego et Pater meus, et mansionem apud eum faciemus.
5.4.3 Quemadmodum enim non potest quis radio solari probe frui, nisi oculos aperiat: ita neque hujus splendoris abunde consors esse, nisi animae oculos aperiat, eorumque aciem undique paret. Quomodo autem id fieri possit? Si animum omni vitio purgemus.
5.4.4 Peccatum enim tenebrosum est, densaque caligine offusum; idque inde palam est, quod inconsiderate et sine arbitris admittatur: nam omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem: et quae in occulto fiunt, turpe est et dicere.
5.4.5 Sicut enim in tenebris nec amicum nec inimicum agnoscimus, rerumque omnium naturam ignoramus, sic et in peccato accidit.
5.4.6 Nam qui avaritiae studet, non distinguit amicum ab inimico: invidusque necessitudine sibi junctum ut inimicum habet; ac qui insidiatur, contra omnes bellum gerit: uno verbo, quisquis peccato obnoxius est, nihil differt ab ebriis et furentibus, neque rerum naturam novit.
5.4.7 Ac quemadmodum noctu lignum, plumbum, ferrum, argentum, aurum, lapidem preciosum, omniaque pari modo cernimus, cum lux ad haec discernenda non adsit; sic qui vita impurus est, temperantiae virtutem non novit, neque philosophiae pulcritudinem.
5.4.8 In tenebris enim, ut jam dixi, ne lapides quidem preciosi pulcritudinem suam exhibent, non naturae suae vitio, sed spectantium ignorantia.
5.4.9 Neque hoc unum nobis damnum in peccato degentibus accidit; sed et in perpetuo metu versamur: ac quemadmodum ii qui per noctem illunem iter agunt, semper tremunt, licet nemo adsit qui metum incutiat; sic ii qui peccatis dediti sunt, fidere nequeunt, etiamsi nullus adsit qui redarguat: sed omnia formidant et suspecta habent, conscientia stimulante, omniaque ipsis terrore et formidine plena sunt, omnia anxii circumspiciunt.
5.4.10 Tam molestam ergo vitam fugiamus. Nam post angorem hujusmodi, mors sequetur, mors immortalis: illic enim nullus supplicii finis erit. Hic vero ab insanientibus nihil differunt ii, qui res sibi fingunt, quae ne quidem exsistunt.
5.4.11 Videntur enim sibi divites esse cum non sint, se deliciari putant, et nullae deliciae: nec prius fallaciam ut par esset sentiunt, quam ab hac insania liberentur, et donec somnum excutiant. Ideoque ut sobrii simus et vigilemus Paulus omnibus praecipit: et idipsum quoque Christus.
5.4.12 Qui sobrius est et vigilat, si a peccato capiatur, cito ipsum excutit: qui vero dormit aut insanit, ne quidem sentit quomodo a peccato teneatur. Ne itaque dormiamus.
5.4.13 Neque enim noctis tempus est; sed diei: itaque sicut in die honeste ambulemus. Nihil enim peccato turpius. Minus est malum, secundum turpitudinis rationem, nudos, quam peccatis et sceleribus onustos obambulare.
5.4.14 Illud enim non tantum crimen esset: saepe namque ex paupertate oritur. Peccatore autem nihil turpius, nihil contemptu dignius. Cogitemus ergo eos, qui rapinae et usurae causa in judicium raptantur, quam turpes, quam ridiculi videantur, ut qui omnia impudenter, fallaciter et cum violentia egerint.
5.4.15 Nos autem ita miseri infelicesque sumus, ut dum pallium negligenter vel transverse positum gestare non patimur; imo idipsum in alio emendamus; cum autem et nos et proximi nostri inverso capite ambulemus, id ne quidem sentiamus.
5.4.16 Quid enim, quaeso, turpius viro, qui meretricem adit? Quid contumelioso, quid maledico, quid invido risu dignius? Qui fieri potest ut haec non tam turpia habeantur, quam nudos ambulare?
5.4.17 A consuetudine tantum. Illud enim nemo unquam sponte sua passus est, hoc vero omnes confidenter audent. Certe si quis Angelorum coetum adiret, in quo nihil unquam hujusmodi gestum est; statim videret quam ridicula res esset.
5.4.18 Ecquid Angelorum coetum memoro? nam in Imperatoriis apud nos aedibus, si quis inducta meretrice utatur, vel si ebrietate capiatur, vel turpe aliud quidpiam admittat, extremas dat poenas.
5.4.19 Quod si in imperatoriis aedibus talia audere non licet; multo magis, ubique praesente universorum rege, omniaque circumspiciente, si similia aggrediamur, extremum luemus supplicium.
5.4.20 Quapropter rogo, multam in hac vita quietem et modestiam, multam munditiem exhibeamus. Regem quippe habemus, qui nostra omnia perpetuo intuetur. Ut itaque semper lux illa nos illuminet, hunc nobis radium attrahamus.
5.4.21 Ita enim et praesentibus et futuris fruemur bonis, gratia et benignitate Domini nostri Jesu Christi, per quem et cum quo Patri gloria unaque Spiritui sancto in saecula1862: saecula saeculorum, amen.