PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.12 Spiritus autem factibilis. Vides doctrinam diligenter factam? Meminit conditionis sensibilium; preassumens enim ea Moyses edocuit. Deinde proficientes ad excelsiora ducens incorporea dico et inuisibilia excipit a creatione omni spiritum sanctum.
CLOSE
Griffolini

5.2.12 Spiritus uero ingenitus est. Vides ne doctrinam quam certissimam?1470/1486/1530: qua certissimam In memoriam reduxit sensibilium creationem, quae antea1470/1486/1530: ante Moyses edocuerat.1470/1486/1530: edocuerat? Inde cum iam satis in iis1470/1486/1530: his profecerimusB: prefecerimus, ad altiora nos erigens, ad incorporea scilicet atque inuisibilia, spiritum sanctum ab omni creatura seiunxit.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.12 spiritus vero ingenitus est. Vides ne doctrinam qua certissimam in memoriam reduxit sensibilium creationem, quae ante Moses edocuerat? Inde cum satis in his profecerimus, ad altiora nos erigens, ad incorporea scilicet atque inuisibilia, spiritum sanctum ab omni creatura seiunxit.
CLOSE
Montfaucon

5.2.12 Spiritus vero factus non est. Viden’ accuratam doctrinam? Rerum sensilium creationem memoravit, quam antea Moyses docuerat: deinde jam imbutos ad sublimiora ducens, incorporea nempe et invisibilia, Spiritum sanctum ab omni creatura sejunxit.