Iohannis Crisostomi omelie in Iohannem (BnF MS lat. 15284)

Omelia V (fol.13ra-15ra)

5.1.1 Omnia per ipsum facta sunt. Moyses quidem incipiens hystoriam et conscriptionem que est in ueteri testamento, de sensibilibus nobis loquitur, et hoc enumerat per multa. In principio enim ait fecit deus celum et terram.

5.1.2 Deinde inducit quoniam et lux facta est, et secundum celum et stellarum nature et omnimoda genera animalium, et omnia alia ut non unumquodque narrantes superuacanee loquamur.

5.1.3 Euangelista uero hec omnia exercens uno uerbo comprehendit et illa, et ea que hiis sunt, sunt superiora. Decenter seu et cognita existentia auditoribus, et ad maiorem festinans materiam, et totum hunc librum instituens non de operibus sed de conditore et omnia producente dicere.

5.1.4 Propterea ille quidem et si nimirum paruam particulam creationis assumpserit. Nichil enim nobis de inuisibilibus dixit uirtutibus, hiis immoratur; hic autem ceu ad ipsum factorem festinans ascendere, decenter omnia transcurrit. Et hec et ea que ille tacuit uno et breui sermone assumens, hec scilicet omnia per ipsum facta sunt.

5.1.5 Et ut ne extimes omnia illa solum dicere eum que a Moyse dicta sunt, inducit, quoniam et sine eo factum est nichil quod factum est, hoc est factibilium, et si uisibile quid et si intelligibile, nichil sine adesse deductum est.

5.1.6 Non enim finalem punctum huic id est nichil apponemus secundum hereticos. Illi enim uolentes spiritum sanctum creatum dicere aiunt. Quod factum est in ipso, uita erat. Sed ita non intelligibile fit. Quod dicitur.

5.1.7 Nam primum quidem, neque tempus erat hic spiritus sancti meminisse, propter quid manifeste eum ita posuit? Vnde uero manifestum est quoniam de spiritu sancto hoc dictum est? Aliter autem inueniemus secundum hanc rationem, non spiritum sed ipsum filium per se ipsum fieri.

5.1.8 Sed et surgite, ut non fugiat uos quod dicitur. Et age secundum eorum interim legamus modum. Ita enim nobis hoc inueniens erit. Quod factum est in ipso, uita erat.

5.1.9 Spiritum aiunt dictum esse uitam, sed uita hec et lux esse inuenitur. Inducit enim et uita erat lux hominum. Quo circa secundum eos lucem homini hic spiritum dicit. Quid igitur cum inducat et dicat fuit homo missus a deo cui nomen erat Iohannes, ut testimonium perhibeat de luce, nec esse de spiritu eos dicere, et hoc dictum esse.

5.1.10 Quod enim superuis uerbum dixit, hoc procedens et deum et uitam et lucem nominauit. Vita enim erat ait uerbum hoc et uita hec lux erat. Si igitur uerbum hoc uita, uerbum autem uerbum hoc et uita caro factum est, uita facta est caro, hoc est uerbum et eius uidimus gloriam, quasi unigeniti a patre.

5.1.11 Si igitur spiritum dicunt hic uitam dictum esse, uide quot secuntur inconuenientia. Erit enim ipse incarnatus non filius, erit unigenitus filius qui spiritus. Si uero non hoc, in aliud rursus inconuenientissimum, hoc fugientes incident, ita legentes;

5.1.12 si enim utique confessi fuerint, quoniam de filio dictum est, et non puctauerint, neque legerint sicut nos, ipsum a se ipso filium factum esse dicent. Si enim uita uerbum. Quod uero factum est in ipso uita erat. Ipsum in se ipso et per se ipsum factum est secundum lectionem hanc.

5.1.13 Deinde quedam dicens in medio induxit. Et uidimus gloriam eius gloriam quasi unigeniti a patre. Ecce et unigenitus filius inuenitur secundum lectionem eorum spiritus sanctus.

5.1.14 De eo enim omnis ei hec narratio dicta est. Videte quando euoluitur sermo ueritatis, ubi euertitur, et quot generat inconuenientia? Quid igitur? Non est spiritus lux ait?

5.1.15 Est quidem lux. Sed hic non de hoc dictum est. Quia et deus dicitur spiritus, hoc est incorporeus. Sed non omnino sicubi spiritus pictus est deus ostenditur.

5.1.16 Et quid miraris si de patre hoc annuis? Neque enim in paraclito hec dicemus utique, puta quoniam sicut spiritus non paraclitus ostenditur, quamuis hoc eius maxime cognosciuum est nomen, sed non omnino sicubi spiritus paraclitus.

5.1.17 Et enim et Christus dei uirtus et sapientia filius. Ita utique et hic et si lux spiritus, tamen nunc non de eo ait euangelista.

5.1.18 Sed cum eis ex hiis concluserimus inconuenientibus hii rursus ubique aduersus ueritatem stare, dicunt adhuc eidem lectioni adherentes. Quod factum est in ipso uita erat; hoc est quod factum uita erat.

5.1.19 Quo circa et que sodomitarum passiones et diluuium et gehenna et infinita alia talia? Sed de conditione sermo nobis ait. Igitur maxime quidem et illa conditionis sunt,

5.1.20 sed ut ex superhabundantia sermonem eorum redarguamus. Interrogabimus eos lignum dic michi uita? et lapis uita? in animata hec et immobilia? Sed homo? totum uita. Et quis utique hoc dixerit? Non enim ipsa uita est homo, sed uite est susceptibilis.

5.2.1 Vide rursus et hinc inconueniens. Secundum eandem consequentiam, et hic sermonem producemus, ut discatis insipientiam eorum et hinc. Ita nequaquam conuenientia eorum spiritu sancto Cum enim exciderint illinc, hominibus ea adaptant, que de spiritu sancto extimabunt, digne dicta esse.

5.2.2 Verumptamen et ita ipsam scrutemur lectionem. Vita creatio dicitur nunc, quare et lux et de ea uenit testaturus Iohannes. Propter quid igitur non et ipse est lux. Non enim erat ille lux ait, et nimirum et ipse creationis erat.

5.2.3 Qualiter igitur non est lux? Qualiter autem in mundo, et mundus per ipsum factus est? Creatio in creatione erat, et creatio per creationem facta est? Qualiter autem et mundus eum non cognouit? Creatio creationem non cognouit? Quotquot autem susceperunt eum, dedit eis potestatem filios dei fieri.

5.2.4 Sed satis de derisione. Vobis enim dimitto dereliquo inuehere in uerborum horum prodigium ut non ipsi hoc uideamur, elegisse deridere simpliciter, et tempus inaniter consumamus.

5.2.5 Si enim neque de spiritu sancto hec dicta sunt, sicut demonstratum est; neque de creatione, adherebunt autem adhuc eidem lectioni, quod omnium inconuenientissimum, illud sequetur quod antea diximus id est filium per se ipsum factum esse.

5.2.6 Si enim lux uera filius est, lux autem hec, uita erat. Vita uero facta est in eo; necesse est omnino hec inferri secundum eorum lectionem. Ideo hanc dimittentes, ad decentem ueniamus lectionem et expositionem.

5.2.7 Que est autem hec? Vsque ad factum est quiescere facere sermonem. Deinde ab ea que deinceps est dictione, incipere que dicit in ipso uita erat. Quod autem dicit tale est. Sine eo factum est nichil quod factum est.

5.2.8 Sed quid factum est generabilium ait, non factum est sine ipso. Vides qualiter breui hac adiectione omnia correxit superuenientia?

5.2.9 Inducere enim sine eo factum est nichil et adhicere quod factum est et intelligibilia comprehendit, et spiritum sanctum excepit.

5.2.10 Quia enim dixit quoniam omnia per ipsum facta sunt et sine ipso factum est nichil, ut non quis dicat. Si omnia per ipsum, et spiritus factus est, indiguit adiectione hac.

5.2.11 Ego enim ait si quid factibile est hec dixi per eum factum esse puta et si inuisibile sit et incorporeum, et si in celis. Propterea non simpliciter dixit omnia. Sed aliquid factum est, hoc est que factibilia.

5.2.12 Spiritus autem factibilis. Vides doctrinam diligenter factam? Meminit conditionis sensibilium; preassumens enim ea Moyses edocuit. Deinde proficientes ad excelsiora ducens incorporea dico et inuisibilia excipit a creatione omni spiritum sanctum.

5.2.13 Ita et Paulus a gratia hac inspiratus dicebat, quoniam in ipso creata sunt omnia, et uide rursus et hic eamdem diligentiam. Etenim idem spiritus hanc mouebat animam.

5.2.14 Vt enim neque excipiat quis factibilium quedam a dei conditione. Propterea quia inuisibilia ipsa sunt, neque immisceat paraclitum, transcurrens et ipse sensibilia omnibus cognita, que sunt in celis enumerat, dicens: Siue throni siue dominationes siue principatus siue potestates;

5.2.15 siue enim in uno quodque positum, nichil aliud ostendit nobis quam hoc, omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil quod factum est. Si uero hoc id est per, extimas minorationis esse, audi eum dicentem: Tu secundum principia domine terram fundasti et opera manuum tuarum sunt celi.

5.2.16 Quod de patre ut conditore dictum est, hoc de filio dicens, nequaquam dixisset, nisi ut de conditore famulante alicui, opinionem haberet. Si uero hic propter ipsum dictum est, propter nichil aliud positum est, sed ut non unigenitum suspicetur quis filium.

5.2.17 Quia qui secundum conditionis dignitatem nichil minus habet patre, audi eum dicentem: Sicut pater suscitat mortuos et uiuificat, sic et filius quos uult uiuificat.

5.2.18 Igitur siquidem de filio et in ueteri testamento hoc id est secundum principia, tu domine fundasti dictum est? manifesta conditionis est dignitas. Si uero de patre hoc prophetam dixisse dicis, Paulum uero filio adaptasse id quod de illo dictum est? et ita idem fit rursus.

5.2.19 Neque enim et filio id conuenire Paulus promulgasset, nisi uehementer confideret, quoniam que sunt dignitatis cohonorabilia sunt utrique. Etenim esset audatie ultime eaque incomparabilia adueniunt nature, ad minorem et deficientem ab illa inducere.

5.3.1 Sed neque minor est neque deficit a patris substantia filius. Propterea non hoc solum confisus est Paulus dicere de eo, sed et alia talia. Verbum enim ex quo quod ut dignam quondam solo patre distribuis sortem et de filio ait ita dicens: Ex quo omne corpus per tactus et colligationes attributum et conexum, crescit in augmentum dei

5.3.2 et non contentus hoc solo, sed et aliunde nostra obstruit ora, hec id est per quem quod minorationis esse dicis, patri attribuens; fidelis enim deus ait per quem uocati estis in communionem filii eius et rursus per uoluntatem eius et alibi. Quoniam ex ipso et per ipsum et in ipsum sunt omnia.

5.3.3 Quare non filio soli ex hoc id est ex quo, sed et spiritui attributum est. Etenim Ioseph angelus dixit: Ne timeas accipere Mariam coniugem tuam. Quod enim in ea natum est, ex spiritu sancto est.

5.3.4 Quemadmodum et hoc id est in quo et spiritus sancti existens non dedignatur et deo attribuere, propheta ita dicens: In deo faciemus uirtutem et Paulus obsecrans ait: Si qualiter iam quandoque pene prosperabor in uoluntate dei uenire ad uos. Sed et de Christo rursus ponit hoc dicens, in Christo Ihesu

5.3.5 et uniuersaliter multociens et continue inueniemus utique transpositas hac dictiones. Hec autem non utique contingerent, non ubique eadem substancia subposita.

5.3.6 Vt autem hec id est omnia per ipsum facta sunt, non de signis suspiceris nunc dici. De hiis enim reliqui loquti sunt euangeliste, inducit post hec dicens: In mundo erat et mundus per ipsum factus est, sed non spiritus. Neque enim factibilium hic,

5.3.7 sed eorum que sunt super creaturas omnes, sed interim adhereamus hiis que deinceps de conditione dicens Iohannes, puta quoniam omnia per ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nichil quod factum est, inducit et eum qui de prudentia est sermonem. In ipso uita erat dicens: Etenim ut nullus decredat quomodo tot et talia per eum facta sunt, induxit quoniam in ipso uita erat.

5.3.8 Quemadmodum in fonte qui generat abyssos, quantumcumque aufers nullo minorasti fontem, ita et in operatione unigeniti quotcumque credes deducta per eam facta esse non minor ipsa facta est, magis autem ut familiariori utar exemplo, quod lucis dicam, quod et ipse induxit confestim dicens, et uita erat lux hominum.

5.3.9 Quemadmodum lux quotcumque illuminauerit infinita, nichil in propria minoratus claritate, ita et deus et antequam operatus est et postquam fecit, similiter indeficiens manet nullo minoratus, neque inualidus fieris, ex multa conditione. Sed et si quam plures oporteret factos esse mundos tales, et si infinitos idem manet omnibus sufficiens. Non ad inducendum eos solum, sed et ad continendum post conditionem eos.

5.3.10 Nomen enim uide; hic non solum conditionis est, sed et prouidentie rerum que est secundum permanentiam earum, sed et eum qui de resurrectione est sermonem, preimmittit nobis, et uide mirabilia hec euangelia incipit.

5.3.11 Vita enim adueniente nobis, solutum est mortis imperium, et luce lucente nobis, non ultra tenebre sunt. Sed manet semper in nobis uiuere, et mors eam superare non potest.

5.3.12 Quare quod de patre dictum est, et de hoc principaliter utique dicetur, quoniam in eo uiuimus, mouemur et sumus. Quod et Paulus ostendens dixit, quoniam in eo creata sunt omnia, et omnia in eo constiterunt. Ideo et radix et fundamentum dictum est.

5.3.13 Cum autem audieris quoniam in ipso uita erat ne compositum extimes. Et inde procedens et de patre ait: Sicut pater habet uitam in se ipso, ita dedit et filio uitam habere. Sed sicut patrem non utique dixeris compositum esse, ita neque filium.

5.3.14 Etenim et alibi ait, quoniam lux est deus, et rursus, quoniam lucem habitat inaccessibilem; hec autem omnia dicta sunt, ut non compositionem extimemus, sed ut paulatim reducamur ad dogmatum altitudinem.

5.3.15 Quia enim non utique facile intelligeret, quis multorum qualiter eius est enhypostatos id est enhypostasim, habens uita primum quidem illud dixit quod humilius est. Deinde uero iam eruditos, ad id quod altius ducit. Qui enim dixit quoniam dedit ei uitam habere, hic rursus ait: Ego sum uita, et rursus. Ego sum lux.

5.3.16 Et qualis, dic michi est hec lux, non talis sensibilis, sed intelligibilis animam illuminans ipsam. Quia enim debet dicere Christus, quoniam nullus poter uenire ad me nisi pater traxerit illum, propterea preassumens hic euangelista ait, quoniam ipse est qui illuminat, ut et si audiens de patre quid tale, non patris dicas esse id solius, sed et filli. Omnia enim ait quemcumque habet pater meus, mea sunt.

5.3.17 Igitur primum quidem de conditione nos edocuit. Deinde dicit et que secundum animam bona, que prebuit uobis ueniens, et per unum uerbum enigmatice ostendit ea euangelista dicens, et uita erat lux hominum, et non dixit lux Iudeorum, sed uniuersaliter hominum.

5.3.18 Non enim Iudei solum, sed et gentiles ad hanc uenerunt cognitionem, et communis omnibus preiacet hec lux. Propter quid autem non et angelos adiecit, sed hominum dixit, quoniam nunc ei de natura hac sermo est, et hiis uenit euangelizans bona.

5.3.19 Et lux in tenebris lucet. Tenebras mortem errorem ait: Nam lux quidem hec sensibilis, non in tenebris lucet, et sine illis, predicatio uero hec, in medio erroris regnantis, fulsit, et illum disparere fecit, et in morte factus ipse, ita eam superauit, ut eos qui iam predetenti erant reduceret.

5.3.20 Quia igitur neque mors eam superauit, neque error, sed et fulgida est ubique, et lucet cum propria fortitudine. Propterea ait et tenebre eam non comprehenderunt. Etenim est indecertabilis, non amicabiliter immorans, in non illuminari uolentibus animabus.

Morale quintum: Quoniam peccatum tenebre est et de infinita pena.

5.4.1 Si uero non omnes accepit, non te hoc turbet; neque enim necessitate et ui, sed uoluntate et sentencia nostra, adduxit nos deus. Ne utique ianuas claudas luci huic et multa frueris uoluptate.

5.4.2 Aduenit autem hec lux per fidem, et cum aduenerit, illuminat de reliquo cum ubertate multa, eum qui suscepit. Et si uitam ei tribueris puram, manet continue inhabitans intus. Qui enim diligit me mandata mea seruabit, et ueniemus ad eum ego et pater meus ait, et mansionem apud eum faciemus.

5.4.3 Quemadmodum igitur solari radio frui, ut oportet non est non aperientem oculos, ita neque hac participare claritaritate ubertim non uehementer expandentem anime oculos, et constituentem eum undique acute inspectantem. Qualiter autem fit hec? Cum omnibus expurgauerimus animas passionibus.

5.4.4 Peccatum enim tenebre est, et tenebre profunde. Et manifestum est ex hoc quod ignoranter et latenter agimus id. Omnis enim qui male agit odit lucem, et non uenit ad lucem, et que occulte fiunt, turpe esset dicere.

5.4.5 Quemadmodum igitur in tenebris non amicum non inimicum quis nouit, sed omnes ignorant rerum naturas, ita et in peccato.

5.4.6 Etenim qui uult esse auarus, non diuidit amicum ab impugnatore et inuidens, et uehementer familiarem ut inimicum respicit. Et insidiator similiter ad omnes bellatur. Et simpliciter omnis qui peccatum facit ab ebriis et manimosis nullo differt, ad rerum cognoscendum naturam

5.4.7 et sicut in nocte et plumbum et ferrum et argentum et lapidem preciosum, omnia similiter uidemus discernentem ea non presente luce. Ita et qui uitam immundam habet, non nouit sobrietatis uirtutem, non philosophie pulchritudinem.

5.4.8 In tenebris enim sicut dixi, et si lapides iacuerint preciosi, pulchritudinem non ostendunt. Non a propria natura, sed ab ignorantia insipientium.

5.4.9 Non hec autem sola uersutia nobis qui in peccatis sumus contingit, sed quoniam et cum timore uiuimus continuo. Et sicut hii qui per noctem obscuram ambulant tremunt, et si nullus qui terreat adsit, ita et qui peccatum operantur confidere non habent, et si nullus qui redarguat sit, sed omnia formidant et suspicamur a conscientia puncti, et omnia eis timore et agonia sunt plena. Omnia circumspectant, omnia timent.

5.4.10 Fugiamus igitur ita angustiosam uitam. Etenim post dolorem hunc, mors sequetur, mors immortalis; neque enim est eius que illic suplicii finis. Sed et hic ab insanis, in nullo qui res sompno ymaginantur, non subsistentes.

5.4.11 Etenim putant diuites esse et non sunt et extimant uoluptari, non uoluptantes et non prius sentiunt errorem hunc ut oportet, donec ab insania hac eruti fuerint, donec sompnum excusserint. Ideo expergisci et uigilare omnibus Paulus iubet. Et dominus eadem rursus.

5.4.12 Qui expergiscitur et uigilat, et si a peccato captus fuerit cito id abicit. Qui dormit autem et a mente excessit, non sentit qualiter ab eo detinetur. Ne igitur dormiamus.

5.4.13 Non enim noctis tempus, sed diei. Vt in die igitur boniformiter ambulemus. Nichil enim peccato deformius minus malum ad deformitatis rationem nudos quam peccantes et delinquentes circuite.

5.4.14 Illud enim non tantum crimen. Multociens enim et ab inopia fit, peccante uero nichil turpius et dehonorabilius. Excogitemus denique eos qui in iudicium abeunt, gratia rapine et auaritie, quomodo turpes et derisibiles apparent ad omnia inuerecundantes, mentientes et stulti effecti.

5.4.15 Nos autem ita sumus miseri et infelices ut uestimentum quidem non utique sustineamus simpliciter, et peruerse circumamicti. Sed et si alium uiderimus hec patientem, dirigimus. Omnibus autem et nobis et proximis aduersus caput ambulantibus, neque sentimus.

5.4.16 Quid enim turpius dic michi uiro ad mulierem meretricem introeunte? Quid autem iniuriatore? Quid conuitiatore et inuido derisibilius fiet utique? Vnde igitur non extimat hec ita esse turpia ut nudos ambulare?

5.4.17 a consuetudine sola. Nam hec quidem, nullus umquam uolens pateretur. Illud autem facere omnes semper audent, cum ociositate. Quia si quis in angelorum multitudine ueniret, apud quos nichil umquam factum est uideret utique tunc certissime multam derisionem.

5.4.18 Et quid dico multociens angelorum. In regiis enim ipsis que sunt apud nos si quis utique meretri introducens uteretur ea, uel ab ebrietate uini detineretur, uel alio aliquo tali deformaret, ultimam daret uindictam.

5.4.19 Si uero in regiis non tolerabile est talia audere, multo magis eo qui ubique rege presente et ea que fiunt considerante, si talia facere audeamus, ultimum sustinebimus supplicium.

5.4.20 Ideo deprecor multam in hac uita quietem demonstremus multam puritatem. Etenim habemus regem omnia uidentem continue nostra. Vt igitur nos semper hec copiose illuminet lux attrahamus hunc radium.

5.4.21 Ita enim et hiis que hic in futuris fruemur bonis, gratia et clementia domini nostri Ihesu Christi per quem et cum quo patri gloria simul cum sancto spiritu in secula seculorum amen.


PREVIOUS HOMILY | NEXT HOMILY