PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.1.3 Euangelista uero hec omnia exercens uno uerbo comprehendit et illa, et ea que hiis sunt, sunt superiora. Decenter seu et cognita existentia auditoribus, et ad maiorem festinans materiam, et totum hunc librum instituens non de operibus sed de conditore et omnia producente dicere.
CLOSE
Griffolini

5.1.3 Hic autem euangelista omnibus his1470/1486: iis praecisis atque omissis, uno uerbo et ea, et longe altiora compraehendit. Nec immerito, utpote cum satis cognita essent auditoribus, et ipse ad altiorem praestantioremque materiam properet, et omni conatu non circa creata, sed ipsum omnium creatorem incumbat.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.1.3 Hic autem euangelista omnibus his praecisis, atque omissis, vno verbo et ea, et longe altiora comprehendit, nec immerito: vtpote cum satis cognita essent auditoribus, et ipse ad altiorem praestantioremque materiam properet, et omni conatu non circa creata, sed ipsum omnium creatorem incumbat:
CLOSE
Montfaucon

5.1.3 Hic autem Evangelista uno verbo complectitur omnia, et illa nempe et illis superiora. Et jure certe, quia illa auditoribus nota sunt, et ipse ad praestantius argumentum properat, ac totum opus aggreditur, non de operibus, sed de opifice et creatore dicturus.