5.4.9 Non hec autem sola uersutia nobis qui in peccatis sumus contingit, sed quoniam et cum timore uiuimus continuo. Et sicut hii qui per noctem obscuram ambulant tremunt, et si nullus qui terreat adsit, ita et qui peccatum operantur confidere non habent, et si nullus qui redarguat sit, sed omnia formidant et suspicamur a conscientia puncti, et omnia eis timore et agonia sunt plena. Omnia circumspectant, omnia timent.