PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.4.4 Peccatum enim tenebre est, et tenebre profunde. Et manifestum est ex hoc quod ignoranter et latenter agimus id. Omnis enim qui male agit odit lucem, et non uenit ad lucem, et que occulte fiunt, turpe esset dicere.
CLOSE
Griffolini

5.4.4 Peccatum enim tenebrae sunt,1530: om. et tenebrae1530: om. uorago quaedam profunda. Quod uel inde planissime constat, quod clam et sine arbitris peccata committuntur. Quicunque enim in facinora sceleraque prolabitur, odio habet lucem, neque luci se credunt1470/1486/1530: credit, et quae occulte et in abscondito fiunt, etiam sunt dictu turpia.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.4.4 Peccatum enim tenebrae et vorago quaedam profunda: quod vel inde planissime constat, quod clam et sine arbitris peccata committuntur. Omnis enim qui mala agit, odit lucem, et non venit ad lucem, et quae in occulto fiunt, turpe est et dicere.
CLOSE
Montfaucon

5.4.4 Peccatum enim tenebrosum est, densaque caligine offusum; idque inde palam est, quod inconsiderate et sine arbitris admittatur: nam omnis qui male agit, odit lucem, et non venit ad lucem: et quae in occulto fiunt, turpe est et dicere.