5.4.12 Qui expergiscitur et uigilat, et si a peccato captus fuerit cito id abicit. Qui dormit autem et a mente excessit, non sentit qualiter ab eo detinetur. Ne igitur dormiamus.
5.4.12 Qui sobrius est et uigilat, quamuis a peccato capiatur, mox tamen ipsum abiicit fugatque. Qui uero somno aut insania compraehenditur, non intelligit quo pacto sub eius1470/1530: eis detineatur seruitute. Quamobrem nullus sit nobis1530: nobis nullus sit somni locus.
5.4.12 Qui sobrius est et vigilat, quanuis a peccato capiatur, mox tamen ipsum abiicit, fugatque: qui vero somno aut insania comprehenditur, non intelligit quo pacto sub eius detineatur seruitute. Quamobrem nobis nullus sit somni locus:
5.4.12 Qui sobrius est et vigilat, si a peccato capiatur, cito ipsum excutit: qui vero dormit aut insanit, ne quidem sentit quomodo a peccato teneatur. Ne itaque dormiamus.