5.2.13 Ita et Paulus a gratia hac inspiratus dicebat, quoniam in ipso creata sunt omnia, et uide rursus et hic eamdem diligentiam. Etenim idem spiritus hanc mouebat animam.
5.2.13 Itidem Paulus a1470/1486/1530: om. gratia hac inspiratus inquit: Vniuersa in ipso condita esse. Cuius animaduerte quaeso certitudinem. Ipse enim spiritus in Paulo loquebatur.
5.2.13 Itidem Paulus gratia hac inspiratus, inquit, vniuersa in ipso condita esse, cuius animaduerte, quaeso certitudinem: idem enim spiritus in Paulo loquebatur.
5.2.13 Sic et Paulus hac gratia inspiratus dicebat, Quoniam in ipso creata sunt omnia. Hic vero rursum eamdem accurationem observes velim. Idem namque Spiritus hanc quoque movebat animam.