PREVIOUS EXCERPT | NEXT EXCERPT

CLOSE
Burgundio

5.2.16 Quod de patre ut conditore dictum est, hoc de filio dicens, nequaquam dixisset, nisi ut de conditore famulante alicui, opinionem haberet. Si uero hic propter ipsum dictum est, propter nichil aliud positum est, sed ut non unigenitum suspicetur quis filium.
CLOSE
Griffolini

5.2.16 Quod de patre tanquam de conditore dictum est, idem de filio Paulus attestatur, nunquam profecto id asserturus, nisi conditorem ipsum non ministrum opinaretur. Per ipsum autem hoc in loco nulla alia ponitur gratia, quam ne ingenitum quispiam suspicaretur.
CLOSE
Griffolini-Montanus

5.2.16 quod de patre tanquam de conditore dictum est. Idem de filio Paulus attestatur, nunquam profecto id asserturus, nisi conditorem ipsum non ministrum opinaretur. Per ipsum autem, hoc in loco nulla alia ponitur gratia, quam ne ingenitum quispiam suspicaretur.
CLOSE
Montfaucon

5.2.16 Quod de Patre ut creatore dictum est, id de Filio dicit: non dicturus, nisi creator, nec tantum minister existimatus esset. Quod si hic per ipsum dicatur, non alia de causa dicitur, quam ne quis Filium non genitum esse suspicetur.